Liber nonus

Da Mizar.

LIBER XIIII[modifica]

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER XIII EXPLICIT, ET INCIPIT LIBER XIIII EIUSDEM FELICITER.

In quo auctor, obiurgationibus respondens, in hostes poetici nominis invehit.

Prohemium.[modifica]

Orci domos opacas et celo remotissimas, animarum sontium sedes, esto titubanti gradu, divina tamen luce previa perambulavimus, et maris amplissimi non solum scabrosa litora, quin imo et insulas, vario sub sole iacentes, indefessa navigatione per circumitum quesivimus omnes, ac insuper eius profundissimos gurgites adeo perspicaci quadam indagatione sulcavimus, ut Neptunni ceruleas edes atque Prothei senis, et nynpharum choros et thalamos, ac etiam eiusdem pelagi beluas et agmina piscium, et fluminum viderimus capita. Post hec et urbes pleclaras, et umbrosa nemora, silvas invias, celsos montes et lubricas valles, atque abscondita rupibus antra, nec non et equora tractu longissima, ac solitudines ipso horrendas nomine peragravimus. Et quasi sumptis Dedali pennis, audaci quodam volatu in celum usque meditatione delati, Iovis aureum thronum, Solis auream domum, deorum atria, templa ingentia gemmis et auro conspicua, et consistorum Superum mira luce splendidum atque venerabile, et siderum claritates perpetuas et eorum flexus atque reflexus et admirabili compositos ordine motus prospeximus; et undique, o clementissime rex, iuxta promissum veteris naufragii, prout concessum est, desuper fragmenta collegimus, et in unum corpus, qualecunque sit, pro viribus ingenii nostri redegimus; adeo ut a Demogorgone, quem primum deorum omnium errantes prisci dixere, initio sumpto, per eiusdem successiones ordinate ad extremum usque Iovis tercii filium Eolum, eiusque Eoli Athamantem, et Athamantis Learcum et Melicertem filios deduximus, omni diligentia adhibita, ut tuum desiderium impleretur. At inde, ne in aliquo tuis votis videretur omissum, aut quos comperimus ex antiquis, aut quos mea sententia approbavi fictionibus cunctis sensus apposuimus, ut ipse, prestante deo, visurus es. Quibus sic peractis, quasi in quesitam a principio stationem seu sinum venerimus, suadebat quietis desiderium, ut in litus ex navigio prosilirem, et, sacro gratiarum deo exibitori rite peracto, laborum victrici cimbe lauros apponere, et inde in exoptatum ocium ire. Attamen consilium longe probabilius menti desuper infudit deus. Monemur enim autoritate prudentum, ut ex preteritis, quid futurum sit, coniectura prenoscamus. Agitare quippe procellis infestis non nunquam in perniciem usque, nisi premunita sint, permaxima etiam consuevere navigia: quid ergo navicule futurum arbitrandum est, si medio in salo soluta et absque gubernatore linquatur? Non ergo parvus adhuc superest labor, proresiis quippe alliganda est continenti et ancoris fundanda validis, ac etiam, quibus possumus, tegenda tutamentis est, ne ab ignitis strepentis etheris fulminibus exuratur, seu ab imbribus mixtis grandine diluatur, aut a stridulo Aquilone, turbido Austro, furenti Euro, Lybico aliisque nullo perflantibus ordine scopulis aut litori illidatur, vel forsan ab undis fluctuantibus absorbatur et pereat, quam sudore plurimo per Euripos et sonantia saxa, per maris estus et mille pericula incolumem itineris in finem usque deduximus. Que quidem tunc peregisse reor, dum obiecta iam dudum aut obicienda in poesim et poemata ab hostibus poetici nominis rationibus veris retudero. Novi equidem et memini, quot et que ignari iam dixerint, non habentes in contrarium responsorem; et hinc, dum hoc perlegent opus, invidia infestante, quid in poetas et quid in me dicturi sunt, satis percipio. Labori igitur huic extremo, qui duobus voluminibus terminabitur, auxilium desuper fundat ipse pater optimus, qui rerum omnium alpha et ω, principium est et finis.

CAP. I. Alloquitur auctor regem.[modifica]

Veniet, opitulante Christo Ihesu, quoniam sic michi propositum est, o rex illustris, opus hoc, antequam alibi gradum flectat, in sacras celsitudinis tue manus, ut, cuius iussu factum est, se primo illius exponat iudicio et eidem pro viribus prestet obsequium. Quod postquam benigne susceptum conspexeris omne, et sublimi ingenio tuo partes eius quascunque discusseris, existimo miraberis, quod in tam protensum volumen postulatum tue claritatis evaserit, quantumcunque ob librorum penuriam multis in locis non satis integrum putem. Et forsan legens latentes nuper sub rudi cortice sensus nunc productos in lucem, non aliter, quam si ex igneo globo recentes scaturire latices videas, mirabundus aspicies, teque ipsum modesta quadam delectatione laudabis, quod iam dudum de poetis vera arbitratus sis, eos scilicet non fabulosos simpliciter fuisse homines, ut invidi quidam volunt, sed eruditissimos quidem atque divino quodam animo et artificio preditos. Verum, collectis omnibus, qualis de opere toto tua existimatio futura sit, non satis certum habeo; hoc tamen mecum cogito te de corpore et membris, sola agente iustitia, sanam et integram laturum sententiam, ac etiam opinor, quia minus apta regia caritate tua redargues, et commendabis, que laudanda comperies. Magnum quippe, imo maximum hoc michi erit, et iam spe ipsa letor et gaudeo! Ceterum, cum iam visum illud in amicorum manus visendum tradideris, et tua licentia prodibit in medium, reor, non equa sic ab omnibus ponderabitur lance; nec novum hoc erit sub sole, trahit sua quemque voluptas. Preterea livor edax, letalis viventium pestis, adeo occupavit a primevo hominum pectora, ut rarissima, eo exurente, equa in quem mavis prestentur iudicia. Quam ob causam in eum surgent rabido latratu plurimi, et quas comperient partes minus acri soliditate firmatas, morsu impio auferent et discerpent. Adversus quos, quorum ex veteri more iam verba et obiectiones ariolor, ut iam dixi, ne longus labor resolvatur facile et, ignitis agentibus spiculis, evolet in cinerem et favillam, oportunis responsionibus occurram necesse est. Oro tamen, ut et ipse, o rex optime, cui laboravi diu, una mecum generosum pectus opponas, securus, si feceris, hostes laboris nostri tanquam fumus in auras evanescent.

CAP. II. Pauca adversus ignaros.[modifica]

Concurrent, ut fit, ad spectaculum novi operis non solum vulgus ineptum, sed et eruditi convenient homines; et postquam undique prospectaverint, non dubitem, quin aliqui viri Sint probitate venerabiles et integre mentis atque scientie, qui, tua sequentes vestigia, commendanda laudabunt, et affectione quadam sacra minus probanda redarguent. Quibus ego benedicere, gratias agere, obsequium prestare, et eorum tenebor conlaudare iustitiam. Sed longe numerosior multitudo, corona in circumitu facta, in rimas minus bene compacti operis et quascunque mendas, si que erunt, impinget oculos, avidior vidisse, quid mordeat quam invenisse, quid probet. Adversus hos michi superest bellum, michi arma sumenda sunt, et melioribus rationibus ut conculcem, necesse est. Sane non in totum simul agmen, nam circumventus forsan opprimerer facile, sed distinctis aciebus, ut assuescant certamini manus et paulatim conterantur hostes, in debilius primo corripienda sunt iacula. Sunt hi, ut reliquum sinamus vulgus, homines quidam insani, quibus tanta loquacitas est et detestabilis arrogantia, ut adversus omnia quorumcunque probatissimorum hominum presummant clamoribus ferre sententiam, eos flocci facere, vilipendere et, si queant, turpi damnare sermone. Qui postquam boatu sonoro, quasi maximum suum predicent decus, se ydiotas confessi sunt, veluti nil amplius in suam ignaviam inici possint, summum bonum comesationibus, libidinibus, et inerti ocio vacare existimantes in ganeis atque lupanaribus spumantia vino pre se tenentes pocula et externa eructantes crapula, eruditorum hominum vigilias, meditationes et studia, honestosque labores et modestiam spurcido ore damnare et suis obscenitatibus fedare conantur; ex quo fiet, ut, hoc viso opere, ridentes dicant: O insipidus homo, quantum dulcissime quietis, quantum temporis optimi perdidit, quantum frivoli laboris impendit, quot membranas amisit et incassum versiculos exaravit! Nonne satius fuerat amasse, potasse, dormisse, et tam grande tempus voluptatibus trivisse, quam has scripsisse nugas? Profecto, qui se prudentes haberi volunt, stultissimum genus hominum est, nam, perdito lucubrationibus tempore, antequam diem unam letam sentiant, damnando probanda, in mortem concidunt equam cunctis. O sanum, o venerabile iudicium ex lenonum bachanalibus, ex senatu gnatonicorum, ex ganeis mandurcorum atque bibionum, ex meretricantium emissum fornicibus! Sed quid multa? Horum ego vituperationes illustrium virorum splendidas laudes arbitror, cum turpitudinis participem a turpibus laudatum existimem. Vadant igitur tales et cauponibus, lanistis, cetariis atque meretriculis gannientes applaudant, et somno vinoque marcentes, suas illis laudes ingerant et sapientes viros, eorumque labores in sua luce permittant, cum nil ignaro indecentius homine, nil indocto fastidiosius, ante quidem diem miserum atque caducum mortalitatis sue corpus, infelicis anime fecere sepulcrum. Hi quippe tam fetida olent infamia, ut rudientes asinos, grunnientes sues, mugientesque boves, sapientes possint cum patientia audire, eos audire non possunt. Eant iterum tales, et ventri deserviant, et, nedum alios reprehendere, sed apparere, si quando sobrii sunt, in conventu hominum erubescant!

CAP. III. Adversus eos, qui, cum non sint, sapientes cupiunt apparere.[modifica]

Prospectabit et hoc opus species hominum altera, moribus forte minus redarguenda priore, sed prudentia profecto non maior. Et hi sunt, qui, ante visum scolarum limen, se, quia quandoque phylosophorum quorundam audivere nomina, putant esse phylosophos, seu si non putent, ut ab aliis credatur, exoptant, et quadam ficta gravitate verborum et morum ponderositate, visis aliquando non nullis libellis vulgarium, non nisi de apicibus rerum verba faciunt; et, ut existimentur, quod cupiunt, apud eruditissimos viros versantur, moventes persepe de sublimibus dubia, ut puta, qualiter tribus personis una tantum sit deitas, vel nunquid possit deus sibi similem facere, aut cur non ante per mille milia seculorum creaverit deus orbem, quam fecerit, et huiusmodi. Et dum responsa prudentum percipiunt, factis ratiunculis quibusdam frivolis in contrarium et auditis doctorum replicationibus atque conclusionibus, quasi non satis illis satisfactum sit, quatientes, si videantur, paululum caput, et torquentes cum cachinno faciem, et circumstantes etiam intuentes, non aliter quam si indulgeant reverentie respondentis, pretereunt. Et tandem, quod ex ore probatissimorum hominum intellectus eorum tenuis et remissus excepit, servavitque memoria, apud muliercularum textrinas, seu potius, si prestetur, in triviis, ignaro ascultante popello, uti ipsum deum consuluerint, post longum suspirium blaterantes emittunt, volentes ex hoc percipi, quod non absque labore plurimo, quod dixerint, ingenio et speculatione sua ex penetralibus divine mentis evulsum sit. Et ut omnino insipidis sapientes appareant, ampliatis sermonibus, non tamen eodem verborum contextu, quin imo nunc huc nunc illuc per varias materias saltitantes, nec de aliqua concludentes, sed se auditoresque implicantes suos, ceu plenissime liberales artes noverint, quarum persepe nomina non noverunt, Priscianum, Aristotilem, Ciceronem, Aristarcum, Euclidem, atque Ptholomeum, aliosque circa has insignes viros stomacosa quadam dicacitate neglexisse demonstrant, se tractos aientes ad sublimiora theologie dulcedine. Sic et de moribus hominum et gestis heroum, ac de sacris legibus et institutis legumque latoribus. Et, si quando contingat poesis aut poetarum intrare colloquium, tanto cum fastidio illos et poemata, uti integre viderint omnia et despicienda cognoverint, damnant, vituperant, flocci faciunt, et a se eicere ostendunt, ut vix tolerare possint etiam imprudentes; et balbutientes aiunt Musas, Helyconam, Castalium fontem, et Phebi nemus, et huiusmodi delirantium hominum nugas esse et puerorum ad grammaticam esse preludia. Ex quibus fatuitatibus satis iam scio, quid, monstrum istud spectantes, in me, quid in opus meum, quid in poetas dicturi sint. Verum reor horum vecordie compatiendum potius quam rationibus obsistendum, nam, cum se ipsos non intelligant, longe minus alios intellecturi sunt; ignari sunt, et luce veritatis carentes, sensualitate duce se trahi permittunt. Quibus caritate mea, non eorum merito dixisse velim, ut, alienis omissis officiis, exerceant sua, et si hac glorie cupiditate agitantur, ut sapientes existimentur, scolas intrent, audiant preceptores, libros evolvant, vigilent atque discant, et palestras disputantium solertes visitent, memores, ne festini in doctoratum evolent, pictagorici instituti, quo cavebatur, ne quis scolas eius intrans locuturus de phylosophicis os aperiret, antequam per quinquennium audisset. Quod cum laudabiliter fecerint, et in bene meritum titulum venerint, si libet, in medium prodeant, predicent, disputent, redarguant et castigent, atque acri spiritu suis redargutoribus instent; aliter autem fecisse, non ostentatio sapientie, sed dementie est.

CAP. IV. Quedam in iuris peritos, paucis de paupertate laudibus inmistis.[modifica]

Sunt et insuper homines quidam toga, aureis bullis et ornatu fere regio insignes, nec minus incessu et morum gravitate atque oris facundia spectabiles, magnis postergati clientum catervis, et ingenti autoritate conspicui. Hi quidem sunt clarissimi legum preceptores et tribunalium presides, a quibus si rite exerceantur iura, frenantur hominum illecebres mores, extollitur innocentia, et, quod suum est, unicuique poscenti conceditur, quibus reipublice nervus non solum suis in viribus servatur, sed perenni iustitia augetur in melius; venerabilis ergo et precipuo honore dignissimi sunt! Sane quantumcunque aliorum purgent sua prudentia notas, una tamen labe fere polluti sunt omnes; auri cupiditate laborant, nec aliquid seu aliquem laude dignum putant, ni fulgeat auro. Hos ego venturos existimo cum reliquis, ut prospectent, nunquid aliquid criminis operi nostro possint suis inferre legibus; nec me fallit, si morem sequentur veterem, quid obiecturi sint. Consuevere quidem, relictis rostris et pretoria exeuntes, et potissime, dum curis paululum soluti in conventum amicorum veniunt, si contingant inter loquendum fieri mentio poetarum, illos extollere laudibus, quoniam eruditissimi atque eloquentissimi fuere viri; tandem post multa absconditum sub melle venenum, non letale tamen, emittunt dicuntque eos parum fuisse prudentes, in quantum, tempus omne terentes, facultatem secuti sunt, ex qua post longos labores nulle consequuntur opes, super addentes ob hoc pauperrimos homines fuisse poetas, nullo splendore spectabiles, nullis opibus, nullo famulatu insignes, volentes ex his intellegi, quia non divites fuere, nullius pretii eorum extimanda facultas sit. Que quidem verba una cum abscondita conclusione facile audientium animos <intrant>, cum omnes in avaritiam proni simus, et stulta credulitate arbitremur summum bonum possidere divitias. Hac ergo impulsi peste, autumo, si laborem inspexerint nostrum, eos post multa dicturos opus scilicet pulchrum, sed supervacaneum, et inutilem sudorem meum, eo quod minime tendat, quo ceterorum mortalium labores intendunt; et sic non solum adversum me apparebit eos dixisse sententiam, sed ex consequentia quadam tanquam summum et detestabile malum una cum opere poetas cum paupertate damnasse videbuntur. Pia quippe, et humanitati conformis atque opinioni vulgari, hec videtur obiectio, et gratiarum actione dignissima, dummodo ex fonte caritatis exundaret in medium; verum, quoniam ex offuscato appetitus inepti iudicio sumit originem, ridenda est atque abicienda, et eorum prurigini compatiendum. Et quoniam dignitati talium insuper deferendum est, ne se postergatos existiment, obiectionem eorum verbis amplioribus in suos ortus vertendam puto. Confitebor igitur sponte, quod dictum est, poesim nullas afferre substantias, et poetas pauperes fuisse, si pauperes dici debent, qui ultro sprevere divitias; stolidos autem fuisse non confitebor, eo quod poesis studium secuti sint, cum prudentissimos arbitrarer, si verum deum catholice cognovissent. Nunc reassumendo, ne confessione mea tam ultronea videar absolute obiectoribus tanquam victoribus aream liquisse certaminis, et obiectionem primam deducamus in medium. Dicunt igitur splendidi legum interpretes poesim nullas afferre divitias, volentes ob id, ut satis percipi potest, eam ab imitandis excludere, quasi nullius inter scientias reliquas sit momenti. Equidem, ut iterato dixerim, certum est poesim nullas afferre divitias; non tamen assentio, ut isti volunt, hoc sua ignobilitate contingere, verum quia speculativarum disciplinarum non sit officium tale aut intentum, sed mechanicorum artificum seu feneratorum, quorum in hunc finem omnis tendit intentio, qui, ut cito veniat, nil gratis penitus operantur. Sic, et causidici, qui hinc ex delictis hominum, inde ex legum peritia sibi officinas construunt, in quibus venalis lingue malleo numismata cudunt, et aurum ex miserorum lacrimis verbositate conficiunt, quod poesis, generose memor originis, omnino abhorret et renuit. Ex quo si damnanda aut parvi pendenda est, nullius una secum pretii erit phylosophia, rerum magistra, et cuius opere entium causas discimus; nullius eque theologia, cuius demonstrationibus rite deum cognoscimus, quibus nullum unquam querendi thesauros fuisse studium audivi. Si nesciunt isti, poesis maioribus vacat, nam, cum celos inhabitet divinis inmixta consiliis, paucorum hominum mentes ex alto in desiderium eterni nominis movet, et sua pulchritudine in sublimes cogitationes impellit, tractisque inventiones peregrinas ostendit, atque ex ingeniis egregiis sermones exquisitos emittit. Et, siquando, placidis vocata precibus et sublimi sede descendit in terras, sacris comitata Musis, non celsa regum palatia, non molles deliciosorum domos exquirit habitatura, verum antra atque prerupta montium, umbras nemorum, fontes argenteos, secessusque studentium, quantumcunque pauperrimos et luce peritura vacuos, intrat et incolit; quod alibi forsan plenius ostendetur, exigente materia. Et sic, cum etherea sit atque perennis, nullum sibi cum perituris commertium est, splendoresque manu factos, tanquam futiles et inanes, parvi facit et renuit, ac suis contenta bonis non curat aggregare divitias. Post hec ex iam dicta positione subnectunt, minus prudentes fuisse poetas, qui tale secuti sunt dogma, ex quo nulle sequacibus consequantur opes. Quibus ut responsum sit, reor plurimum prudentis opus circa eligenda consistere, et ideo hos convenire velim, quis in eligendo prudentior merito habendus sit, iuridicus an poeta. Edepol prudentius actum puto elegisse trahentem ad sublimia mentem, quam ad terrestria deprimentem, stabilem quam casuram, <que> longevum bonum prestat, quam que brevissimum exibet. Elegere poete scientiam, inter sydera, inter deorum sedes ornatusque celestes suos continua meditatione trahentem; nunquid hoc verum sit, testimonium reddant ipsa vatum poemata, impulsu trahentis eleganti stilo poetarum descripta calamo. Causidici vero, legum facultatem secuti, sola scriptorum valent memoria non ex ingenio, sed ex literis legum latorum iura reddentes; nec putandum est, ut satis videri potest, eos insistere circa excelsa aut semota nature, ut puta, nunquid recta aut transversa via sol ab Yndis petat Hispanos, qui imo, nunquid hereditario iure seu enphiteotico potius vel precario Titus vel Sempronius occupet agellum, nunquid certum debitum aut usurarium dicendum sit, nunquid ardens femina solvi posset a frigido viro. Magna sunt et egregia hec et ex gremio nature sublata! Preterea poesis, quam pauperes preelegere poete, stabilis est et fixa scientia, eternis fundata atque solidata principiis, ubique et omni tempore eadem, nec ullis unquam concussa motibus. Leges autem non sic; non equo iure vivit cum Ethyope Sauromata, non eadem legum autoritas bello laborantibus atque leta pace quietis. Nec non augent, sepe minuuntque plurimum potestatis instituta municipalia legibus constitutionesque regnorum; facit illas indictum iustitium mutas. Senescunt etiam et moriuntur aliquando, nam non nulle iam dudum in pretio fuere permaximo, que evo nostro aut neglecte sunt, aut omnino abolite; et sic non idem semper sunt, ut comperta poesis. Ex quibus, ne plura dicam, satis patet facultatem legum non scientiam esse dicendam; et quantum presit scientia facultati, prudentes noverunt tam veteres, quam moderni. Insuper longevum bonum prestat imitatoribus poesis, si bonum dicendum est, quod omnes optare videmur, vitam scilicet fama saltem, si non detur aliter, in longum evum deducere; nam, ut liquido constat, fere inmortalia sunt cum nomine componentis carmina poetarum. Iuriste vero, etsi paululum splendeant vestibus, sepissime moritur cum corpore nomen. Breve est valuisse per seculum, si secula numerentur Homeri! Et, ut in optatum veniam, nulli videbitur dubium erudito prudenter elegisse poetas, ubi minus iurisperiti in electione fuere prudentes, insipientes effecti, dum, quod suum est vitium, conantur in inmeritos retorquere. Pauperrimos fuisse poetas, ex eodem, quo supra, fonte aurientes, pleno effundunt ore, et potissime, cum ipsi ditissimi sint legiste, quasi infamis sit et detestabilis paupertas. Manifestissimum equidem est iurisperitos ex alienis lacrimis, ex alienis erumnis, ex alienis periculis et persepe miseriis, ut iam dictum est, auri multum conflasse, et inde palliatos, fimbriatos, varia tectos pelle, aureis coruscos clavis, longa post tergum clientum comitante caterva, cum sic mortalium velit dementia, incedentes. Sic poetas non ignavia sua, sed innocentia et quia volunt, pauperes fuisse negari non potest, sed, quod isti minime volunt, spectabiles insigni atque perenni claritate fuere; quod exemplis ostendisse non erit difficile. Certum habemus Homerum adeo inopem extitisse, ut non esset illi, luminibus capto, unde sumptus puero duci posset impendere. Sed expecta paxillum et videbis, nunquid hec fuerit ornata paupertas. Superato Dario, potentissimo atque ditissimo Persarum rege, ab Alexandro Macedone, eius in medium venere iocalia, inter que capsula aurea comperta est, artificio et ornatu pretiosissima Hec tam regis quam procerum consensu unanimi non Alexandri iocalibus, sed Homeri voluminibus servata est. Quis unquam tam splendidus faleratis iuristis honor impensus est? Sarsinate Plauto bonorum fortune pauperior nemo fuit. Egestate quippe, ut honeste ventrem pascere, ad molas manuarias pretio fatigabatur die; noctes in componendis comediis ducebat insomnes, quarum numerositas et artificium egit, ut laurea, victorum atque triunphantium imperatorum insigne precipuum, non parvi penderet eius, quantumcunque pauperis, ambire comas. Cuius odor et viriditas in eius nominis decus perseverat usque in hodiernum, ubi legum interpetrum birreta, auro non prohibente, mures et tinee consumpsere. Emnio insuper, Brundusino homini, clarissimo tamen vati, adeo tenues fuere substantie, ut in Aventino unius tantum ancillule contentaretur obsequio; cuius servitorum penuria honorum habundantia restaurata est. Ex quibus, cum de se famosissimus homo sit, unum tantum apposuisse michi sufficiet. Huius enim, cum diem clausisset, corpus Scipiones, quorum fuerat amicitia usus, suo sepelire sepulcro voluere, non abspernantes Brundusini hominis cineres Corneliorum misceri cineribus. Preterea quis Maronem Virgilium pauperem et lutifiguli filium non audivit? Fuit ille non amplius in bonis quam patrius agellus unus apud vicum Anden, cui dicunt Piectola hodierni, haud longe Mantuam, non absque litigio possessus. Cuius agentibus studiorum meritis, Octaviani Cesaris, orbi toto presidentis, amicitia usus est; a quo, cum iussisset moriens Eneidam igne cremari, ut servaretur poema egregium, omnis legum autoritas pedibus calcata est, et eleganti carmine iussum servari colique. Quis, precor, legistarum, quantumcunque splendentium yndicis lapillis et auro, honor tam magnificus a tam glorioso principe impensus est? Veniebant insuper plurimi leta paupertate et honoribus equis conspicui, sed exemplis finis imponendus est, cum tam his quam premonstratis rationibus satis ostendisse arbitrer poetas prudentes et, quantumcunque pauperes, splendidos etiam fuisse, eosque perenni vivere fama, ubi causidicorum opes et nomina tanquam fumus in auras abiere, nec non eisdem rationibus demonstrasse opus hoc, si valent poemata, minime supervacaneum esse, nec sudores meos frivolos componendo. Nunc autem post hec libet paululum exire limen, si forte queam obloquentium in paupertatem frenare impetum. Est igitur paupertas, quam multi fugiunt tanquam importabile malum, ut vulgo placet, caducorum bonorum paucitas, esto ego existimem eam animi egritudinem fore, qua etiam habundantes persepe laborant. Prima quippe, si desiderio careat augendi, placida atque optabilis est, et eius infinita sunt comoda; secunda vero pacis et quietis hostis est, misere crucians mentes, quibus inhabitat. Prima poetarum fuit, quos isti pauperes volunt, eis quippe, dum modo esset, quod vite sufficeret, satis erat. Hac enim duce libertatem volentes consequimur, animi tranquillitatem et cum his laudabile ocium, quibus mediis viventes in terris gustamus celestia. Hec in solido sita est, nec fortune, mundana versantis, minas aut iacula timet: fulminet ether desuper, concutiat ventorum impetuosa rabies orbem, inundent campos himbres assidui diluant flumina, sonet classicum, tumultuosa oriantur bella, discurrant predones undique; hec, ruinas ridens et incendia, dulci securitate letatur! Hec oraculo Apollonis in persona Aglai Sofidii, parvi possessoris agelli, thesauris Gigis regis prelata est. Hac delectati, poete ornare virtutibus animum, meditationibus vacare celestium, altisonis carminibus poemata texere, et nomen sibi perpetuum querere potuere. Hac delectatus, Dyogenes, sui evi splendidissimus Cynicorum princeps, divitias, quarum habundantissimus erat, omnes potuit largiri volentibus atque largitus est, doliumque, quasi versatilem domum, quam palatia habitare maluit et lactucas silvestres, suis lotas manibus, manducare, quam Dyonisio adulari, ut tuccetis uteretur regiis; hec voluntaria rerum abiectio et claritas studiorum ad se visendum evocasse potuere superbum iuvenem atque iam animo orbis tenentem imperium, Alexandrum Macedonem, eius amicitiam exquirentem et frustra munera ingentia offerentem. Hac delectatus, Xenocrates ortulo contentus modico, eiusdem iuvenis animum movisse potuit in desiderium benevolentie sue, quam insigni legatione atque donis regiis postulavit. Hac delectatus, Democritus patrios agros et innumerabiles opes rei publice Atheniensium ultro concessit, satius ducens cum paupertate studiorum libertati letari, quam opum servili cura vexari. Hac delectatus, Anaxagoras, dulcedine tractus phylosophie, potuit ingentia predia neglexisse, asserens, quoniam se ipsum perdidisset, si illa colere voluisset. Huius opere Amiclas, pauper nauta, nocte in litore solus clamantem Cesarem, cuius vocem superbi timebant reges, ad hostium gurgustioli atque pulsantem audivit intrepidus. Sic et pauper Arruns, flagrante Ytalia omni civilis belli incendio, inter marmoreos Lune montes, celi, solis luneque prospectans motus, stetit impavidus. Hec non intuentur, qui paupertatem lacerant fugiuntque. Dicant, oro, si oportuisset Homerum de re agraria cum villico litigare, aut de domestica a curatore domus rationem exigere, quando Yliacum excogitasse carmen et nomen suum claritate syderea floridum in hodiernum usque protendere potuisset? Quando Virgilius, quando reliqui poeticam cum paupertate sectantes? Non ergo illam spreverint amicti purpura, eo quod palliastro tenui tecta procedat, nam rite studentium prima gloria est, nec solam dicant incedere, aut sordidam squalentemque vocitent. Nescio ego, imo scio, quid referat corpus ornasse vestibus aureis, si mens vitiorum labe sordescit. Est, si non advertitis, paupertas hec celestibus ornata delitiis, quas videre non possunt oculi nebulis avaritie offuscati. Nec, ut arbitrantur anxia comitati turba, sola procedit; hanc vates semper, laureis insigniti, prosequuntur, hanc imperatores, palmatis induti tunicis; eam quippe sepe nominatus Homerus, Esyodus, Euripides, Emnius, Terrentius, Virgilius, Flaccus aliique plures divinis ornavere carminibus. Sic Camilli, Quintii, Curtii, Fabritii, Scipiones, Catonesque, invidia olim et gloria facinorum quam auro ditiores, hanc miris ornavere triunphis, eam excelsis preposuere regibus, Orbisque prefecere imperio. Sic ergo sociatam, sic ornatam solam squalentemque dicent periti iuris incedere? Supererant multa, que dicerem huius in laudem, ni in eam, qua laborant plurimi, qui se divites arbitrantur, me desiderium traheret. Secunda igitur paupertas eorum profecto est, qui eam tanquam hostem conantur effugere, non advertentes, dum maiori conatu sequuntur divitias, proruant huius paupertatis in gremium. Precor, quid aliud paupertas est quam summa in habundantia angi desiderio congregandi? Tantalum ne divitem dicam, si cibis circumdatus et poculis fame sitique pereat? Absit, pauperrimus habendus est! Sed concedamus legistis nostris opulentiam Darii, et, quid exinde voluptatis possint assumere, videamus. Si experientie credimus, assidua ardentique semper premuntur sollecitudine, qui divites nuncupantur. Si appareat in aere nubecula, confestim pluviam suspicatur, et timet anxius, ne nimia corrumpantur sata; si ventus excitetur, ne evellat arbusta aut edificia impellantur, pavescit; si suscitetur in terris incendium, ne in suas evolet edes, timore labascit; si bellum nascatur, armentis gregibusque superiminere rapinam miser ariolatur: si concordia ex litigiis oriatur, tanquam suum infortunium ingemiscit. Amicorum invidiam, latronum astutiam, raptorum violentiam, affinium insidias, tumultus civicos, secordia vexatus assidua, expavescit. Possem superaddere multa, que non solum divites hos vere pauperes faciunt, sed egenos. In lubrico posita fortune sunt bona, nullo certo firmata subsidio! Desistant ergo in bene meritos insultum facere miseri, et in memoriam revocent, quoniam nec divites nec sapientes faciant, que humeris baiulantur, sed quod sacro servatur in pectore; credantque stolidissimum arbitrari, si oportune essent divitie, tam sevam rerum naturam fuisse aut inmitem deum, ut nudos nos in evolantem vitam transmittere voluissent. Paucis natura hominum contenta est, et hec affatim apposita sunt, nobisque nullo nostro labore concessa, et sic, si velimus, non esse pauperes possumus. Preterea homines virtutibus ornari non palliis. Queso igitur hos morum humanorum frenatores egregios, poetas in pace sinant; nil enim eis cum poetis comune est, quo eorum possit occupari ius. Poete in secessu carmina sua canunt, iuriste turbelis inmixti et frequentia fori apud rostra litigia clamant; illi gloriam et inclitam famam, aurum isti desiderant; illos taciturnitas atque ruris solitudo delectat, hos pretorium, tribunalia, et litigantium strepitus; illorum pax amica est, horum questiones et litigium. Et si precibus meis acquiescere nolint, acquiescant saltem autoritati Solonis, amplissimi legum latoris, qui, decem perfectis tabulis, secessit, omissis legibus, in poesim, alter profecto futurus, si longior vita fuisset, Omerus.

CAP. V. Qui sint, et quam multa quidam poetis apponant.[modifica]

Est preterea, o serenissime regum, ut tu longe melius nosti, divino munere domus in terris, composita ad instar celestis concilii, sacris tantum studiis dedicata. In hac sublimi in solio ex dei missa gremio phylosophia, rerum magistra, presidet augusta facie et divino splendore conspicua, regiis induta vestibus et aurea insignita corona, nec aliter quam mortalium imperatrix, cum premat sinistra libellos, dextra regale baiulat sceptrum, et diserto sermone audire volentes, qui sint laudabiles hominum, mores, que nature parentis vires quid verum bonum et celestia docet arcana. Quam si intres, non est dubium, quin sacrarium omni reverentia dignissimum videas, et, si circumspexeris, quicquid humana possunt agere studia, quicquid ingenia speculari, quicquid comprehendere intellectus, videbis liquido, et adeo miraberis, ut tecum dicas unum totum continens domum esse, imo ipsam fere divine mentis effigiem. Et inter alia, summa veneratione dignissima, sunt ibi post dominam celsiore in sede locati homines, non multi tamen, mites aspectu atque eloquio et morum etiam gravitate, tanta honestate atque vera humilitate spectabiles, ut credas deos potius quam mortales. Hi iam presidentis dogmatibus pleni, abunde aliis ingerunt, que noverunt. Est et alia multitudo perstrepens variarum quidem hominum spetierum, ex qua non nulli, omni abiecta superbia, vigiles mandatis insistunt, si forte studio queant in altiorem devenire gradum. Alii vero sunt, qui, fere rerum principiis auditis, elato animo in vestes imperatricis uncas iniciunt manus, et, acri violentia quibusdam surreptis particulis, et variis insigniti titulis, quos non nunquam venales comperiunt, non aliter quam si mentem omnem divinitatis perceperint, fastu quodam inflati, ex sacra se proripiunt ede, quanto tamen cum detrimento insipientum, prudentes advertunt. Hi autem, adversus quascunque bonas artes coniuratione unanimi facta, ante alia conantur fingere bonum virum, exterminant autem facies suas, ut appareant vigilantes, incedunt insuper deiectis in terram oculis, ut nunquam a meditationibus separari videantur; tardo tamen feruntur gradu, ut sub pondere sublimium speculationum nimio ab insipidis titubare credantur; honesto vestimentorum utuntur habitu, non quia mens honesta sit, sed ut ficta sanctitate decipiant; perrarus est illis sermo gravisque, rogati, non absque premisso suspirio et tempusculo interposito ac elevatis in celum oculis paululum responsa concedunt, volentes ex his a circumstantibus arbitrari, quia ex longinquo supercelestium sanctorum arcano non absque difficultate verba deducant in labia, que dicturi sunt. Pietatem, sanctitatem et iustitiam profitentur, prophetico persepe utentes verbo, scilicet zelus domus dei comedit me. Hinc ad ostentationem sue admirande scientie procedentes, que non noverunt, omnia damnant, nec frustra; faciunt enim, seu ut non interrogentur, de quibus respondere nescirent, seu ut tanquam vilia et minora et a se cognita despexisse atque neglexisse videantur, et vacasse maioribus. His autem, decipulis captivatis insipientum iudiciis, civitates ambire, secularibus se miscere negociis, consilia prestare, connubia tractare, comesationibus interesse, testantium dictare tabulas, testamentorum executiones assummere, et multa minus phylosophos decentia agere presumptuose incipiunt atque prosequuntur. Ex quibus fit, ut in fumosam vulgi famam quandoque deveniant, ex qua tanta tumiditate turgescunt, ut incedentes cupiant a vulgo digito monstrari, et longe magis audire, quia pregrandes magistri sint, videre, quod eis assurgant presidentes in triviis, eos Rabi vocitent, salutent, invitent, preponant, atque preficiant. Ex his, omni consideratione seposita, audent omnia, nec verentur in alienas messes falces inmittere suas; ex quo fit, dum cetera preter sua ignominiose deturpare conantur, interveniat aliquando de poesi et poetis colloquium, quorum audito nomine, tanto repente accenduntur furore, ut igneos oculos illos habere diceres, nec possunt consistere, fremunt agunturque impetu; demum, quasi adversus eos, non aliter quam in letales hostes coniuratum sit, nunc in scolis, nunc in plateis, nunc in pulpitis, auscultante non nunquam vulgo inerti, in eos insano clamore prorumpunt, ut non de innocuis tantum, sed et de se timeant circumstantes, et aiunt, poesim omnino nullam aut futilem facultatem atque ridiculam, poetas homines esse fabulosos, imo illos, ut despectiori utantur vocabulo, non nunquam fabulones appellant, rura, silvas et montana colentes, eo quod moribus nec urbanitate valeant. Preterea eorum poemata esse dicunt obscura nimis atque mendacia lasciviis plena et deorum gentilium nugis atque ineptiis referta, asserentia Iovem, quendam adulterum et spurcidum hominem, nunc deorum patrem, nunc celorum regem, nunc ignem, nunc aerem, nunc hominem, nunc taurum, nunc aquilam, et huiusmodi inconvenientia: sic et Iunonem et alios infinitos, eos multorum nominum celebres facientia. Mentium insuper seductores clamitant esse poetas ac suasores criminum, et, ut turpiori, si possint, conmaculent nota, predicant eos phylosophorum symias esse; firmantes inde, poetarum libros legisse aut tenere, pregrande piaculum, ac, nulla facta distinctione, autoritate, ut aiunt, fulciti Platonis, eos nedum e domibus, sed ex urbibus esse pellendos, et eorum scenicas meretriculas, Boetio approbante in exitium usque dulces, detestabiles fore atque eiciendas et renuendas omnino! Quid multa? Longum nimis esset omnia in medium deducere, que illis exitiale odium, infestante invidia, dicenda furentibus parat. Ad hos tam celebres iudices, tam equos, tam mites, tam favorabiles satis credendum est, o princeps inclite, deveniet opus nostrum, quod, scio, circumdabunt more leonis famelici, ut inveniant, quid devorent, et, quoniam omne poeticum est, non expecto mitiorem sententiam, quam irati fulminent in poetas, nec scio, quibus spiculis pectus opponam nisi eis, que vetus odium demonstravit; illa conabor repellere. O bone deus, sis tam indiscretis, tam inconsideratis clamoribus obvius, et horum dementium obsiste furori! Et tu etiam, rex optime, quoniam ad triarios ventum est, generosi pectoris tui viribus assis, fer opem militanti tibi, nunc animis opus est, nunc pectore firmo! Acuta et venenata, nec modici roboris tela istorum sunt, nam, si inepte sint iudices, alias tamen valent; et ideo horreo et tremesco, nisi deus primo, qui non deserit sperantes in se, et tu inde faveris. Tenues michi vires sunt, et ingenium debile, sed spes ingens subsidii, qua fretus, in eos irruam, comitante iustitia.

CAP. VI. Poesim esse utilem facultatem.[modifica]

Gimnasium pusillus intraturus homo has adversus giganteas moles, firmantes autoritate, qua possunt, aut nullam aut futilem facultatem fore poesim, si perconter ante alia, quidnam sit poesis, seu circa quod eius versetur officium, nil aliud fecisse reor, quam, in scirpo quesisse nodum. Sed quoniam faciendum est, queso, ut id aperiant hi facultatum omnium preceptores egregii, ut appareat, circa quod nostrum velit versari certamen. Scio, obstinata fronte, nullo unquam perfusa rubore, ridentes inquient, quod paulo ante male dictum est. O bone deus assis, et has ridiculas obiectiones adverte, et in melius eorum dirige gressus! Dicunt igitur, damnantes poesim, eam omnino nullam esse. Quod si sic est, scire velim, unde iam dudum tot illustres viri sibi poete quesivere nomen? Unde poematum multa volumina? Unde nomen hoc poesis exortum est, si poesis nichil est? Certe, si responsuri aliquid sint, per ambages ituros reor, cum nil queant iure respondere, quam quod adversum inanem positionem suam sit. Certissimum enim est, ut post hec suo loco monstrabitur, hanc, ut cetere discipline, a deo, a quo sapientia omnis, initium habuisse; et, uti relique, ab effectu nomen sortita est, a quo demum celebre poetarum nomen derivatum, et inde poematum a poetis. Quibus stantibus, non omnino nichil, ut aiebant, videbitur esse poesis. Que si scientia est, quid inquient sophyste clamosi? Credo, paululum retrahent pedem, vel potius, in secundam obiectionis partem ob disgregativam copulam transvolantes, inquient: Si facultas est, futilis facultas est. O ridiculum rancidulum, satius tacuisse fuerat, quam verbis frivolis in errorem sese precipitasse maiorem! Nonne vident ignari ipsum nominis huius, facultatis scilicet, significatum semper aliqualem plenitudinem demonstrare? Sed de hoc alias. Et queso exprimant elegantes hi viri, quo iure poesis facultas dicenda sit futilis, cum eius instigatione, opitulante divina gratia, tot extant clara volumina, tot memoranda poemata, tot inventa perlucida atque peregrina? Omutescent, equidem, si patietur inanis ostentationis uredo. Sed quid? Omutescent, dico? Mori mallent quam veritatem nedum extremis labiis, sed taciturnitate fateri! In diverticulum aliud irruent, et suo interpretantes iudicio dicent hunc adiectivum futilem intelligendum fore damnosam atque detestabilem, eo quod poemata, a poesi venientia, deorum suorum cantent illecebra et infanda suadeant. Esto possit hec interpretatio reprobari, cum futile non sit, quod est illecebris plenum, poterat tamen equo animo tolerari, si, quod ob eam volunt, posset ratione fateri, cum confitear ultro non nulla fore poemata id, quod asserunt, exprimentia; quam ob rem vicissent, si mala species posset bono derogare generi. Sed deprecor, si Praxitiles aut Phydias, sculptura doctissimi, impudicum sculpserint Pryapum in Yolem nocte tendentem potius quam spectabilem honestate Dianam, aut si pingat Apelles, seu noster Ioctus, quo suo evo non fuit Apelles superior, Martem seu Veneri inmiscentem potius quam Iovem diis ex throno iura prebentem, has artes damnandas fore dicemus? Stolidissimum esset fateri! Lascivientium quippe ingeniorum culpa hec est. Equo modo iam dudum non nulli fuere poete, si tales poete dicendi sunt, qui seu ratione questus, seu ad gratiam populi promerendam, sic eo exquirente seculo et illecebri suadente lascivia, qui, honestate omissa, in has ineptias corruere. Que quidem damnande, detestande et abiciende sunt, ut latius post dicetur. Ob hoc tamen quorundam fingentium scelus non est universalis damnanda poesis, a qua tot in virtutes suasiones et poetarum monita atque documenta legimus, ab his, quibus cure fuit celestes meditationes sublimi ingenio, ac summa cum honestate, et stili atque verborum ornatu describere. Sed quid multa? Est non solum aliquid, sed scientia veneranda poesis, et, ut sepius in precedentibus visum est et in sequentibus apparebit, non futilis, sed succiplena facultas est, sensus volentibus ex fictionibus ingenio premere. Et sic patet, ne longius protrahamus sermones, primo certaminis ingressu, duces hos terga dedisse, eosque modico labore nostro aream liquisse duelli. Sed, quid poesis sit, explicandum est, ut ipsi videant, quam stolide opinentur illam futilem facultatem.

CAP. VII. Quid sit poesis, unde dicta, et quod eius offitium.[modifica]

Poesis enim, quam negligentes abiciunt et ignari, est fervor quidam exquisite inveniendi atque dicendi, seu scribendi, quod inveneris. Qui, ex sinu dei procedens, paucis mentibus, ut arbitror, in creatione conceditur, ex quo, quoniam mirabilis sit, rarissimi semper fuere poete. Huius enim fervoris sunt sublimes effectus, ut puta mentem in desiderium dicendi compellere, peregrinas et inauditas inventiones excogitare, meditatas ordine certo componere, ornare compositum inusitato quodam verborum atque sententiarum contextu, velamento fabuloso atque decenti veritatem contegere. Preterea, si exquirat inventio, reges armare, in bella deducere, e navalibus classes emittere, celum, terras et equora describere, virgines sertis et floribus insignire, actus hominum pro qualitatibus designare, irritare torpentes, desides animare, temerarios retrahere, sontes vincire, et egregios meritis extollere laudibus, et huiusmodi plura; si quis autem ex his, quibus hic infunditur fervor, hec minus plene fecerit, iudicio meo laudabilis poeta non erit. Insuper, quantumcunque urgeat animos, quibus infusus est, perraro impulsus conmendabile perficit aliquid, si instrumenta, quibus meditata perfici consuevere, defecerint, ut puta grammatice precepta atque rethorice, quorum plena notitia oportuna est, esto non nulli mirabiliter materno sermone iam scripserint et per singula poesis officia peregerint. Hinc et liberalium aliarum artium et moralium atque naturalium saltem novisse principia necesse est; nec non et vocabulorum valere copia, vidisse monimenta maiorum, ac etiam meminisse et hystorias nationum, et regionum orbis, marium, fluviorum et montium dispositiones. Preterea delectabiles nature artificio solitudines oportune sunt, sic et tranquillitas animi et secularis glorie appetitus, et persepe plurimum profuit etatis ardor, nam si deficiant hec, non nunquam circa excogitata torpescit ingenium. Et, quoniam ex fervore hoc, ingeniorum vires acuente atque illustrante, nil nisi artificiatum procedit ars ut plurimum vocitata poesis est. Cuius quidem poesis nomen non inde exortum est, unde plurimi minus advertenter existimant, scilicet a poio pois, quod idem sonat, quod fingo fingis, quin imo a poetes; vetustissimum Grecorum vocabulum Latine sonans exquisita locutio. Nam primi, qui, hoc inflati spiritu, exquisite rudi adhuc seculo cepere loqui, ut puta carmine, tunc omnino loquendi genus incognitum, ut sonorum auribus audientium etiam videretur, illud pensatis moderavere temporibus, et, ne delectationem nimia brevitate subtraheret, aut longitudine plurima luxurians tedium videretur inferre, certis mensuratum regulis atque infra diffinitum pedum et sillabarum numerum coercuere. Sane quod ex hoc tam accurato dicendi ordine prosilibat, non dicebatur poesis amplius, sed poema. Et sic, ut iam diximus, tam arti quam artificiato ab effectu nomen consecutum est. Inquient forsan isti obiurgatores perlucidi, et si dixerim scientiam hanc ex dei sinu recentibus adhuc animabus infundi, se nolle verbis meis satis prestare fidei, quibus satis roboris equis animis, que videmus assidue, poterant prestitisse, sed adhuc egemus testibus. Si ergo legerint, quid Tullius Cicero, homo phylosophus non poeta, dixerit ea in oratione, quam apud senatum habuit pro Aulo Licinio Archya, in fidem forsan faciliores devenient. Dicit enim sic: Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus. Ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari etc. Ergo, ne orationem longius protraham, satis apparere potest piis hominibus poesim facultatem esse, et ex dei gremio originem ducere, et ab effectu nomen assumere, et ad eam insignia atque fausta multa spectare, quibus ipsimet negantes utuntur assidue. Si querant, ubi vel quando, in promptu est; fateantur ipsi quo duce, cuius opere fictiones suas ipsi componant, dum scalas gradibus distinctas in celum erigunt, dum proceras arbores ramorum fecundas eque ad astra producunt, dum montes in excelsum usque circumitionibus ambiunt? Dicent forsan ut huic a se incognite detrahant, quo utuntur rethorice opus esse, quod ego pro parte non inficiar. Habet enim suas inventiones rethorica, verum apud integumenta fictionum nulle sunt rethorice partes; mera poesis est, quicquid sub velamento componitur et exponitur exquisite.

CAP. VIII. Qua in parte orbis prius effulserit poesis.[modifica]

Si, mi rex, qua sub celi plaga, quibus seculis, cuius opere hec primo comparuerit in terris, exquiras, vix credo satis certum posse dari responsum. Quidam autem extimantes sunt, hanc cum sacris et ceremoniis veterum originem habuisse et sic apud Hebreos exortam, eo quod ab eis primo deo sacrificium oblatum sacre testentur lictere; in quibus legitur Caym et Abel, fratres et primos orbe natos homines, deo sacrificasse; sic et a Noe, undis cataclismi cessantibus, eo arcam exeunte, deo sacrum fuisse confectum; preterea et ab Abraham, superatis hostibus, dum Melcisedech sacerdoti vinum obtulit atque panem. Sane cum ex his quod queritur non summatur, dato vaticinantes potius quam probantes asserant minime arbitrandum sacra hec absque ulla verborum prolatione confecta, subiungunt a Moyse, cum sicco pede una cum populo Israel Rubrum superasset mare integre peractum, cum legamus eum sacra et sacerdotes et tabernaculum, ad instar futuri templi erectum, et orationes, quibus placaretur divinitas, invenisse. Quibus inspectis videbitur non ante Moysis, ducis Israelitarum, tempus poesim apud Hebreos habuisse principium. Qui quidem circa finem vite Marathii, regis Sycionorum, qui diem obiit anno mundi III dclxxx, populum eduxit et sacra confecit. Sunt et alii gloriam hanc Babiloniis largiri volentes. Quos inter Venetus, Puteolanus episcopus, hystoriarum investigator permaximus, erat asserere consuetus dicacitate prolixa, poesim Moyse longe antiquiorem, ut puta Nembroth temporibus ortam; dicebat enim eum primum ydolatrie inventorem, eo quod cum ignem mortalibus accommodum vidisset, ac ex motibus eius atque murmurationibus variis futura quedam cognosceret, eum deum fore firmabat, et ob id loco dei non solum coluit Caldeisque suasit, verum illi templa construxit, sacerdotes ordinavit, et precationes etiam adinvenit. Quibus in precationibus ostendebat eum exquisito usum eloquio, quod possibile est, esto, unde sumpserit, non explicaret liquido. Ego autem, et si sepissime legerim apud Assyrios religionis cultum, phylosophie studium, et armorum gloriam primo fuisse, non tamen absque alio fide digniori testimonio facile credam apud barbaras et adeo inmanes nationes originem habuisse artificium tam sublime. Greci insuper apud se exortam poeticam autumant, ut totis viribus affirmat Leontius. In quam credulitatem et ego paululum trahor, memor aliquando ab inclito preceptore meo audisse penes priscos Grecos tale huic fuisse principium. Nam cum primo inter rudes adhuc homines non nulli celsioris ingenii cepissent nature parentis opera admirari et inde per meditationes sensim intrare credulitatem, aliquem unum esse, cuius opere et imperio gubernarentur et ordinarentur cunctaque cernerent, et eum unum vocavere deum; deinde extimantes eum non nunquam terras incolere, arbitrati sanctum fore, ut diverticula suo nomini dicata veniens inveniret, ei sacras edes erexere et sumptu permaximo construxere, quas nos templa dicimus hodie. Inde, ut eum erga se propitium facerent, quosdam honores precipuos excogitaverunt, illi statutis temporibus fiendos, quos dixere sacra. Demum, quoniam quantum ceteris prevalere divinitate rati sunt, tantum pre ceteris honorandam constituendum eius in sacris argenteas mensas et aureas fialas, candelabra et aurea quecunque vasa; et ex prudentioribus atque nobilioribus populi homines, quos dixere postea sacerdotes, eosque in sacris conficiendis non vulgaribus, quin imo preciosissimis vestibus et thyaris atque lituis insignes esse voluere. Tandem, quoniam videretur absurdum mutos tacitosque pontifices deitate exhibere sacra, voluerunt verba componi, per que ipsius deitatis laudes et magnalia monstrarentur, et populi vota exprimerentur, et preces secundum oportunitates hominum porrigerentur eidem. Et quoniam appareret incongruum, non aliter quam si cum villico, aut servulo, seu contubernali amico loquereris, divinitatem alloqui, voluere prudentiores, ut exquisitus loquendi modus inveniretur, quem excogitandum sacerdotibus conmisere. Ex quibus aliqui, pauci tamen, quos interfuisse creduntur Museus, Lynus, et Orpheus, quadam divine mentis instigatione conmoti, carmina peregrina mensuris et temporibus regulata finxere et in dei laudem invenere. In quibus, ut amplioris essent autoritatis, sub verborum cortice excelsa divinorum misteria posuere, volentes ob hoc, ne talium veneranda maiestas ob nimiam vulgi notitiam in contemptus precipitium efferretur. Quod artificium, quoniam mirabile visum est et eo usque inauditum, ut prediximus, ab effectu vocavere poesim seu poetes, quod Latine sonat exquisita locutio, et, qui composuerant, poete vocati sunt; et, quoniam nomen etiam favet effectui, creditur, ut omittamus additum carminibus cantum et reliqua, apud Grecos originem habuisse poesim. De tempore vero ambigitur plurimum. Dicebat enim Leontius a Barlaam, Calabro preceptore suo, et ab aliis eruditis viris in talibus audisse sepius, temporibus Phoronei, Argivorum regis, qui anno mundi III ccclxxxv regnare cepit, Museum, quem ex inventoribus carminum unum diximus, insignem apud Grecos fuisse virum, et eodem fere tempore floruisse Lynum, de quibus adhuc fama satis celebris est, que eos apud nos etiam testatur sacris prefuisse veterum; et his etiam Orpheus additur Trax, et ob id primi creduntur theologi. Paulus autem Perusinus longe iuniorem poesim esse dicebat, non mutatis autoribus, asserens, Orpheum, qui ex antiquis inventoribus scribitur unus, temporibus Laumedontis, Troianorum regis, claruisse, qui evo Euristei, regis Mecenarum, apud Troianos imperium gessit, circa annos mundi III dccccx, eumque Orpheum ex Argonautis fuisse, et non solum successorem Museo, sed eiusdem Musei Eiumolphi filii fuisse magistrum; quod etiam in libro Temporum testatur Eusebius. Ex quo patet, ut dictum est, longe iuniorem quam diceretur apud Grecos esse poesim. Attamen ad hoc respondebat Leontius arbitrari a doctis Grecis plures fuisse Orpheos atque Museos, verum illum veterem Museo veteri atque Lyno contemporaneum Grecum fuisse, ubi Trax iunior predicatur. Sane quoniam iunior hic Bachi orgia adinvenit et Menadum nocturnos cetus, et multa circa veterum sacra innovavit, et plurimum oratione valuit, ex quibus apud coevos ingentis extimationis fuit, a posteris primus creditus est Orpheus. Cui opinioni forsan adherendum est, cum quorundam veterum testimonio constet, etiam ante natum Iovem Cretensem non nullos fuisse poetas, cum post raptam a Iove Europam per Eusebium constet claruisse Orpheum Tracem. Cum igitur inter se sic discordantes sint, nec ullum satis validum testimonium ex antiquis autoribus ad roborandas opiniones suas inducant, non satis certum habeo, cui fides prestanda sit. Apparet tamen ex temporibus descriptis, si Leontio credendum sit, apud Grecos prius quam apud Hebreos, et si Veneto, apud Caldeos prius quam apud Grecos comparuisse poesim. Si vero Paolo fidem prestare velimus, sequetur Moysem primo quam Babilonios aut Grecos eiusdem fuisse magistrum. Ego autem quantumcunque Aristotiles dicat, ratione forsan superiori tractus, poetas primos fuisse theologos, existimans eos Grecos intellexisse, quod aliquale adminiculum opinioni Leontii videtur afferre, non credam huius poesis sublimes effectus, sinamus in belua illa Nembroth, sed nec in Museo, seu Lyno, vel Orpheo quantumcunque vetustissimis poetis (nisi, ut arbitrantur aliqui, Museus et Moyses unus et idem sint) primo infusos, quin imo in sacratissimis et deodicatis prophetis, cum legamus Moysem, hoc percitum, ut reor, desiderio, Pentatheuci partem maximam non soluto stilo, sed heroyco scripsisse carmine, Spiritu Sancto dictante. Et sic alios non nullos equo modo magnalia dei sub metrico velamine licterali, quod poetico nuncupamus, finxisse. Quorum ego, nec forsan insipide, reor poetas gentiles in componendis poematibus secutos vestigia; verum ubi divini homines Sancto pleni Spiritu, eo impellente, scripsere, sic et alii vi mentis, unde vates dicti, hoc urgente fervore, sua poemata condidere. Tu autem, rex inclite, cum nil aliud circa huius originem, quid dicam, habeam, tue serenitatis iudicio sume, quod libet.

CAP. IX. Composuisse fabulas apparet utile potius quam damnosum.[modifica]

Asserunt insuper hi boatores magnifici, poetas fabulosos homines esse, et, ut deiectiori seu detestando magis utantur vocabulo, stomacantes illos aliquando vocitant fabulones. Nec dubitem, quin ignaris execranda plurimum talis videatur obiectio, ast ego flocci facio. Non habet aliquorum lingue spurcities illustrium virorum gloriosum nomen inficere! Doleo, quod videns hos livore percitos in innocuos sese infrenes efferre. Sed quid tandem? Concedo fabulosos, id est fabularum compositores, esse poetas. Nec hoc ignominiosum existimo, nisi uti formasse phylosopho silogismum; nam si ostendatur, quid sit fabula, et que fabularum sint species, et quibus hi fabulonis usi sint, reor non adeo pregrande piaculum videbitur, ut hi volunt fabulas condidisse. Fabula igitur ante alia a for faris honestam summit originem, et ab ea confabulatio, que nil aliud quam collocutio sonat; quod satis per Lucam in Evangelio demonstratur, dum scribit de duobus discipulis post Christi passionem euntibus in castellum cui nomen Emaus, sic aiens: Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, que acciderant, et factum est, cum fabularentur et secum quererent, et ipse Christus appropinquans ibat cum illis etc. Ex quo, si componere fabulas malum est, et colloqui malum erit; quod concessisse stultissimum est! Non enim a natura rerum hominibus tantum loqui concessum est, nisi ut invicem conloquamur, et per verba mentium comunicemus conceptus. Possent tamen obicere hoc ad oportuna, non ad supervacanea fore concessum, fabulas autem supervacaneas esse. Quod negari non posset, si poeta simplicem composuisse fabellam intellexisset. Sed iam diu premonstratum est longe aliud, quam sonet cortex, a fabulis palliatum. Et hinc sic non nulli consuevere fabulam diffinire: Fabula est exemplaris seu demonstrativa sub figmento locutio, cuius amoto cortice, patet intentio fabulantis. Et sic, si sub velamento fabuloso sapidum comperiatur aliquid, non erit supervacaneum fabulas edidisse. Quarum quatruplicem fore speciem credo; et harum prima omnino veritate caret in cortice, ut puta, quando animalia bruta aut etiam insensata inter se loquentia inducimus. Et autor harum permaximus fuit Esopus, vir Grecus antiquitate ac etiam gravitate venerabilis. Et dato his non solum civile vulgus, sed etiam agrestes utantur, ut plurimum, non fastidivit aliquando suis libris inserere Aristotiles, celestis ingenii vir et Perypatheticorum princeps phylosophorum. Secunda autem species in superficie non nunquam veritati fabulosa conmiscet, ut si dicamus Minei filias nentes spernentesque orgia Bachi in vespertiliones versas, et Acestis naute socios, rapinam machinantes in Bachum, pisces effectos. Has autem a primevo vetustissimi invenere poete, quibus cure fuit divina et humana pariter palliare figmentis; et qui poetarum sublimiores secuti sunt, in melius evexere, posito non nulli comici depravaverint eas, magis de assensu lascivientis vulgi quam de honestate curantes. Species. vero tercia potius hystorie quam fabule similis est. Hac aliter et aliter usi poete celebres sunt. Nam heroyci, quantumcunque videantur hystoriam scribere, ut Virgilius, dum Eneam tempestate maris agitatum scribit, et Omerus alligatum malo navis Ulixem, ne a syrenarum cantu traheretur, longe tamen aliud sub velamine sentiunt quam monstretur. Comici insuper honestiores, ut Plautus atque Terrentius, hac confabulandi specie etiam usi sunt, nil aliud preter quod lictera sonat intelligentes, volentes tamen arte sua diversorum hominum mores et verba describere, et interim lectores docere et cautos facere. Et hec si de facto non fuerint, cum comunia sint esse potuere vel possent. Nec fastidiant obiectores, hac specie sepissime Christus deus in parabolis usus est. Quarta quidem species nil penitus in superficie nec in abscondito veritatis habet, cum sit delirantium vetularum inventio. Ex quibus si hi redargutores eximii primam speciem damnent, quod in sacris licteris legimus, ligna scilicet silvarum de constituendo sibi rege habuisse colloquium, damnandum etiam veniet. Si vero reprobetur secunda, omne fere sacrum Veteris Testamenti volumen veniet reprobandum (quod absit), cum eodem passu in eodem scripta cum editionibus poetarum videantur incedere; et hoc quantum ad componendi modum. Nam, ubi absit hystoria, neuter de possibilitate superficiali curat, et quod poeta fabulam aut fictionem nuncupat, figuram nostri theologi vocavere. Quod nunquid ita sit, videant iudices equiores, equo ponderantes libramine superficiem licterarum visionum Ysaie, Ezechielis, Danielis, et aliorum sacrorum hominum et poetarum postea fictionum, et, si in ritu contegendi aut detegendi videant discrepantes, damnationi consentiam. Si terciam, quod nequeunt, dixerunt esse damnandam, nil aliud erit quam eam sermonis speciem damnasse, qua sepissime usus est Christus Ihesus, dei filius, salvator noster, dum esset in carne, quamquam non eo, quo poete, vocabulo sacre vocitent lictere, quin imo vocavere parabulam; non nulli exemplum dicunt, eo quod ratione dicatur exempli. Quod autem quarta damnetur, cum a nullo satis congruo videatur principio moveri, neque alicuius artis vallari suffragio, aut in finem ordine deduci debitum, non magni facio, non enim in aliquo cum fabulis poetarum conveniunt, esto credam redargutores hos arbitrari poeticas ab illis in nullo differre. Nunc queso, nunquid Sanctum Spiritum fabulonem, nunquid Christum deum dicturi sunt, qui ambo sub eadem divinitate fabulas edidere. Non credam, si sapiunt. Ego autem, si liberet in sermonem longum excedere optime nominum diversitatem non obesse, si stili qualitates conveniant, demonstrarem; sed ipsi videant. Fabulis quippe, quas isti ob vocabulum ita despiciunt, non nunquam legimus incitatos insano fervore animos fuisse sedatos et in mansuetudinem redactos pristinam; ut puta, dum a Memnio Agrippa, gravissimo viro, romana plebs a patribus dissidens a Sacro monte in patriam per fabulam revocata est. Fabulis fessis illustrium virorum circa maxima animis vires persepe restitute sunt, quod non tantum exemplo veteri, sed assiduis demonstratur. Cernimus enim principes, et maximis occupatos rebus, quasi rerum natura docente, post regnorum suorum sublimes dispositiones in melius, ut fessas in nervum revocent vires, convocare, qui iocosis confabulationibus recreent animos fatigatos. Fabulis laborantibus sub pondere adversantis fortune non nunquam solamen impensum est, quod apud Lucium Apuleium cernitur. Quem penes Carithes, generosa virgo infortunio suo apud predones captiva, captivitatem suam deplorans, ab anicula fabule Psycis lepiditate paululum refocillata est. Fabulis labantium in desidiam mentium in meliorem frugem impetus revocatos iam vidimus. Et, ut de minoribus et me ipso sinam, audivi iam dudum illustrem virum Iacobum de Sancto Severino, Tricarici et Clarimontis comitem, dicentem se a patre habuisse suo, Robertum, Karoli regis filium, postea inclitum Ierusalem et Sycilie regem, tam torpentis ingenii puerum fuisse, ut non absque maxima demonstrantis difficultate prima licterarum elementa perciperet, et, cum fere de eo hac in parte amici desperarent omnes, pedagogi ingenium eius, solerti astutia rimantis fabellis Esopi in tam grande studendi sciendique desiderium tractus est, ut brevi non tantum domesticas has nobis liberales artes didicerit, verum ad ipsa usque sacre phylosophie penetralia mira perspicacitate transiret; talemque de se fecisse regem, ut a Salomone citra regum <neminem> doctiorem mortales agnoverint. Quid multa? tanti quidem sunt fabule, ut earum primo contextu oblectentur indocti, et circa abscondita doctorum exerceantur ingenia, et sic una et eadem lectione proficiunt et delectant. Non ergo tam erecta cervice, tam fastidiosa sententia nauseantes hi livorem et ignorantiam suam evomant in poetas; suas, si satis sani sunt, primo curent illecebras, quam alienos splendores maledictorum nebulis offuscare conentur. Videant, videant censores hi, quibus et quam perniciosis ad excitandum muliercularum risum non nunquam utantur scomatibus, et, dum se ipsos purgaverint, aliorum purgare conentur fabellas, memores Christum mandasse, ex accusatoribus is primus, qui innocens esset, primum summeret lapidem in adulteram mulierem.

CAP. X. Stultum credere poetas nil sensisse sub cortice fabularum.[modifica]

Sunt ex his non nulli tante temeritatis, ut, nulla autoritate suffulti, non vereantur dicere, stolidissimum arbitrari clarissimos poetas sensum aliquem suis supposuisse fabellis, quin imo illas fecisse ostensuri, quam magna possent eloquentie sue vires, et potissime, dum, eis agentibus, crederentur ab insipidis falsa pro veris. O iniquitas hominum! O ridenda stoliditas! O ineptum facinus! Dum alios deprimunt, se putant ignorantes extollere. Quis preter ignaros dicat, fecerunt fabulas poete vacuas et inanes, solo valentes cortice, ut eloquentiam demonstrarent, quasi circa vera vis eloquentie non possit ostendi? Male profecto noverunt Quintiliani sententiam, cuius maximi oratoris opinio est, circa falsa nullum eloquentie nervum posse consistere. Sed de hoc alias. Quis enim, ut ad hos veniam, tam demens tamque vecors erit, qui, legens in Buccolicis Virgilii: Namque canebat uti magnum per inane coacta. Una cum non nullis in hanc sententiam sequentibus carminibus; et in Georgicis: Esse apibus partem divine mentis et haustus cum applicitis ad hoc; et in Eneida: Principio celum et terras camposque liquentes, cum annexis, ex quibus merus phylosophie succus exprimitur, non videat liquido Virgilium fuisse phylosophum, et arbitretur eruditissimum hominem ob ostentandam eloquentiam suam, qua profecto plurimum valuit, Aristeum pastorem in penetralia terre ad <Cyrenem> matrem deduxisse, aut Eneam, ut patrem videret, ad Inferos, absque abscondito sub fabuloso velamine intellectu scripsisse? Quis tam sui inscius, qui, advertens nostrum Dantem sacre theologie implicitos persepe nexus mira demonstratione solventem, non sentiat eum non solum phylosophum, sed theologum insignem fuisse? Et si hoc existimet, qua fultus ratione arbitrabitur eum bimembrem gryphem, currum in culmine severi montis trahentem, septem candelabris et totidem sociatum nynphis, cum reliqua triunphali pompa, ut ostenderet, quia rithimos fabulasque sciret componere? Quis insuper adeo insanus erit, ut putet preclarissimum virum atque christianissimum, Franciscum Petrarcam, cuius vitam et mores omni sanctitate laudabiles vidimus ipsi, atque, prestante deo, diu videbimus, et quo neminem magis redimentem non dicam tempus, sed quoscunque temporis labentis athomos noscimus, expendisse tot vigilias, tot sacras meditationes, tot horas, dies et annos, quot iure possimus existimare impensos, si Buccolici sui carminis gravitatem, si ornatum, si verborum exquisitum decus pensemus, ut Gallum fingeret Tyrheno calamos exposcentem, aut iurgantes invicem Pamphylum et Mitionem et alios delirantes eque pastores? Nemo edepol sui satis compos assentiet; et longe minus, qui viderunt, que scripserit soluto stilo in libro Solitarie vite et in eo, quem titulavit De remediis ad utramque fortunam, ut alios plures omittam! In quibus, quicquid in moralis philosophie sinu potest sanctitatis aut perspicacitatis assumi, tanta verborum maiestate percipitur, ut nil plenius, nil ornatius, nil maturius, nil denique sanctius ad instructionem mortalium dici queat. Possem preterea et meum Buccolicum carmen inducere, cuius sensus ego sum conscius, sed omittendum censui, quia nec adhuc tanti sum, ut inter prestantes viros misceri debeam, et quia propria sunt alienis linquenda sermonibus. Taceant ergo blateratores inscii, et omutescant superbi, si possunt, cum ne dum insignes viros, lacte Musarum educatos et in laribus phylosophie versatos, atque sacris duratos studiis, profundissimos in suis poematibus sensus apposuisse semper credendum sit, sed etiam nullam esse usquam tam delirantem aniculam, circa foculum domestici laris una cum vigilantibus ybernis noctibus fabellas Orci, seu Fatarum, vel Lammiarum, et huiusmodi, ex quibus sepissime inventa conficiunt, fingentem atque recitantem, que sub pretextu relatorum non sentiat aliquem iuxta vires sui modici intellectus sensum minime quandoque ridendum, per quem velit aut terrorem incutere parvulis, aut oblectare puellulas, aut senes ludere, aut saltem fortune vires ostendere.

CAP. XI. Ob meditationis comodum solitudines incoluere poete.[modifica]

Dixi hos obstrepentes insuper dicere poetas rura, montes, et silvas incolere, eo quod urbanitate et moribus non valerent. O ignavum hominum genus, non advertunt furore perciti, quia, dum volunt veritatem falso approbare suffragio, se mendaces faciant! Ego autem poetas rura, silvas, et montes colere non solum confiteor, quin imo, nisi ipsi dixissent, ego dicturus eram (et forte iam dixi!), sane non ob eam causam quam inflati asserunt, quod scilicet urbanitate non valeant, cum eos valere satis testentur poemata. Quibus si fidem prestare negligant, volvant veterum scripta, phylosophorum annales perlegant, nec dubitem quin crebro comperiant poetas regum et nobilium amicitiis atque convictu usos, dum libuit, que sordidis aut ineptis hominibus non prestantur. Nec in testimonium veritatis huius desunt occurrentia quedam. Possem nempe, si vellem, ostendere Euripidem poetam Archelai, Macedonum regis, contubernalem, Emnium brundusinum Scipionum domesticum, Virgilium Octaviani Cesaris, amicissimum. Et, si sordent vetera, non desunt presentia. Dantes noster Frederico Aragonensi, Sycilidum regi et Cani della Scala, magnifico Veronensium domino, grandi fuit amicitia iunctus. Scimus insuper, et fere orbi toto notissimum est, Franciscum Petrarcam Karoli imperatoris, Iohannis, Francorum regis, et Roberti eque, Ierusalem et Sycilie regis, ac summorum pontificum plurium dilectissimum atque familiarissimum fuisse et vivorum esse, dum velit. Ast si nesciunt sussurrones hi, ob id solitudines incolunt et coluere poete, quia non in foro cupidinario, non in pretoriis, non in theatris, non in capitoliis aut plateis, publicisve locis versantibus, seu turbelis civicis inmixtis, vel mulierculis circumdatis sublimium rerum meditatio prestatur, absque qua fere assidua nec percipi possunt, nec perfici percepta poemata. Quid insuper? Vix credam ista dixissent, si sana mente legissent, que scribit Oratius Floro. Qui, postquam eleganter more suo enumeravit quedam urbium impedimenta, dicit interrogans: Rome ne poemata censes Scribere posse inter curas atque labores? Volens ob hoc, ut intelligatur, minime posse. Nec his contentus, superadditis aliis inconvenientiis, quibus civitates agitantur continue, quasi commotus ait: I nunc, et versus tecum meditare canoros! Quasi dicat, non poteris; et demum subnectit exquirens: Tume inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere, et contacta sequi vestigia vatum? Nec multum post superaddit indignans: Hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis verba lyre motura sonum conmictere digner? Ex quibus, ne plura super imponam, satis apparet, cur petant et incolant silvestria loca poete. Quod etiam Paulum heremitam, Antonium, Maccarium, Arsenium aliosque plures venerabiles atque sanctissimos homines non ob urbanitatis defectum, sed ut liberiori animo deo servirent fecisse legimus. Esto non adeo detestabile sit, ut hi arbitrari videntur, habitare silvas, cum in eis nil fictum, nil fucatum, nil menti noxium videatur; simplicia quidem omnia sunt nature opera. Ibi in celum erecte fagi et arbores cetere, opacitate sua recentes porrigentes umbras; ibi solum viridantibus herbis contectum atque mille colorum distinctum floribus, limpidi fontes et argentei rivuli, lepido cum murmure ex ubertate montium declinantes; ibi picte aves cantu frondesque lenis aure motu resonantes bestiole ludentes; ibi greges et armenta, ibi pastoria domus, aut gurgustiolum, nulla domestica re sollicitum, et omnia tranquillitate et silentio plena. Que non solum, satiatis oculis auribusque deliciis suis, animum mulcent, verum mentem in se colligere et ingenium, si forte fessum sit, in vires revocare, atque illud videntur impingere in desiderium meditationis sublimium et aviditatem etiam componendi; que mira exhortatione suadent placida libellorum societas et canori circum choreas agentes Musarum chori. Que omnia si rite consideremus, quis studiosus homo civitatibus solitudines non preponat? Sane non poetarum crimen solitudinis, etiam si crimen merito dici possit, hos monet insolentes viros in redargutionem, quin imo eorum infecta mens embitione damnabili, a qua discrepantes poetas execrabiles aiunt esse viros. Mos enim hominum damnatorum morum est summe cupere sibi ceteros esse conformes, ut sua alieno crimine aut pallient, aut defendant. Erubescant igitur et omutescant, si prout ipsi poete non factitant! Horrent quippe et detestabile ducunt viri spectabiles ficto pallore deformare faciem, et incessu tardo verrere assiduis circumitionibus civitates. Horrent atque recusant turpi atque deformi ypocrisi inertis vulgi mercari gratiam laudesque, et ab ignaris monstrari digito. Horrent fasces nedum exposcere, sed optare, aulas ambire regum, aut procerum quorumcunque assentatores fieri, auro pontificum infulas aucupari, ut ventri et inerti ocio latius indulgere queant, blandiri mulierculis, ut deposita subtrahant, pecunia quesituri, quod meritis quesisse non poterant. Horrent preterea et totis detestantur affectibus caturcenses ob pecuniam in celos evehere, et iuxta muneris: quantitatem eis exhibere sedes. Quin imo, quos isti blasfemant, tenui contenti victu brevique somno, speculatione continua et exercitio laudabili componendo scribendoque sibi famosam gloriam et per secula duraturam exquirunt. O species hec hominum convitiis deturpanda, o detestanda solitudo talium!.. Sed quid verbis insto? Haberem equidem multa, que dicerem, ni spectabilis candor, ni virtus egregia, ni laudabilis vita poetarum illustrium adversus tales se ipsam longe validiori robore tueretur.

CAP. XII. Damnanda non est obscuritas poetarum.[modifica]

Obscura aiunt cavillatores hi esse persepe poemata, et hoc poetarum vicio, id agentium, ut, quod inextricabile est, artificiosius videatur esse compositum, idque egisse volunt, inmemores veteris oratorum iussus, quo cavetur, planam atque lucidam orationem esse debere. O perverse mentis iudicium! Quis enim preter dolosam animam in cogitationem tam nephariam declinasset, ut, quod ei inaccessibile est, non solum odio habeat, sed falsa, si possit, criminatione deturpet? Fateor non nunquam obscuros esse poetas; sed prebeant, si volunt, ipsi responsum, nunquid phylosophorum, quorum numero ipsi impudico ore se miscent, contexta comperiant adeo plana, adeo perlucida, ut debere dicunt orationem incedere. Si asserant, mentientur, cum inter scripta Platonis et Aristotilis, ut de ceteris sileam, perplexiones adeo innodate sint, ut non dum, a multis perspicacibus viris ab eorum seculo in diem usque hunc examinate, potuerint satis lucide concordi sententia explicari! Sed quid de phylosophycis dico? Nonne divinum eloquium, cuius ipsi professores haberi cupiunt, a Spiritu Sancto prolatum, obscuritatum atque ambiguitatum plenissimum est? Est equidem, et, si negent, ipsa manifesta veritas approbabit, testesque plurimi sunt! Quos inter, si libet, interrogent Augustinum, sanctissimum atque eruditissimum hominem, et cuius ingenii tam grandes fuere vires, ut artes multas, et quicquid de decem cathegoriis tradidere phylosophi, absque, ut ipse fatetur, preceptore perceperit, nec tamen erubuit confiteri, se Ysaye principium intelligere nequivisse. Non ergo obscuritates solis poematibus insunt. Quid ergo non incusant phylosophos ut poetas? Quid non dicut Spiritum Sanctum operibus suis, ut artificiosiora apparerent, obscuras implicuisse sententias? Quasi non rerum omnium sublimis ipse sit artifex! Non dubitem, quin illis tanta temeritas insit, ut facerent, ni scirent esse phylosophis defensores et in Spiritum Sanctum loquentibus apparata supplicia; et id circo in poetas prosiliunt, quia eos cernunt defensore carentes, existimantes preterea nullam ibi culpam fore, ubi confestim pena non sequitur. Debuerant hi vidisse, non nulla obscura videri, cum clarissima sint, intuentis vicio (lusco quidem illucescente sole, qui limpidus est, nebulosus videtur aer!); quedam alia de natura sui adeo profunda esse, ut non absque difficultate acies etiam egregii intellectus possit in earum abditum penetrare, uti in solis globo, antequam eum possint contingere, non nunquam perspicacissimi retunduntur oculi. Quedam vero, et si natura sui forsan sint lucida, tanto sunt fingentium artificio palliata, ut egre etiam quis possit ingenio verum ex illis excerpere sensum, ut persepe inter nubila conditum solis pregrande corpus etiam doctissimi queant astrologi, qua celi vagetur in parte, comprehendere punctaliter oculorum intuitu. Et ex his esse non nunquam vatum poemata non inficior. Verum non ob id, ut isti volunt, iure damnanda, cum inter alia poete officia sit non eviscerare fictionibus palliata, quin imo, si in propatulo posita sint memoratu et veneratione digna, ne vilescant familiaritate nimia, quanta possunt industria, tegere et ab oculis torpentium auferre. Et si, quod ad eos spectat, fecere solertes, non execrandi, sed conmendandi potius poete venient. Et ideo, ut iam dictum est, fateor illos non nunquam obscuros esse, sed extricabiles semper, si sanus ad eos accesserit intellectus; verum reor his querulis noctue oculos esse potius quam humanos. Nec sit quis existimet a poetis veritates fictionibus invidia conditas, aut ut velint omnino absconditorum sensum negare lectoribus, aut ut artificiosiores appareant, sed ut, que apposita viluissent, labore ingeniorum quesita et diversimode intellecta comperta tandem faciant cariora. Quod longe magis Sanctum fecisse Spiritum unusquisque, cui sana mens est, debet pro certissimo arbitrari. Quod per Augustinum in libro Celestis Ierusalem xi° firmare videtur, dum dicit: Divini sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit. Et alibi Augustinus idem super Psalmo lxxvi° dicit: Ideo forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, qui clausum invenerunt, quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Et ut eiusdem Augustini testimonio adhuc adversus recalcitratores amplius utar, ut sentiant, quoniam, quod ipse pro obscuritatibus sacrarum licterarum tuendis, ego pro obscuritatibus poematum intelligi velim, dico eum scribere super Psalmo cxlvi° sic: Perversum nichil hic est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum etc. Et, ne ampliori utar sacrorum hominum circa hoc attestatione, nolo fastidium ducant hi audire, quoniam idem velim de obscuritatibus poetarum sentiri, quod de divinis ab Augustino sentitur; quin imo ut, exfricata paululum fronte, volo considerent obsistentes, quanto magis de his sentiendum sit, que respective paucis apponuntur, si de sacris licteris, que omnibus sunt apposite nationibus, sentiuntur. Si forsan velint duriciem textus, figuras dictionum, aut orationum colores, et peregrinorum vocabulorum incognitam a se pulchritudinem damnasse, et hinc poetas obscuros dixisse, quid aliud dicam, non habeo, nisi ut gramaticales iterum scolas repetant, pedagogi ferulam subeant, studeant discantque, quid veterum autoritate circa talia poetis licentie datum, scrupulosiusque scrutentur, preter vulgaria atque domestica que sint etiam peregrina! Sed quid talibus insto? Paucioribus dixisse poteram: agant, ut, exuto veteri, novum atque generosum ingenium induant, et quod eis nunc videtur obscurum, tunc familiare videbitur et apertum. Nec indigestam intellectus sui grossiciem palliare se credant priscorum oratorum precepto, cuius non dubitem semper memores fuisse poetas, sed advertant, quoniam perorando aliter quam fingendo verborum ordo procedat, et fictiones in fingentis arbitrio relictas fore tanquam opus alterius speciei. In quibus summopere a poetis servatur stili maiestas, et eiusdem dignitas retinetur, ut ait Contra medicum libro invectivarum iii° Franciscus Petrarca. Nec, ut ipsi arbitrari videntur, carpere nequentibus invidetur, sed, dulci labore preposito, delectationi simul memorieque consulitur; cariora sunt enim, que cum difficultate quesivimus, accuratiusque servantur, ut idem, ubi supra, Franciscus testatur. Quid multa? Si his obtusum ingenium est, inertiam suam, non poetas redarguant, nec adversus eos frivolis insistant latratibus, a quibus secum optime actum est. Primo enim in limine, ne frustra fatigent ignari, ab ipsa rerum facie terror iniectus est; retrahant ergo gradum in tempore, potius quam, torpore ingenii fatigato incedentes, patiantur cum rubore repulsam. Et ut iterum dixerim, volentibus intelligere et nexus ambiguos enodare legendum est, insistendum vigilandumque, atque interrogandum, et omni modo premende cerebri vires! Et si non una via potest quis pervenire, quo cupit, intret alteram, et, si obstent obices, arripiat aliam, donec, si valiture sint vires, lucidum illi appareat, quod primo videbatur obscurum. Sanctum enim canibus dare divino prohibemur monitu, et hoc eodem ante porcos proicere margaritas.

CAP. XIII. Poetas non esse mendaces.[modifica]

Mendaces preterea insultantes hi dicunt esse poetas, et hunc locum conantur validis, si possint, firmare rationibus, aientes, quod sepe dictum est, eos in suis fabulis mendacia scribere, ut puta hominem in lapidem versum, quod omnino apparet veritati contrarium. Preterea asserunt poetas mendaciter dicere multos esse deos, cum constet veritate certissima unum tantum esse et illum verum atque omnipotentem, addentes Virgilium, Latinorum poetarum principem, recitasse Dydonis hystoriam minus veram, et huius modi alia quedam etiam inserentes. Credo vicisse putent, vicissentque, ni esset, qui eorum vociferationes insipidas veritate retunderet. Quid ergo? Rebar in precedentibus loco huic respondisse satis, dum, quid sit fabula, quot fabularum species, et quibus usi poete sint, et propter quid, satis late descripsi. Sed si in hanc materiam iterum redeundum est, dico poetas, uti isti volunt, non esse mendaces. Est enim mendacium iudicio meo fallacia quedam simillima veritati, per quam a non nullis verum opprimitur, et exprimitur, quod est falsum. Huius VIII fore species asserit Augustinus, ex quibus, et si graviores reliquis non nulle sint, nulla tamen scientes uti possumus absque peccato atque infamie nota, qua dicimur esse mendaces. Cuius diffinitionis intentum si equo animo prospectent poetici nominis hostes, redargutionem hanc, qua mendaces asserunt esse poetas, viribus carere cognoscent, cum poetarum fictiones nulli adhereant specierum mendacii, eo quod non sit mentis eorum quenquam fingendo fallere; nec, uti mendacium est, fictiones poetice, ut plurimum, non sunt nedum simillime, sed nec similes veritati, imo valde dissone et adverse. Et dato species fabularum una, quam videri potius hystoriam quam fabulam diximus, sit veritati simillima, antiquissimo omnium nationum consensu a labe mendacii inmunis est, cum sit consuetudine veteri concessum ea quis uti posse ratione exempli, in quo simplex non exquiritur veritas, nec prohibetur mendacium. Et si spectetur poetarum officium, non nunquam in superioribus demonstratum, vinculo huic astricti non sunt, ut veritate utantur in superficie fictionum, et, si auferatur eis vagandi per omne fictionis genus licentia, eorum officium omnino resolvetur in nichilum. Quid plura? Si omnia, que dicta sunt in reprobationem meritam deiciantur, quod fieri posse non arbitror, hoc inreprobabile superest: Nemo suum iure exercens officium in notam potest ob hoc infamie devenire! Pretor, esto in legem male meritos capitali multet supplicio, non iure tamen dicitur homicida; sic nec miles, agrorum hostium populator, dicitur predo; nec iuris consultus, etiam si minus equum clientulo prestet consilium, dum modo a iuris limite non separetur, falsidici notam merebitur; sic et poeta, quantumcunque fingendo mentiatur, mendacis ignominiam non incurrit, cum suum officium, non ut fallat, sed ut fingat, iustissime exequatur. Si tamen velint in hoc instantiam facere: quod verum non est, mendacium, qualitercunque dictum sit, est, si factum non sit, non tamen ulterius vires ad internitionem huius obiectionis apponam, sed queram, ut videam, quid responsuri sint, quo nomine vocanda sint ea, que per Iohannem Evangelistam in Apocalipsi mira cum maiestate sensuum, sed omnino persepe prima facie dissona veritati? quo ipse Iohannes? quo alia aliique, qui eodem stilo dei magnalia velavere? Ego quidem mendacia aut mendaces, etiam si liceret, dicere non auderem. Scio tamen, dicent, quod egomet in parte dicturus sum, si roger, Iohannem scilicet aliosque prophetas veracissimos fuisse viros, quod iam concessum est. Preterea superaddent ab eis scripta fictiones non esse, sed potius esse figuras, et sic nuncupari debere, et per consequens figuratores eorundem scriptores. O ridendum diffugium, quasi credituri simus, quod simillimum est in cortice, mutatione seu diversitate nominis effectus habeat diversos efficere! Sed in hoc minus questionis sit, figure sunt; nunquid habeant in licterali cortice veritatem, exprimant, queso. Si me hoc velint credere, nil aliud erit quam mendacio velare michi oculos intellectus, uti illa velant suppositam veritatem. Sane cum mendaces hi dicendi nec habendi sint, quia non sunt, sic nec poete, qui pro viribus eorum innituntur vestigiis in fingendo! Multos autem deos scripsisse poetas, cum unus tantum sit deus, negari non potest, sed minime illis in mendacium imputandum, quia non credentes neque firmantes, sed more suo fingentes scripsere. Quis enim sui tam inscius sit, ut existimet quemque in laribus phylosophie versatum tam dementis esse sententie, ut credat deos esse quam plurimos? Si satis sani sumus, facile debemus credere eruditos viros studiosissimos fuisse veritatis investigatores, eosque eo usque, quo humanum potest penetrare ingenium, attigisse et absque ambiguitate novisse unum tantum deum esse, ad quam notitiam devenisse poetas eorum in operibus percipitur liquido. Lege Virgilium, et orantem invenies: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis etc. quod epythetum nemini deorum alteri datum comperies. Reliquam autem deorum multitudinem non deos, sed dei membra aut divinitatis officia putavere, quod Plato, quem theologum nuncupamus, etiam opinatur. Talibus autem ob divinitatis venerationem officio conforme deitatis dedere nomen. Sed infestos hos his non acquieturos existimo; clamabunt nempe dicentes, poetas de vero deo et unico, quem novisse dicimus, multa scripsisse mendacia, et ob id merito nuncupari mendaces. Ego autem non dubito poetas gentiles de vero deo minus recte sensisse, et sic de eo non nunquam, quod minus verum fuerat, scripsisse, et sic, ut isti volunt, mendacium; sed ob id mendaces esse dicendos non puto. Sunt enim mendacium hominum saltem species duo, ex quibus primi scientes et advertentes mentiuntur, ut ledant, aut ut non ledant, seu ut prosint. Et hi non mendaces tantum dicendi sunt, sed propriori vocabulo mentientes; secundi sunt, qui, ignorantes se mendacium dicere, mendacium dixere tamen. Et inter hos oportuna cadit distinctio. Sunt enim ex his aliqui, quorum ignorantia intolerabilis est, nec excusationem recipit aliquam, ut puta: Cavetur lege publica, nequis civis civem privato servet in carcere; Gaius Sempronium debitorem suum detinuit, et a multa tutari vult ignorantia legis; que, quoniam supina videtur et crassa, civem scilicet leges publicas ignorare, nocuum defensare non potest. Sic et Christianus homo etate integer ab articolorum fidei ignorantia tutari non debet. Sunt et alii, quorum videtur ignorantia excusanda, ut pueri, si phylosophiam non noverint, montanus homo, si non noverit nauticam, et cecus natus, si licterarum non noscat caracteres, et huiusmodi. Quos inter numerari possunt poete gentiles, qui, et si liberales artes, si poeticam, si phylosophiam noverint, Christiane religionis veritatem novisse non poterant. Nondum enim lux illa veritatis eterne in terris effulserat, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, nondum ad agni cenam invitantes peragraverant orbem, quoscumque vocantes! Israelitis solis hoc donum erat desuper datum, ut deum verum et iuste cognoscerent et rite colerent. Hi, nedum quenquam ad communicandum secum convivium tam celebre invitabant, sed nec accedentes, si qui fuissent exteri, admittebant. Et sic, si minus vera sentientes scripserunt de vero deo, se vera scribere arbitrantes, hac acceptabili ignorantia excusati, non sunt dicendi mendaces. Dicent, scio, quacunque ignorantia mendacium dictum sit, mendax est dicens, quod negari non potest, esto non eadem nota labefactandi sinit, qui ignorantia excusabili peccavere, quam qui crassa et supina, ut dictum est, cum illos non solum equitas, sed etiam legum austeritas habeat excusatos; et, si sic est, notam mendacii non incurrunt. Et si velint eos omnino quomodocunque mendaces, ego illis socios addam phylosophos Aristotelem, Platonem, Socratem, aliosque, quos ipsi summe colunt, eodem sontes crimine. Extollent, reor, hi censores optimi iterum voces in celum, in psalterio psallantes et cithara, quoniam non satis plene particula unica huius obiectionis reiecta videatur. O insipidi, si militi uno parma confracta sit, non dum loco mota est acies integra; non ergo exultent, sed meminerint, quoniam sepissime contusi nolentes cesserint! Quod autem Virgilio obiciunt, falsum est. Noluit quippe vir prudens recitare Dydonis hystoriam; sciebat enim, ut talium doctissimus, Dydonem honestate precipuam fuisse mulierem, eamque manu propria mori maluisse, quam infixum pio pectori castimonie propositum secundis inficere nuptiis. Sed, ut artificio et velamento poetico consequeretur, quod erat suo operi oportunum, composuit fabulam in multis similem Dydonis hystorie; quod, ut paulo ante dictum est, veteri instituto poetis conceditur. Posset tamen quis dignus responsione et forsan tu ipse, princeps, perquirere: ad quid hoc necessarium erat Virgilio? Cui ut digne responsum sit, dico eum in hoc a quadruplici causa tractum. Primo, ut in eo stilo, quem in Eneida sumpserat, poeticum sequeretur morem, et potissime Homeri, cuius fuit in eo poemate imitator. Nam poete non, ut hystoriographi, faciunt, qui a quodam certo principio opus exordiuntur suum, et continua atque ordinata rerum gestarum descriptione in finem usque deducunt (quod cernimus fecisse Lucanum, quam ob caussam multi eum potius metricum hystoriographum quam poetam existimant), verum artificio quodam longe maiori aut circa medium hystorie, aut aliquando fere circa finem inchoant, quod intendunt, et sibi adinveniunt causam recitandi, quod ex precedentibus omisisse videbantur; ut in Odissea Homerus, qui quasi circa finem errorum Ulixis eum naufragum in litus Pheycum delatum scribit, et ibidem Alcinoi regi recitantem, quicquid illi ante diem illam post discessum a Troia contigerat, inducit. Quod volens Virgilius facere, cum Eneam a litore Troiano fugientem scripsisset post erutam civitatem, non adinvenit aptiorem locum, ad quem eum deduceret, ante quam Ytaliam intraret, Africano litore; eo enim usque semper inter Grecos hostes navigaverat. Et cum litus Affrum in tempus usque illud a rusticis et agrestibus atque barbaris hominibus incoleretur, ut eum ad personam veneratione dignam deduceret, et aqua reciperetur, et cuius hortatu Troianorum casus suosque recitaret, nec aliam preter Dydonem, que, et si non tunc, multa tamen post secula loca illa incoluisse creditum est, comperiens, Dydonem, tanquam si iam venisset, eius hospitam fecit, et, ut legimus, eius iussu sua suorumque infortunia recitavit. Secundo, quod sub velamento latet poetico, intendit Virgilius per totum opus ostendere quibus passionibus humana fragilitas infestetur, et quibus viribus a constanti viro superentur. Et cum iam non nullas ostendisset, volens demonstrare, quibus ex causis ab appetitu concupiscibili in lasciviam rapiamur, introducit Dydonem generositate sanguinis claram, etate iuvenem, forma spectabilem, moribus insignem, divitiis habundantem, castitate famosam, prudentia atque eloquentia circumspectam, civitati sue et populo imperantem, et viduam, quasi ab experientia Veneris concupiscientie aptiorem. Que omnia generosi cuiuscunque hominis habent animum irritare, nedum exulis atque naufragi, et in incognitam regionem deiecti atque subsidio indigentis. Et sic intendit pro Dydone concupiscibilem et attractivam potentiam, oportunitatibus omnibus armatam. Eneam autem pro quocunque ad lubricum apto et demum capto. Tandem ostenso, quo trahamur in scelus ludibrio, qua via in virtutem revehamur, ostendit, inducens Mercurium, deorum interpretem, Eneam ab illecebra increpantem atque ad gloriosa exhortantem. Per quem Virgilius sentit seu conscientie proprie morsum, seu amici et eloquentis hominis redargutionem a quibus, dormientes in luto turpitudinum, excitamur, et in rectum pulchrumque revocamur iter, id est ad gloriam. Et tunc nexum oblectationis infauste solvimus, quando, armati fortitudine, blanditias, lacrimas, preces, et huius modi in contrarium trahentes, constanti animo spernimus, ac vilipendentes omittimus. Tercio curat Virgilius in laudibus Enee ad honorem Octaviani Cesaris Iuliorum genus extollere; quod peragit, dum illum lascivias et inmunditias carnis et muliebres delicias robore mentis spernentem atque calcantem ostendit. Quarto intendit sublimare Romani nominis gloriam, quod satis facit, dum execrationes moriture Dydonis describit. Nam per eas bella Cartaginensium cum Romanis et triunphi, quos ex eis Romani consecuti sunt, intelliguntur, in quibus Romanum nomen satis extollitur. Et sic non mendax fuit Virgilius, ut minime intelligentes existimant, nec alii etiam, si qui sint, eo modo fingentes.

CAP. XIV. Stulte damnatur, quod minus sane intelligitur.[modifica]

Volunt insuper atque clamitant, execrantes poeticum nomen, omnino abolenda esse poetarum carmina, eo quod lasci viis et nugis deorum gentilium referta sint; nec modo aliquo tolerabile, quod uni eidemque deo plures attribuantur forme atque nomina, ut poete faciunt suo Iovi vel aliis. Stulti militis more certamen intrant adversarii nostri, qui tanto nocendi hostibus fertur impetu, ut sibi ipsi non videat; ex quo sepe fit, ut, quos in alterum parat ictus, inermis ipse suscipiat. Ego autem his obiectionibus, in unum coacervatis involucrum, satis esse responsum in precedentibus arbitrabar, in quibus scriptum sepissime memini sub formis variis, lasciviis, et nugis, atque nominibus honestos ac sapidos claudi sensus. Quos etiam pro viribus ingenii mei, amoto fabuloso cortice, aperuisse recordor. Actus vero deorum gentilium illecebres, quocunque modo a poetis, a comicis potissime, descriptos, nec laudo nec commendo, quin imo detestatus sum, et tam scriptores in hoc quam ipsos actus vituperandos existimo. Amplissima quidem fingendi est area, et pleno semper fictionum cornu poesis incedit; non ergo deficiebant quibuscunque sensibus honestissima tegumenta. Sane querela hec iam diu sublata est atque sopita. Nam que in scenis atque theatris a mimis et histrionibus, atque parasitis, et huius modi hominibus enormia canebantur olim, omnino abstulere atque reprobavere Romani veteres, Cicerone teste, et ipsam scenam et artem ludricam damnavere, agentesque nota multavere censoria, et eos amovere tribubus. Sic etiam pretorum edicto cautum est, qui artis ludrice pronuntiandive causa in scenam prodirent, ipso facto haberentur infames. Porro post Constantinum Cesarem et Silvestrum pontificem pullulante undique et in dies excrescente fide catholica, talium comicorum seu scenicorum carmina obsolverunt a seculo, et remanserunt illustrium et laudabilium libri et opuscula poetarum, qui res gestas et naturales augustiore stilo, artificioso scemate, facundiore locutu sub congruo fictionum et ymaginum tegmine protulerunt. Et sic, quos semideus Plato urbe pellendos iusserat, et adversus quos hi nostri veritatis ignari clamitant, iam exterminati sunt et abiecti. Verum ut aliquid his responsoribus nostris particule obiectionis altere responsum sit, dico, si ante initam pugnam prudentes, quibus in locis feriri possent, acutius inspexissent, vidissent profecto, quod ipsi poetis gentilibus obiciunt, in se retorqueri telum, nec Iovem nunc celi deum, nunc etheris ignem, nunc aquilam, nunc hominem, seu quibus mavis formis a poetis descriptum mirarentur, si meminissent ipsum verum et unicum deum nunc solem, nunc ignem, nunc leonem, nunc serpentem, nunc agnum, nunc vermem, nunc etiam lapidem a sacris describi licteris. Et eodem modo venerandissimam matrem nostram ecclesiam, quam aliquando mulierem amictam sole, aliquando mulierem indutam varietate, aliquando currum, ali quando navim, aliquando arcam, domum, templum et huius modi vocari sacra demonstrant volumina, quod et de Virgine genitrice et de humani generis hoste memini legisse sepissime. De nominum multiplicitate, quod dicam, habeo istud idem! Innumerabilia fere apud nostros deo attribuuntur, et totidem Marie virgini atque ecclesie, et hec non absque misterio facta sunt, sicuti nec poete fecerunt. Quid ergo inadvertentes hi rugiunt? Livore quidem impellente, stare nollent, quod ipsi non noscunt. ==CAP. XV. Detestabile nimis de incognitis iudicare. Porro zelantes hi suasores criminum poetas affirmant. Qua in accusatione si distinguerent, forsan pro parte concederem eos esse victores. Constat enim satis non nullos iam dudum inhonestos fuisse comicos, seu eorum scelesto sic suadente ingenio, seu sic evo tunc exquirente corrupto; nec non et Nasonem Pelignum clari, sed lascivientis ingenii poetam, Artis amatorie composuisse librum, in quo, et si multa suadeantur nepharia, nil tamen minus oportunum, cum nemo sit tempestate hac adeo demens iuvenculus aut simplex puellula, que, movente illecebri appetitu ingenium, longe, ut in id veniat, quod exoptat, acutiora non noverit quam is, qui se talium preceptorem fore precipuum arbitratus est, doceat. Si igitur minus hi, quos non nunquam abiciendos diximus, honestatem facultatis poetice servavere, quid alii, splendida honestate conspicui, hanc incurrere meruere notam, et una cum turpibus accusari? Equidem patiendum non est! Et ob id, ut pateat, cur ab his accusentur illustres, queso dicant, nunquid Homeri carmen unquam legerint, nunquid Exiodi, Virgilii, Oratii, Iuvenalis, et aliorum huius modi plurium; et, si se legisse fateantur, exprimant, quorsum has criminum suasiones invenerint, ut ipsi videntes, quod nondum vidimus, cum eis male meritos condemnemus. Attamen rogare superfluum est! Quis autem, accusatione audita, non percipiat, quia nunquam legerint, cum liquido debeamus credere, si vidissent, in tam stolidam sententiam non venissent? Arbitror tamen ex questione tali hos scelus sceleri addituros; nequeunt enim tacere, tanto pavore tenentur, ne ob taciturnitatem minus omnia novisse credantur, dicentque elata facie, totis loquentes buccis, et omni frontis amoto rubore, quasi ex hoc summe laudandi veniant: Quid has nugas viderimus? Uaph! nec vidimus, nec vidisse volumus, maioribus operam damus! O bone deus, ab eterno opere tuo si velis pausam summere, potes, et, si divinitatis tue appeterent oculi, posses in somnum ire, si velles, rem tuam isti curant! Tibi noctes insomnes hi ducunt, tibi suos sudores impendunt! Primum quippe mobile moveant reor, dum maioribus operam prestant... Magnum est, multum est, et talium, si pateris, dignus labor! O ignave hominum mentes, non advertunt, dum alios tam prudenter flocci faciunt, quam misere suam ignorantiam detegant! Possumus etenim nos, si stultiores eis non simus, videre satis, quam iusta sit eorum accusatio, quam sancta atque toleranda sententia. Sane ne sit, qui arbitretur, me responsum hoc futurum ex meditatione frivola vaticinari, confiteor, quoniam in hoc a certissima coniectura deducor. Audivi iam dudum interrogationi simili non nullos etiam fastidiosius respondentes, et, quod michi gravius fuit, virum quendam, etate venerabilem et sanctitate, alias ac doctrina precipuum, non respondentem, sed motu proprio longe exacrabilius obloquentem. Non mentior, deus novit, rex inclite! Erat, ut tunc visum est, vir iste adeo poetici nominis hostis infestus, ut illud non nisi stomachans proferre videretur, quod, ubi minus honestati sue oportunum erat, ostendit. Nam mane quodam in generali studio nostro, legens in cathedra sacrum Iohannis Evangelium auditoribus multis, cum fortuito in hoc incidisset nomen, accensa facie, flammeis oculis, et altiori solito voce, totus frendens multa in poetas enormia dixit; et postremo, ut eius appareret iustitia, inquit et fere iuramento firmavit, se neque vidisse, nec unquam aliquem ex poetarum libris videre voluisse. O sancte deus! Quid ignari dicturi sunt, si sic alias eruditus homo, annis gravis et autoritate, locutus est? Poterat ne loqui stultius ab insano? Vellem ego scire, si non viderunt, si non cognoverunt, si maioribus vacant hi censores egregii, unde poetas criminum suasores agnoscunt? Quid circa eis incognita latrant? Quid non ydonei iudices, de incognitis laturi sententiam rostra conscendunt? Quid nedum inaudita, sed nec requisita parte sententias fulminant! Forte inquient Sacro inspirante Spiritu tam severum se in poetas ferre decretum. Possibile dicerem, si crederem Sanctum Spiritum tam spurcidas nedum inhabitare, sed intrare animas. O scelus impium, o exacrabile malum, o detestanda temeritas, audere cecum natum in propatulo de coloribus ferre sententiam! Sic olim, ut isti presides venerandi faciunt, audivi Phoroneum apud Argivos, Lygurgum apud Lacedemones, Mynoem apud Cretenses, et apud Mirmidones Eacum factitare solitos. Sed, ut eo veniam, quo fert animus, quicquid isti reverendi iudices blaterent, non sunt, ut ipsi volunt, poete criminum suasores; quin imo, si sana mente et non livore insano perciti eorum legantur volumina, impulsores invenientur nunc suavissimi nunc acerrimi, pro exigentia temporis, in virtutes! Quod ne tam paucis verbis videar probasse contentus, libet ante obstrepentium oculos apponere saltem pauca, ex quibus possint veritatem hanc, si velint, agnoscere. Et, omissis Homeri monitis, qui ob Grecas licteras Latinis minus familiaris est, si velint, legant et perlegant, que sint in Eneida ad patientiam laborum emergentium exhortationes Enee ad socios, quis ardor illi pulchre per vulnera mortis pro salute patrie fuerit, que erga patrem pietas, quem humeris per ardentes undique domos et ruentia templa, perque medios hostes et mille volantia tela devexit in tutum, que in Achemenidem hostem clementia, quod robur animi ad illudendas frangendasque amoris petulci catenas, que iustitia atque munificentia circa amicos et exteros in exhibendis muneribus bene meritis, ludis in anniversario Anchisis patris apud Acestem peractis, que prudentia, quanta circumspectio in descensu ad Inferos, que genitoris ad eum suasiones ad gloriam, que eius in iungendis amicitiis solertia, quam grandis comitas fidesque in conservandis susceptis, quam pie in Pallantis amici morte lacrime, que eius ad filium persepe monita? Quid multa referam? Assint oro, assint hi in poeticum rugientes nomen, librent huius poete verba, sententias ponderent, et, si patitur animus, fructum ex his, qui potest, exprimant; et, si deo gratum erit, videbunt, nunquid poeta hic in malam frugem suasor sit. Profecto si rite deum novisset et coluisset Virgilius, nil fere preter sanctum eius in volumine legeretur! Et si dicant leges non pati quicquam approbari testimonio unius, Venusinum insuper Flaccum suscipiant, Persium Vulterranum, Iuvenalem Aquinatem, quorum satyricum carmen tanto virtutis impetu in vicia viciososque invehitur, ut eos exterminare videatur. Si hi ergo alii plures satis sunt taceant isti, qui suasores criminum poetas accusant, et rabiem suam mansuetudine doment, nec dedignentur discere, prius quam velint aliorum labores ridendo iudicare iudicio, ne, dum in alios sue stolide iniquitatis tela coniciunt, in se ultionis divine fulmina provocent. ==CAP. XVI. Quod in bonum poetas deducant se legentes. Aiunt post hec insidiantes acerrimi poetas esse mentium seductores, eo quod dulcisono carmine, lepido sermone, accurata atque ornata oratione, ineptias suas legentibus ingerunt, et sic, quo minime oportunum, lectores seducunt insipidos. Quis ignarus et qui poetas non viderit, ut ipsi obiectores ignari sunt, nec poetas viderunt illustres, et, si viderunt, ingeniorum suorum ignavia non intellexerunt, non credet facile hos optime, iuste, sancteque in poeticum carmen invehere? Hoc videat deus, et hi videant, quibus ab eo lumen intellectus concessum est! Tu autem, cytharista celestis, Davit, solitus dulcedine carminis furores sedare Saulis, si suave aliquid, si mellifluum cecinisti, lyricum tuum carmen absconde! Et tu, Iob, qui labores tuos atque patientiam heroico metro scripsisti, si lepidum, si ornatum sit, idem facito, una cum aliis sacris viris, qui ethereo versu divina cecinere misteria; et, quod his dico, dictum sit Orpheo, Homero, Maroni, Flacco et aliis, postquam eo ventum est, ut inveniantur, qui dicant impune, quoniam seducere mentes hominum sit dulcisone, lepide, accurate metricas orationes effundere. O Bavi et tu, Mevi, letamini, postquam damnantur isti, tempus, quod minime rebar, vobis concessum est, et locus preparatus amplissimus! Scio, dicent se dixisse perniciosum ineptias sonoro scripsisse carmine et legisse. Erat, fateor, additio hec non parvi momenti, ni in precedentibus sepius esset ostensum, quales sint, quas isti accusant, ineptie illustrium poetarum, et ob id, quod maximum existimabant, in nichilum resolutum est. Attamen, ut in hoc directius veniam, quia seductores mentium dicunt esse poetas, primo scire velim, cum multi sint, qui ex his poete sint, qui seductores sint mentium? Et quis dubitet? nullos dicere possunt preter quos student. Quos autem studeant, accusatio ipsa demonstrat. Si deo placet, zelantes hi amant, procantur, et mulierculis ridentibus applaudent oculis, amatorias licterulas dictant, componunt rithimos, et cantiunculas excudunt, quibus affectiones suas et suspiria expromant, et, deficientibus ingenioli viribus, pro oportuno subsidio ad instructores amatorie artis evolant. Hinc Catuli, Propertii et Nasonis volumina evolvunt, et ab ineptis talium suasionibus, lepidis descriptis carminibus, et verborum facili exornatis contextu, tanquam in hoc toto inclinati pectore, volentes trahuntur, seducuntur, atque tenentur; hinc poetarum illecebras cognovere; hinc ingrati preceptores accusant suos, eosque seductores mentium dicunt, quos ipsi, non rogati, sponte sua secuti sunt. Magnis igitur, imo permaximis vacant redargutores nostri, non enim parvum est amori obsequi, cuius viribus primo Phebus, inde Alcides, monstrorum domitores, cessere! O quam satius tacuisse fuisset ignaris, quam in suum dedecus emisisse voces! Nam, si prospectent, dum poetas acusasse rentur, se ipsos advertent monstrasse culpabiles; ex hac enim accusatione, que sint eorum studia, que desideria, que iustitia manifeste cognoscimus. Quid enim de his arbitrari possumus, si puella lascivis gestibus, petulcis oculis, blandis verbis spem polliceatur infaustam, postquam a mutis, seu tacitis carminibus seducuntur? Erubescant igitur miseri, et in melius insanum suum reforment consilium, prospectentque Ulixem, gentilem hominem, non mutorum carminum, sed mellifluos syrenarum cantus sprevisse tanquam nocuos atque transisse. Et, ut aliquid circa vim vocabuli dictum sit, quod tanquam detestabile poetis obiciunt, vidisse debuerant, quoniam, et si Christo, salvatori nostro, a Iudeis obiectum sit, qui illum ignominiose seductorem dixere, non tamen semper in malam partem sumendum fore. Nequivere enim illi abutentes infandi homines vim veterem surripuisse; potest enim quandoque in bonam partem sumi seducere, nam rem curantes pastoriam ab infectis armentis non dum infectos egritudine boves seduxisse, solertis pastores est; et sic non nunquam eruditi homines generosos animos ab his, qui morbo viciorum laborant, suis seducunt monitis. Quorsum poetas illustres sepissime seducere credulos reor, et eos facere meliores, ubi hi, seducti tractique suo, non poetarum minus etiam honestorum crimine, in malam frugem, si possint, conantur ostendere. O bone Iesu, averte pestem hanc ab ignaris credulis, et hos loquaces corripe, ac adeo instrue, ut exemplo tuo velint prius facere quam docere!

CAP. XVII. Phylosophorum symias minime poetas esse.[modifica]

Symias preterea phylosophorum ex his non nulli, qui se ceteris preferunt, dicunt esse poetas! Verum non satis certum habeo, an ut hominibus risum incutiant, uti non nunquam suis scomatibus mulierculis faciunt, an potius ex animi sententia, quia sic credant, seu mentis nequitia, ut irrideant, istud evomant. Primum quippe deberet indignanti animo a prudentibus tolerari, dum cernerent ab ignaris ex viris conspicuis ridicula confici vulgo, cum passim per trivia asini infulati, et falerati sues, ac, ex quo mavis genere, belue, fimbriatis nec non et variatis pellibus incedentes amicti, comperiantur facile, ex quibus decentius quis volens posset confingere talia. Si vero credentes asserunt, aut irrident, utrumque tam stolide quam nequiter agunt! Est enim symiis, ut alias dixisse meminimus, hoc de more a natura infixum, ut velint, dum possint, videntes quoscunque hominum actus imitari; et sic videtur hos velle poetas imitatores, et inde symias esse phylosophorum. Quod minime ridiculum esset; honesti quidem, ut plurimum, homines fuere phylosophi et bonarum artium repertores. Sed falluntur indocti, nam, si satis intelligerent poetarum carmina, adverterent eos non symias, sed ex ipso phylosophorum numero computandos, cum ab eis nil preter phylosophie consonum iuxta veterum opiniones fabuloso tegatur velamine. Preterea imitator simplex in nullo exorbitat a vestigiis imitati. Quod quidem in poetis minime cernitur, nam, esto a phylosophicis non devient conclusionibus, non tamen in eas eodem tramite tendunt. Phylosophus, ut satis patet, silogizando reprobat, quod minus verum existimat, et eodem modo approbat, quod intendit, et hoc apertissime, prout potest; poeta, quod meditando concepit, sub velamento fictionis, silogismis omnino amotis, quanto artificiosius potest, abscondit. Phylosophus stilo prosaico ut sepius, et eius fere parvipendens ornatum, scribere consuevit; poeta metrico, summa cum cura exquisito decore conspicuo. Phylosophorum insuper est in ginnasiis disputare; poetarum in solitudinibus canere. Et, cum ista inter se non conveniant, non erit, ut aiunt, symia phylosophorum poeta. Si symias dicerent eos esse nature, posset forte equiore animo tolerari, cum pro viribus, quicquid ipsa, quicquid eius opera ratione operantur perpetua, poeta celebri conatur describere carmine. Quod si intueri velint isti, videbunt formas, mores, sermones et actus quorumcunque animantium, celi syderumque meatus, ventorum fragores et impetus, flammarum crepitus, sonoros undarum rumores, montium celsitudines, et nemorum umbras, atque discursus fluminum adeo apte descriptos, ut ea ipsa parvis in licterulis carminum inesse arbitrentur. In hoc ego poetas esse symias confitebor, quod ego honorabilissimum reor opus, in id scilicet arte conari, quod agit natura potentia. Sed quid plura? Esset satius talibus, agere si possent, ut nos una secum efficeremur symie Ihesu Christi, quam sibi incognitos poetarum irridere labores, cum contingat sepissime tentantes alienum pruritum scalpere, in suum aliorum cruentas ungues cum anxietate sentire.

CAP. XVIII. Non esse exitiale crimen libros legere poetarum.[modifica]

Hi equitatis, imo iniquitatis arbitri, fervida rabie cupientes poetici nominis exterminium, quasi pauca in illud dixerint, altisono insuper clamitant hinc inde boatu: o insignes viri, o divino redempti sanguine, o gratus deo populus, si qua pietas, si qua devotio, si quis Christiane religionis amor, si quis dei timor vobis est, hos infaustos poetarum libros abicite, flammis exurite, et ventis servandos exhibete cineres! Eos enim habere domi, eos legere, eos etiam ullo modo velle videre, exitiale crimen est! Animas letali veneno inficiunt, vos in Tartara trahunt, et celestis regni exules in eternum faciunt. Post hec, aucto clamore, Ieronimum in testem invocant, eumque dicentem aiunt in epistula ad Damasum de filio prodigo: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Et his ac similibus multis toto gucture ignaros auditores intonant. O pietas, o prisca fides, o dei patientia grandis, quid pateris? Quid, rerum conditor, in erectas turres, quid in celsos vertice montes fulmina torques? Hi, sanctissime pater, hi feriendi sunt, qui dolosa lingua atque mendaci aliorum et persepe innocuorum exitio sibi inanem aucupantur gloriam! Medici errores suos terra tegunt, hi prohibitionibus atque flammis suas conantur ignorantias occultare. Quis simplex homo hos audiat, quin arbitretur poetas perniciosissimos esse homines, divini nominis hostes, contubernales demonum, inmites, maleficos, scelestis semper vacantes operibus, quibus nulla bonarum artium cura, nulla pietas, nulla fides aut sanctitas sit? Et sic horum ignorantium opere et iniquitate consequuntur celebres viri ignominiam, quam minime meruere. Sed spero, videbit deus aliquando. Nos autem videamus, si possumus, quale sit hoc tam inexpiabile malum, quod hi conmitti clamitant, si teneantur, si videantur, aut legantur carmina poetarum. Que horum contineant libri, que suadeant, que damnent, que doceant, iam satis supra declamatum est. Sed eis omissis, volo, adversus veritatem hos scelesta omnia scribere atque suadere lectoribus. Quid tandem? gentiles fuere homines, non Christum novere, suam extulere, quam sacram arbitrabantur, religionem, fictiones edidere, gratissimos et conmendabiles utero persepe gerentes fructus. Sed quid inde? Queso ego hos elegantissimos clamatores, dicant, nunquid illis prohibitum sit ab aliqua veteri seu nova doctrina, deorum suorum scelera, quo vellent, in stilo describere? Non equidem reor, nec etiam christiano fingenti, dum modo sane intellecta fictio adversus catholicam veritatem exenterata nil pariat. Si non prohibitum est, si hos legere non leges prohibent neque prophete, non sacre pontificum sanctiones, quid tenere, quid legere mali est? Inquient, quoniam seductores sint mentium dulcedine sua. Huic obiectioni paulo ante responsum est; verum si hi imbecilles sunt atque tractabiles, sibi caveant, memores proverbii veteris, quo prohibetur, hos certamen lapidum non intrare, quibus sit galea vitrea. Fateor tamen ultro longe melius fore sacros studere libros quam istos, etiam si optimi sint, studentesque acceptiores esse reor deo, pontifici summo, et ecclesie; verum non omnes, nec semper eadem trahimur affectione, et sic non nunquam ad poeticos trahuntur quidam. Et, si trahimur, vel sponte nostra in eos imus, quod hoc crimen, quod malum est? Possumus impune mores barbaros audire, ipsos, si velimus, <suscipere> barbaros, eis hospitalitatem exhibere, eis, si petant, ius dicere, cum eis amicitias iungere, convivia celebrare; poetarum libros legere, si deo placet ab his viris doctissimis prohibemur! Manichei, Arrii, Pelasgiique, et aliorum heresiarcarum execrabiles errores ut noscamus, nemo prohibet, quin scrutemur; versus autem legisse poeticos, horrendum, ut hi clamitant, imo letale crimen est! Ioculatores in quadruviis ut plurimum inhonestos ludos agentes inspicere possumus, hystriones in conviviis turpia canentes audire, nebulones in popinis, lenones in lupanaribus blasfemantesque pati, nec ob id in Tartara trahimur; poetica legisse poemata nos eterni regni facit extorres! Pictori etiam in sacris edibus fas est pingere Tricerberum canem, Ditis observantem limina, Charonem nautam, Acherontis vada sulcantem, Erinas ydris accinctas accensisque armatas facibus, ipsum Plutonem, infelicis regni principem, damnatis supplicia inferentem; poetis sonoro carmine hec eadem scripsisse nephas, et irremissibile lectori crimen est. Pictori eidem concessum, in aulis regum et nobilium virorum amores veterum, deorum scelera hominumque, et quecunque cuiuscunque commenta pingere, nullo patrum prohibente decreto, et hec a quibuscunque pro libito intueri permissum est; poetarum inventa, ornatis linita licteris, plus a sapientibus lecta volunt mentes inficiant, quam picta ab ignaris inspecta. Quid multa? Deficio, fateor, volens, si possem, advertere, quibus viribus, qua potentia, livor edax et ignorantia hos boatores in tam grandem dementiam potuerit impellere. Scire saltem debuerant, quia vas electionis testatus est, scire malum, malum non esse, sed operari; et ipsi novissimi preceptores, credo, ut a suis mulierculis prudentiores habeantur, et inde pinguiores consequantur offas, non verentur dicere, nedum dicam scire, sed poetas legere perniciosissimum esse! O fastidium audire, etiam si omnino despiciendi sint poete, nepharium fore, si videris, margaritam ex luto colligere, quasi astergibile lutum illam minus fecerit preciosam. Nec erubescunt interpretes hi hac presumptuosa atque generali prohibitione sua velle ex veritate fieri mendacium, si dixerit aliquando poeta, imo eos dixisse toto denegant ore! Ridiculum est audire humani generis hostem dyabolum potuisse verbum bonum aliquando dixisse, poetas autem, esto adversus conscientiam paulo ante malos esse concesserim, cum forte non nullis preter gentilitiam maculam nil inhonestum iure posset obici, verbum bonum dicere nequivisse. Vocatur etiam non nunquam a sacris hominibus in testimonium dyabolus, invocasse poetam horum accusantium autoritate irremissibile crimen est! Sed nunc hos prohibitores et in exilium poetarum precones oro, dicant, quid magis quam phylosophia potuit peccasse poesis? Veritatis quippe optima indagatrix phylosophia est, comperte vero sub velamine servatrix fidissima est poesis; si minus recte sentiat illa, non potuit rectum ista servasse. Pedissequa est, domine vestigia imitetur necesse est; si deviet illa, et hec, ut exorbitet, a necessitate cogitur. Quid ergo, cum gentiles phylosophos allegemus ore pleno eorumque servemus sententias, et nil fere nisi eorum vallatum autoritate firmemus dicta poetarum poetasque horrescimus, atque detestando damnamus? Extollitur Socrates, honoratur Plato, colitur Aristotiles, ut de reliquis sinam, qui omnes fuere gentiles et persepe damnatis opinionibus erronei homines; Homerus ab obiurgatoribus nostris pellitur, damnatur Exiodus, Maro despicitur atque Flaccus, quorum figmenta nil aliud sentiunt quam disputationes illorum. Quorum quoniam dogma student et ex his, esto cum difficultate, non patiente ingenio, quedam principiola sumpserunt, quasi intellectum conmendant! Poetarum vero quoniam scripta negligunt, et sic non intelligunt, despiciunt, et condemnant. Attamen quicquid clamitent, quicquid latrent, quicquid iubeant vel suadeant, si phylosophorum scripta, si barbarorum gesta, si hereticorum perfidia legi possunt, et poetarum volumina absque piaculo legi, teneri, audirique possunt, mente tamen integra atque constanti, ne, si quando aliquid in orto doxam dicerent fidem, tanquam ab illa exteri se lectores labefactari permittant. Nunc autem superest in extremum horum clamorem paxillum acrius instandum atque prolixius, quoniam ea celeberrimi atque sanctissimi hominis autoritate precedentia omnia firmasse se credunt. Dicunt igitur clamitantes Ieronimi verbum ad Damasum papam: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Quod, si satis iam dicta percepissent, a nobis etiam firmatum advertissent, et potissime ubi damnatam comicorum spurcitiem atque abiectam semel et iterum ante iam diximus. Sed quoniam, nulla poetarum facta distinctione, invidentie offuscati caligine, in quoscunque ceci irruunt, propulsanda eorum ignavia est, et ipsi in perpetuum cogendi silentium. Si igitur epistulas, si volumina Ieronimi, si hanc eandem, quam producunt in testem, seu cuius autoritate damnatos poetas volunt, studiose legissent, invenissent profecto verbum hoc a Ieronimo declaratum, et eius sensum appositum, atque obiectionem, quam faciunt, esse solutam, et potissime ex figura mulieris captive, raso capite, deposita veste, resectis unguibus et pilis ablatis, Israelite matrimonio copulande. Et si religiosiores atque delicatiores sanctis doctoribus esse non velint, comperient, hunc demonum cibum, non solum non reiectum flammis, ut iubent, inmissum, sed cum diligentia servatum, tractatum, atque gustatum a Fulgentio doctore atque pontifice catholico, ut apparet eo in libro, quem Mithologiarum nuncupat ipse, in quo elegantissimo stilo descripsit poetarum fabulas, exponendo. Equo modo Augustinum, doctorem egregium, comperient non horruisse poesim, nec poetica carmina, quin imo solerti vigilantia studuisse, et intellexisse; quod, volentes negare, non possent, cum sepissime in suis voluminibus sanctus homo Virgilium aliosque poetas inducat; nec fere unquam Virgilium absque alicuius laudis titulo nominat. Sic, ut iterum dixerim, Ieronimum, doctorem eximium atque sanctissimum et trium linguarum mirabiliter eruditum, quem ignorantie eorum hi in testem trahere satagunt, tanta poetarum carmina diligentia studuisse percipient, atque servasse memorie, ut nil fere absque eorum testimonio firmasse videatur. Videant, si non credunt, inter alia libri eius Hebraicarum questionum prologum, et advertant, nunquid eum totum Terrentianum fuisse sentiant, videant, nunquid sepissime Horatium atque Virgilium sibi quodammodo assertores inducat, et non solum hos, sed et Persium aliosque. Legant insuper eiusdem facundissimam ad Agustinum epistulam rimenturque, nunquid in ea inter illustres viros vir doctus poetas, quos ipsi tanto clamore confundere, si possint conantur, enumeret. Porro, si nesciunt, perlegant Actus apostolorum, et sentient, nunquid Paulus, vas electionis, versus poeticos studuerit et noverit. Invenient quippe eum non fastidisse, in Ariopago adversus Atheniensium obstinationem disputantem, uti testimonio poetarum, eumque alibi Menandri comici carmine usum, dum dixit: Corrumpunt mores bonos coloquia mala! Et Epimenidis poete, si memini, allegat versiculum, qui adversus hos aptissime dici posset, dicens: Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri! Et sic non, qui ad celum usque tertium raptus est, quod isti sanctiores volunt, peccatum vel turpe arbitratus est legisse atque didicisse poetarum carmina. Insuper perscrutentur, quid scripserit Dyonisius Ariopagita Pauli discipulus et Christi martir egregius, in suo Ierarchie celestis libro. Ex intentione quippe dicit, prosequitur atque probat divinam theologiam poeticis fictionibus uti, inter alia ita dicens: Et enim valde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum revelans, et ipsi propria et coniecturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas scripturas; et alia multa, que ad hanc sententiam subsequuntur. Et, ut reliquos postremo sinam, quos adversus bestialitatem horum possem inducere, nonne ipse etiam dominus et salvator noster multa in parabolis locutus est, comico convenientibus stilo? Nonne et ipse adversus Paulum prostratum Terrentii verbo usus est, scilicet durum est tibi contra stimulum calcitrare? Verum absit, ut putem Christum dominum a Terrentio, quantumcunque diu ante fuisset, quam hec dicta sint, verba assumpsisse! Sufficit michi satis esse adfirmandum prepositum et Salvatorem nostrum voluisse quandocunque verbum suum atque sententiam ore Terrentii fuisse prolatum, ut appareat non omnino esse cibum demonum carmina poetarum. Quid nunc inquient boatores illustres? Clamitabuntne? insultabunt adversus carmina poetarum a suomet teste reprobati et aliorum plurium sanctorum virorum testimonio victi atque repulsi? Clamitabunt equidem, insuperabilis eorum rabies est! Sed quam iuste, tu videas, rex optime, videantque, quibus ratio magis amica est, quam obstinata horum protervia. His autem tam absolute damnantibus iustissimus iudex, deus, aliquando retribuet invidentie meritum, et eadem eis metietur mensura, qua ipsi aliis metiuntur. ==CAP. XIX. Minime poete omnes iussu Platonis pellendi sunt urbibus. Perminimum visum est latratoribus nostris conatus exposuisse omnes, ut e domibus ac e manibus hominum, si potuissent poetas excluderent! Et ideo ecce, iterum agmine facto, irruunt, et, armati Platonis autoritate, infando guttare sonoras voces eructant, aientes, Platonis iam dicti iussu poetas urbibus esse pellendos; inde, ut Platoni deficienti subveniant, superaddunt; ne suis lasciviis civium mores inficiant! Cui obiectioni, et si satis in superiori responsum videatur, non pigebit iterum latius respondisse. Maximam igitur fateor phylosophi huius autoritatem esse, nec spernendam, si sane intellecta sit; de sensu cuius profecto hi, aut nichil, aut perverse sentiunt, ut apparebit. Ostensum tamen illis est, poetas sponte sua solitudines habitare, quam ob rem illos montanos et ineptos homines nuncupabant. Si autem violenter urbes incolerent, quid dicerent morsores hi? Dicerent eos esse tyrannos! Si vero nunc velint sententiam vertere et eos cultores urbium dicere, falsum est. Constat Homerum inter aspreta scopulorum et montana nemorum, post peragratum orbem, extrema cum paupertate litus Arcadum habitasse, et ibidem mente videns, luminibus tamen egritudine captus, ingentia illa atque admiranda volumina non Ybleo, sed Castalio melle perlita Yliadis et Odissee dictasse. Virgilius autem, ingenio non minor Homero, urbe Roma, tunc rerum domina, neglecta, atque Octaviano Cesare, totius orbis principe, cuius singulari letabatur amicitia, omisso, quesivit sibi haud longe a Neapoli, Campanie inclita civitate tunc etiam deliciis abundante et ocio, semotum locum quieto atque solitario litori proximum, ut magni spiritus homo, Iohannes Barrilis, aiebat, inter promontorium Posilipi et Puteolos, vetustissimam Grecorum coloniam, ad quem nemo fere, nisi eum quereret accedebat; in quo post Georgicum carmen celestem decantavit Eneydam. Cuius selecte solitudinis Octavianus prestare testimonium volens, cum fecisset eiusdem Virgilii a Brundisio ossa referri, haud procul ab electa solitudine tumulari iussit, secus eam viam, que adhuc Puteolana dicitur, ut eo iacerent mortua, cuius elegissent in vicinio vivere. Et, ne semper per antiqua vagemur, que oppugnatores, quantumcunque fausto testimonio roborata sint, negant facile, Franciscus Petrarca, celestis homo profecto et nostro evo poeta clarissimus, nonne, spreta Babilone occidentali atque pontificis maximi benivolentia, quam omnes fere Christiani summopere cupiunt et procurant, et pilleatorum orbis cardinum aliorumque principum, in vallem clausam abiit, insignem Gallie solitudine locum, ubi Sorgia, fontium rex, oritur, et ibidem omnem fere floridam iuventutem suam, villici unius contentus obsequio, meditando atque componendo consumpsit? Fecit equidem, stant vestigia stabuntque diu, parva domus et ortulus, et, dum deo placet, testes vivunt plurimi! Si ergo, ne plures recitem, sic est, minime edepol oportunum est, ut in hoc quis labores impendat, ut abeuntes ultro poetas urbibus pellat. Vellem ego tamen ab istis audire, nunquid existiment Platonem, dum librum sue Reipublice scripsit, in quo hoc mandatur, quod isti aiunt, intellexisse de Homero, scilicet, si urbs illi placuisset, eum urbe fuisse pellendum? Nescio, quid responsuri sint, ego autem non credo, cum de eo multa laudanda iam legerim. Hunc enim sacratissime Cesarum leges omnium virtutum patrem vocitant, et sepissime eorum latores, ut illas maiori veneratione dignas facerent, et quodam sacro sancto testimonio roborarent, inter eas non nunquam Omeri carmina miscuere, ut in fine prohemii codicis Iustiniani Yliadis legitur carmen, et in eodem sub titulo de iustitia et iure, sic et de contrahenda emptione, et de legatis et fidei conmissis, et aliis locis, ut minus credentes possunt in pandecta Pisana cognoscere. Hunc insuper in suum civem plures Grecorum egregie civitates, eo etiam mortuo et paupere, voluere, et de hoc inter se movere litigium, ut comprendi potest liquido per verba Ciceronis in oratione pro Archia, dum dicit: Omerum Colophonii civem dicunt esse suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smirnii vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii preterea pugnant inter se atque contendunt. Hec Tullius. Quod ego etiam testari a vetustissimo Greco carmine, satis inter eruditos vulgato, legisse memini, sic aiente: ἐπτά διεριζουσιν πόλεινς διὰ ριζης Ὁμήρου. Σάμος, Σμύρνη, ῀Χίος Κολοφών, Πῖλος, Ἀργος, Ἀθῆναι [quod latine sonat]: Septem litigant civitates de radice Omeri: Samos, Smirne, Chios, Colophon, Pilos, Argos, Athine. Hunc preterea ipse Plato in eodem libro Rei publice aliisque persepe conclusionum suarum inducit in testem. Si igitur virtutum pater a legibus habitus est, si legum decus, si tot civitatum civis etiam repetitus, si a preceptore ipso Platone testis assumptus, stultissimum est arbitrari Platonem idem prudentissimum virum, talem poetam urbe pellendum iussisse! Insuper hoc Platonis iussu existimabimus Emnium urbe pellendum, qui honesta paupertate contentus adeo ob virtutem suam carus Scipionibus fuit, hominibus quidem non solum armis et bello atque sanguinis generositate conspicuis, sed phylosophie domesticis et sanctitate morum illustribus, ut post mortem etiam eius vellent suis maiorumque suorum suos misceri cineres, et suo tumulari sepulcro! Si credant hi, ego non credam, quin potius arbitror Platonem suam civitatem optasse talium fuisse repletam. Quid preterea de Solone dicemus, qui, datis Atheniensibus legibus, esto iam senex esset, sese concessit poeticis? Urbe ne pellendum dicemus, qui urbem dissolutam in civilem vitam moresque revocavit? Quid insuper de Virgilio nostro, cuius, ut reliqua sinam, tanto frontis rubore et mentis verecundia inter coevos et quoscunque minus decentia queque audiebat, ut ob hoc iuvenis adhuc vocaretur parthenias, quod Latine virgo seu virginitas sonat. Cuius tot sunt ad virtutem suadentia monita, ut sepe iam dictum est, quod sunt eiuspotestis carminum verba. Cuius ne combureretur divinum opus, ut ipse Virgilius moriendo preceperat, Octavianus Cesar Augustus, postpositis maximi imperii curis, prohibitorios versus composuit, qui in tempus usque nostrum leguntur. Cuius adhuc nomen apud Mantuanos tanto honore celebratur, ut, cum cineres ab Augusto sublatos pro votis colere nequeant, eius agellum veterem, ad instar viventis hominis ab eo denominatum, colunt, filiis iuvenibus tanquam quoddam venerabile sacrum senes parentes ostendunt, exteris advenientibus, quasi suam gloriam augentes, sollicite indicant. Non absque virtutis precipue testimonio ista proveniunt, et nos virtuosos urbe pellendos Platonem iussisse credemus? O stolidum capitulum! Possem de Oratio Flacco, de Persio Vulterrano, de Iuvenale Aquinate multa dicere, per que pateret liquido mentis Platonis non fuisse tales urbe pellendos; sed trahit animus, ut visa ingeram, et, que nulla tergiversatione ab istis negari possint, apponam. Credamne igitur ego tante dementie fuisse Platonem, ut Franciscum Petrarcam urbe pellendum censuerit? Qui, a iuventute sua celibem vitam ducens, adeo inepte Veneris spurcitias horret, ut noscentibus illum sanctissimum sit exemplar honesti, cuius mendacium letalis est hostis, qui viciorum omnium execrator est, et venerabile veritatis sacrarium, virtutum decus et letitia, et catholice sanctitatis norma; pius, mitis, atque devotus, et adeo verecundus, ut iudicetur parthenias alter. Est et insuper poetice gloria facultatis, orator suavis atque facundus, cui cum omnis pateat phylosophie sinus, est illi ingenium preter humanum perspicax, memoria tenax, et rerum omnium, prout homini potest esse, notitia plena. Ex quo opera eius tam prosaica quam metrica, que plura extant, tanto splendore refulgent, tanta suavitate redolent, tanto florido ornatu spectabilia sunt, et lepore sonantium verborum melliflua, et sententiarum succo mirabili sapida, ut celestis ingenii artificio potius quam humano fabrefacta credantur! Quid multa dixerim? Profecto hominem superat, et in longum mortalium vires excedit. Neque ego has laudes predico, quasi antiquum hominem et longis ante seculis defunctum conmendem, quin imo, dum deo placet, viventis atque valentis merita refero; quem, o morsores egregii, si non licterulis meis creditis, oculata fide videre potestis. Nec dubito, ut ex eo contingat, quod ut plurimum famosis viris contingere consuevit, ut ait Claudianus, minuit presentia famam; imo audacter assero, quia huius superet presentia famam! Tanta enim morum maiestate, tanta suavis eloquentie facundia, tanta etiam urbanitate et composita senectute conspicuus est, ut de eo, quod apud Senecam moralem philosophum de Socrate legitur, dici possit, auditores scilicet eius plus ex moribus quam ex verbis traxisse doctrine. Et, ut aliquando de celeberrimo viro isto taceam, queso hos dicant, nunquid tales poete a Platone pellantur ex urbe. Et, si pelluntur huius modi, reserent, quos introducturus ipse sit cives; lenones an vispillones, atque gnatonicos, epulones, cetariosque, seu forte furciferos aut similes illis assumet? O felix, o mansura diu Platonis Respublica, si poetas pellat, et hos cives habeat et morum viteque hominum presides! Sed absit, ut arbitrer doctissimum virum id intellexisse, quod sentiunt interpretes hi, quin imo reor, et poetas insignes, et quoscunque alios similes eisdem non tantum civitatum seu sue Reipublice cives esse, sed principes atque magistros. Sed inquient stomacantes hi: Si hos non, quos pelli iubet Plato poetas? Esset respondendum talibus: Vos ipsi perquiratis, censores inepti! Sed quoniam ignorantie quorumcunque compatiendum est, et si male sint meriti, compatiendum tamen. Est uti liquoribus omnibus sic et facultatibus sua fex, que esto abominabilis et abicienda, non tamen defecatus liquor efficitur vilior; et equo modo facultas. Quid enim phylosophia, rerum omnium magistra, veracius? Hec amurce loco, ut de ceteris taceam Cynicos habuit et Epycuros, qui infandis erroribus involuti, fere eam dehonestare in non nullis conati sunt, adeo ut hostes viderentur potius quam ministri. Sed queso, propter hos Socratem, Xenocratem Anaxagoram, Panetium, aliosque hoc eodem insignitos titulo abiciendos fore dicemus? Stolidum et ignavi defecatoris esset officium! Quid Christiana usquam religione sanctius? Et hec Donatistas, Macedones, Fotinos, et alios habuit heresiarcas longe fetidiori fece execrabiles. Nec propter hos iuste Basilium Cesariensem, Iohannem Crisostomum, Ambrosium Mediolanensem, Leonem Papam, et alios sacros ac venerabiles viros dicemus esse prophanos. Sic et poesis, ut de reliquis taceam, habuit suam fecem, ut fuere quidam, qui comici poete dicti sunt; quos inter et si non nulli honesti fuerint homines ut Plautus et Terrentius, ut plurimum turpissimis fictionibus suis splendidam poesis gloriam inficere visi sunt. Et his iungi potest aliquando Pelignensis Ovidius. Hi quidem seu mentis innata lascivia, seu lucri cupidine, et desiderio vulgaris applausus, scelestis compositis fabulis, eas, mimis introductis, recitabant in scenis, ex quibus lascivientium pectora provocabantur in scelera et constantium agitabatur virtus, et omnis fere morum disciplina reddebatur enervis. Et quod perniciosissimum erat, quantumcunque et in ceteris religio gentilium detestanda sit, populos in tam turpia sacra deduxerant, ut erubescenda a suis etiam videretur. Huius modi quidem poetas, ut in precedentibus sepe dictum est, non sola abhorret Christiana religio, sed ipsa etiam abiecit gentilitas. Hi quippe sunt, quos urbe pellendos reor Plato iusserit; ego autem non urbe, sed orbe tales exterminandos fore existimo. Sed hos propter est ne Exiodus, Euripides, Statius, Claudianus, aut similes civitate pellendus? Ego non arbitror. Distinguant igitur hi, et, si non odio laborant indigno, male meritos carpant, sua linquentes in pace conspicuos.

CAP. XX. Musas infici non posse ob defectum lascivientis cuiusquam ingenii.[modifica]

Postremo, rex inclite, hi nomen poeticum blasfemantes, infanda temeritate perciti, silentia sacra, semotos antri Gorgonei aditus, honesta penetralia venerande poesis, et puellarum choros cantusque divinos intrare ausi sunt, atque dissonis turbare clamoribus, et Boetii, sanctissimi atque eruditissimi viri, verbis armati (eis scilicet, que circa principium libri eius De consolatione leguntur, phylosophia loquente atque dicente: Quis has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius non modo ullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis etc.) omnia non aliter quam victores complere clamoribus et innocuas ludentium mentes ignominiosis opprobriis commovere, si possint, et cum non sentiant, quid per illa verba velit Boetius, solum inspicientes corticem, pudicissimas Musas, non aliter quam si essent carnee mulieres, eo quod femini generis sint earum nomina, inhonestas, obscenas, veneficas atque meretrices esse proclamant, et, eo quod diminutivo utatur Boetius, illas extreme sortis et extremo etiam in lupanari a fece vulgi prostratas existimant. Nec hoc satis est, quin imo hinc volunt poetas etiam esse homines inhonestos, sic argumentum deducentes suum: Si Muse Boetii assertione meretricule sunt, inhoneste mulieres sunt, et sic hi, quibus familiares sunt, ut inhonesti sint homines, necesse est, cum amicitia seu familiaritas, nisi ex convenientia morum, iungi aut stare non possit; eas autem esse familiarissimas poetis constat liquido, etiam carminibus eorum testantibus, et sic, ut iam dictum est, inhonesti sunt homines. Advertisne, prudentissime rex, in quem exitum tendat illecebris horum astutia? Sed, qualiscunque sit, veritate lucida confundenda est. Quot igitur et que Muse sint, et quibus insignite nominibus, et quid per eas senserint illustres viri, si bene memini, supra libro decimo primo operis huius monstravi, sed adhuc, horum impietate non quiescente, paululum laborandum est. Satis ergo arbitror ex premonstratis assummi possit, duplicem esse poetarum speciem, quarum altera venerabilis et laudabilis est, et piis hominibus semper grata, altera vero obscena atque detestabilis, et ea est poetarum, quos dixi non urbe tantum, sed orbe pellendos. Equo modo de Musis dici potest, quarum et si genus unum sit, species due dici possunt; nam dato eisdem viribus eisdemque legibus actualiter una queque utatur, cum varius exactitatis videatur exprimi succus, hic scilicet dulcis, amarus ille, non incongrue honestam unam arbitrari possumus et reliquam inhonestam. Harum igitur altera, totis conmendanda preconiis, laurea incolit nemora, Castalium fontem, et quecunque religione venerabilia loca cognoscimus, Phebi socia, floribus et sertis ornata, et dulcedine cantus atque vocum sonoritate spectabilis; altera autem ea est, que, ab inhonestis comicis tracta, scenas atque theatra et quadruvia tenet, et scelestibus fictionibus ob mercedem se inerti vulgo placidam exibet nullo conmendabili ornatu conspicua. Hec non consolatione virtutum, non salubribus anthidotis, non sacris etiam remediis egritudines languentium mitigat aut sanat, sed querelis gemitibusque in mortem usque amplificat ea delectatione, qua passionibus impliciti delectantur. Ex quibus satis possunt, quod ignorabant, videre poetis infesti, Boetium scilicet, dum Musas meretriculas scenicas vocitabat, de theatrali Musarum specie intellexisse. Quod apertissime obiectores hi vidisse potuissent, si, quod post pauca a phylosophia dictum legitur, intellexissent; dicit enim: Sed meis eum Musis curandum sanandumque relinquite. Et, ut evidentius appareret, quoniam de secunda Musarum specie loqueretur, persepe in sequentibus phylosophia ad curam et consolationem Boetii in eodem libro oblectamenta carminum et fictiones poeticas introducit. Ergo, postquam illas phylosophia suo inmiscet artificio, eas honestas esse existimandum est; et si honeste sint, et hi, quibus familiares sunt, ut horum videtur velle deductio, honesti sint homines necesse est. Et sic honeste sunt muse, et poete honesti sunt homines, quas et quos invicem turpi nota in vacuum o labefactare conati sunt!

CAP. XXI. Alloquitur auctor regem.[modifica]

Quibus potui rationibus, clementissime rex, horum zelantium maledicta retudi, et, ni honestati pepercissem mee, in temerariam eorum presunptionem et vitam moresque suos longe acrioribus verbis et aculeis acutioribus invexissem. Reor tamen eos preter dicta multa dicturos, quibus omnibus respondere voluisse, in longum nimis protenderetur oratio, et multitudo verborum nimia persepe consuevit nedum animos magnis occupatos, ut regii sunt, sed etiam vacuos et ociosos offendere. Et id circo, ne celsitudine tue tediosus sim, et ne videar hos extra terre terminos fugare velle, cum ignorantie eorum potius compatiendum sit, quam in meritum exterminium procedendum, his finem prestare mens est; et, quod ipsi non facerent, ego ante huius libelli finem tua cum gratia fecisse volo, posuisse scilicet meritam iram omnem, et eorum ignovisse nequitie, et eos amicis alloqui verbis, si forsan in consilium melius possim impellere.

CAP. XXII. Poetici nominis hostes orat autor, ut se in melius vertant consilium.[modifica]

Vos igitur, o prudentes viri, iam si sapitis, iras ponite et turgida sedate pectora, satis enim, imo nimium inter nos odiis decertatum est. Vos primi in insontes intulistis arma, ut eos exterminaretis orbe, ego ex adverso pectus opposui, egique pro viribus, prestante deo et meritis cause iuvantibus, ne bene meriti ab infestis pellerentur hostibus, esto, si adversum vos ipsi in equum descenderent campum, quantum prevaleant vestris meisque viribus, sera penitentia nosceretis. Belligeratum tamen est, et eo ventum, ut cum aliquali offensorum gloria, quanquam sudore plurimo, paululum sit omnino vincendi repressa libido, et, ut equis legibus iri possit in pacem. Vadamus ergo, eamque capessamus ultro, et quietem laboribus demus; librata enim sunt belli premia, nam vos doctrinam, ego refero aliquantulum consolationis in predam, et sic satis loci paci relictum est. Credo sic velitis, quoniam cepisse vos penitet, et ideo eius fruamur bonis. Quod ut me ex animo dicere noscatis, qui primus lacessitus sum, primus servare amicitie leges incipiam, et, ut vos etiam faciatis, que amicus caritative pauca dicturus sum, equo animo atque tranquillo percipite. Ecce, honorabiles viri, quibus potui demonstrationibus, elucidavi, quid sit poesis, quam vos ipsi nullam faciebatis, qui poete sint, quod poetarum officium, qui mores, quos vos etiam fabulones, scelestos homines, suasores criminum, et mille malis infectos clamabatis. Quid inde Muse sint, designavi, quas meretriculas dicebatis, et forte arbitramini lupanares. Quos si tanti sunt, si adeo venerabiles, non solum non damnare debetis, sed eos colere, laudibus extollere, amare, et eorum, ut meliores efficiamini, studere volumina. A quo ne vos retrahat aut etas annosior, aut famosiores audisse facultates, conemini ex vobis ipsis id posse, quod de se non erubuit annosus princeps et virtutum omnium singulare decus, Robertus, Ierusalem et Sycilie rex inclitus. Qui clarus olim phylosophus et medicine preceptor egregius, atque inter ceteros eius temporis insignis theologus, cum in sexagesimum sextum usque etatis sue annum parvi pendisset Virgilium, illumque cum reliquis more vestro fabulosum diceret hominem et nullius fore precii, ornatu subtracto carminum, quam cito Franciscum Petrarcam arcanos poematum referentem sensus audivit, obstupefactus se ipsum redarguit, et, ut ego, eo dicente, meis auribus audivi, asseruit, se nunquam ante arbitratum adeo egregios atque sublimes sensus sub tam ridiculo cortice, uti poetarum sunt fictiones, latere potuisse, ut advertebat post demonstrationem solertis viri absconditos esse, suumque mira compunctione damnabat ingenium et infortunium, quod tam sero poeticum artificium cognovisset, nec erubuit, aut senio et spe brevis in futurum vite detineri potuit, quin, sepositis studiis splendentium facultatum, ut plenum e Virgilio sensum summeret, ceperit operam dare. Sane festina mors novum interrupit studium, quod si perseverare potuisset, quis dubitet, quin in maximum poetarum decus et Ytalorum commodum studio tali vacantium evasisset? Quid ergo? quod regi sapientissimo sanctum visum est, vosne arripere indignum ducetis? Vix credam, non enim vos tygres aut inmanes beluas reor, quorum ingenium uti illarum sevitia, in melius flecti non possit. Attamen si preter hanc piam credulitatem meam in pectoribus vestris impetuosus adhuc in immeritos perseverat hostilis ardor, in vestrum saltem decus, quotiens vos lingue pruritus in verba irritat, queso per sacrum phylosophie pectus, cuius forsan aliquando mammillas suxistis, ne in totum poeticum nomen adeo vos dedatis precipites, quin imo, si satis sani estis, distinctione semper, ubi oportuna sit, utamini. Ipsa quidem in concordiam discordantia reducit, et, abstersis ignorantie nebulis, intellectum clarificat, et recta, quo vult, ducit ingenium. Et hoc facitote, ne inhonestis venerabiles implicetis poetas, ex quibus multos fuisse gentilium ostensum est. Sit vobis satis in illecebres comicos irruere, in hos iras evomere, in hos exclamare; in hos, bona ceterorum pace, omne vestrum versetur incendium! Preterea et Hebraicis parcite, non enim absque divine maiestatis indignatione lacessire possunt, et premonstratum est, Ieronimo attestante, quosdam ex eius sub poetico stilo, Sancto dictante Spiritu, sua cecinisse vaticinia. Equo insuper modo et Christiani ab iniuriis inmunes servandi sunt; plures enim ex nostris poete fuere et adhuc sunt, qui sub tegminibus fictionum suarum Christiane religionis devotos sacrosque sensus conmendavere. Et, ut ex multis aliquid ostensum sit, noster Dantes, dato materno sermone, sed artificioso scriberet, in libro, quem ipse Comediam nuncupavit, defunctorum triplicem statum iuxta sacre theologie doctrinam designavit egregie. Et illustris atque novissimus poeta Franciscus Petrarca in suis Buccolicis sub velamine pastoralis eloquii veri Dei et inclite Trinitatis laudes irasque eius in calcantes ignavia Petri naviculam mira descriptione notavit. Stant volumina et intelligere volentibus sensus apparent. Hos ultra vigent Prudentii atque Sedulii carmina sacram sub tegumento expromentia veritatem. Et Arator, non solum Christianus homo, sed romane ecclesie sacerdos et cardo, heroyco carmine apostolorum gesta more cantando poetico designavit. Iuvencus insuper, Hyspanus homo, sed eque Christianus, sub velamento hominis, bovis, aquile et leonis Christi, filii Dei vivi, Redemptoris nostri, actus omnes etiam fingendo composuit. Et, ne plures in medium deducam, si, ut nostris saltem parcatis, nulla vos humanitas trahit, nolite severiores esse matre nostra, Ecclesia, que, laudabili consideratione prospectans, non dedignatur cum multis, et potissime cum Origene, se habere benigne. Fuere enim huic homini tam grandes in componendo vires, ut nunquam circa id exhaustum videatur fuisse ingenium, nec in scribendo fatigata manus, ex quo in milia voluminum variarum materierum excessisse credatur. Ex quibus omnibus more solertis virginis, que inter spineta flores illesis colligit digitis, et spinarum aculeos sinit separatim vilescere, omissis minus bene creditis, laudanda sumpsit, et inter suos thesauros servari voluit, videte igitur et examinate, et equa lance poetarum dicta librate, et, que minus sancte scripta sunt, sinite! Que autem benedicta sunt, non damnate, quasi existimetis, evestigio clamore in poetas sublato, Augustinos aut Ieronimos ab ignaro populo arbitrari. Hi enim, quibus equa fuit cum sanctitate prudentia, nunquam in poeticam seu poetice artificium fecere rumores, verum in errores gentilitatis recitatos ab eis, quos semper, etiam circumstantibus catholice veritatis hostibus atque recalcitrantibus, voce intrepida damnavere, alias eos coluere semper, advertentes eorum scripta tanta verborum arte composita, tanto lepore suavia, tanto sententiarum sale condita, tanto ornatu etiam delinita, ut ab eis expeti fere necesse videatur, quicquid quis velit Latino eloquio apposuisse decoris. Et, ne longiori sermone vos traham, ut ait Cicero pro Archia: Hec studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium prebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur, <que> si ipsi neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tum ea mirari deberemus etiam, cum in aliis videremus etc. Cum igitur non spernenda, nec abicienda, sed colenda poesis sit, et inde poete, si sapitis, satis dictum est; si autem obstinati perseveretis in rabiem, esto vobis compatiar, cum aspernandi sitis, nichil ad sufficientiam scribi posset.Genealogie deorum gentilium liber quartus decimus explicit.

LIBER XV[modifica]

INCIPIT QUINTUS DECIMUS ET ULTIMUS FELICITER; IN QUO AUTOR PURGAT SE IPSUM AB OBIECTIS IN SE.

Prohemium.[modifica]

Fundavi, serinissime rex, quibus potui armamentis hinc inde naviculam, ne estu procellosi maris aut ventorum adverso impetu pelleretur in litus, et illisa ruptis compagibus solveretur. Et, ne, crepitantibus desuper nubibus in imbrem solutis infestum aut coruscum fulminantibus ignem, dilueretur aut verteretur in cinerem, tegumenta superaddidi, que oportuna ratus sum. Nec non et proresiis atque rudentibus illam illigavi scopulis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis traheretur in pelagus. Adversus vero Dei iram nil mortalium obstacula iuvant, et ob id suis in manibus linquendam censui. Ipse, absque cuius suffragio nil profecto stare potest, illam servet misericordia sua! Nunc autem superest, ut iniecta in fatigatum nautam tela excutiam, ac, si possim, qualitercunque amoveam. Quis enim dubitet, quin petatur a multis? Sane uti forte minus equo animo visus sum quandoque tulisse, que in poesim et poetas inmissa fuere, sic summa cum patientia, que in nautam evolaverint, quocunque nisu missa, perferam. Nec huius patientie ratio longe abest. Indigne quippe meo iudicio pulchra poesis et elegantes hac in facultate viri lacessiti fuere, nescio, utrum superborum an ignorantium potius maledictis dixerim. Nauta autem non sic. Nam si pro viribus conatus sit arte nautica per maris vertiginosos anfractus et confragosa scopulis freta cimbam in tutum deducere, ne iuste redargui possit, scio tamen, quia multarum rerum ignarus sit, et ideo ex multis eo minus advertente conmissis forsan merito redargui potest. Agam igitur, quod potero, iuvante Deo, ne omnino temerarie videatur egisse, quod fecerit. Ipse me eripiat de faucibus malignantum, qui ex camino ignis ardentis eripuit illesos Israelitas pueros sperantes in se, et in finem laboris extremi me deducat in sui sanctissimi nominis gloriam et honorem! ==CAP. I. Minus oportuna preciosa fore non nunquam. Circumspicient, scio, Coloseum hunc undique iam dicti seu alii intentis oculis carptores egregii, eoque conspecto, ariolor dicturi sint pia forsan intentione (durum enim homini est hominum mentes cognoscere) tam grande opus minime oportunum esse, et ideo in precio non futurum. Hi quidem paucis his verbis fere opus omne concutiunt, cum a quadam non satis expressa veritate videatur obiectio non solum colorari, sed etiam approbari. Quis enim non dicat intuitu primo, non dicam non oportunas, sed etiam superfluas fore poetarum fabulas, ex quibus hoc apus omne consistet? Verum ego aliter sentiendum reor. Fateor enim fabulis opus hoc omne consistere; sic si concessero illud minime oportunum, multa etiam non oportuna (et hec inter opus hoc) preciosissima fore monstrabo, et inde hoc opus, quoniam utile tam rei publice quam private sit, ostendam inter oportuna etiam numerandum. In precio igitur et maximo esse multa minime oportuna et artificio hominum adinventa, et nature opere facta monstrantur. Exquirimus enim lapicidas, cementarios, dolatores, et architectos insignes, volentes domos construere, quas rudis villicus ex luto et palustribus calamis oportunas erigeret. Templa, capitolia, palatia regum, populorum atque principum, maximis sumptibus constructa, pictura superflua decoramus. Aureis celatisque vasis utimur, cum oportunitati possint deservire <samia>. Sic coronis, purpureis vestibus, et armillis aureis delectamur, cum lanitium simplex cuiuscunque pecoris oportunitati sufficiat; et sic artes et ornamenta, que minime oportuna sunt, in precium devenere. Sed, quia hec hominum ambitione quis posset preciosa dicere, videamus, nunquid et naturam rerum discretissimam etiam circa superflua ambitiosam velimus dicere. Et queso, ad quid capitis capillicium oportunum sit? nemo dicet! Illud tamen multi firmabunt adeo preciosum fore, ut, si absque eo Venus incedat, suis etiam comitata Gratiis, Marti placere non possit, eumque tanti extimatum a Cesare dictatore, ut ad contegendum calvicium perpetuam lauream a senatoribus impetrarit. Ad quid hominum barba, qua si quis etate provectus careat, non absque rubore hominibus, inmiscetur aliis? Ad quid cornua cervo? Ad quid picte volucribus penne concesse sunt? Ob ornamentum, non ob aliud responderi potest. Et sic, ne per plura discurram, quod alias non erat in precio, ornamenti causa efficitur preciosum. Et si ornamenti causa quid efficitur preciosum, hoc profecto opus erit in precio. Quid enim pulchrius in collocutionibus hominum quam non nunquam inmiscuisse fabellas sententiis? Quid decentius quam fructuosos fabularum sensus eisdem applicasse colloquiis? Et hoc opus unumquodque prestabit abunde. Hec insuper ponderosis et accuratis orationibus plurimum afferre decoris satis apparet, cum passim mixta scriptis Ciceronis, Ieronimi, et aliorum prudentum virorum illa legamus. Poterat igitur sufficere ostendisse hoc opus preciosum ornamenti causa, sed huic superadditur utilitas, que ex hoc consequitur, tam publica quam privata, ex qua precium maius efficitur. Existimabant enim non nulli poetas, peritos homines, simplices tantum composuisse fabulas, et per consequens non solum non utiles, sed illos arbitrabantur damnosos, et, discurrentes legendo, nullum ex fabulis emolumentum summebant. Hoc autem opus, dum fictionibus velamentum amovet, et eruditos fuisse viros poetas ostendit, et legentibus facit fabulas cum delectatione fructuosas. Et sic, qui falsa opinione perisse videbantur poete, reipublice insignes et quasi redivivi redduntur, et privatim que incognita abiciebatur utilitas, per hoc patefacta colligitur, et ad altiores sensus etiam ingenia legentium excitantur. Preterea spero, sic volente Deo, uti hactenus fuere, consurgent, qui ad poeticam mentes erigent, quibus non modicum, dum veterum monimenta perlegent, commodi per hoc opus prestabitur, ex quo fiet saltem talibus preciosum. Sed quid multa dicam? Si cessent, que dicta sunt, omnia, dum modo, princeps optime, cuius iussu laborem sumpsi, tuo per hoc opus desiderio satisfactum sit, illud preciosissimum duco, esto laudabile sit placuisse pluribus; sic, si tue celsitudini minime gratum sit, etiam si placiturum atque acceptabile ceteris veniat, parvi apud me momenti fiet. Tuum igitur est istud preciosum facere, aut, si libet, abicere. ==CAP. II. Perseveravere sepe diutus, que minus duratura videntur. Eadem forte pietate loquentur et alii, dicentque, postquam rimosum opus viderint, nec bene compactum, nec diu mansurum, ruinam premonstrantibus fatiscentibus rimis. Ego his premonitoribus libens gratias ago! Excutiunt enim ab oculis meis somnum, meque solertem faciunt, ut prestem oportunitati subsidium. Verum, quoniam ante ceptum opus sic evasurum illud ratus sum, si satis memor es, rex inclite, istud idem circa principium testatus, his, quibus potui, rationibus ostendens, cur strambum, mutilum, cicatricibus plenum existimarem illud futurum, et ut satis apparet et isti aiunt, mea me non fefellit premeditatio, et ideo circa defectum hunc iure excusandus venio! Sane quibus adminiculis potui, illud in robur deduxi, nec postquam deductum est, inexcogitatas aut novas contraxit rimas, veteres autem et previse, quod ariolantur isti, arbitror, adeo repente non facient, nam, si more mortalium per coniecturas de futuris previdere velimus, in longum perseverabit hoc opus. Vidimus enim persepe in saxo firmatas arces, in ruinam ire citius quam in palustri luto piscatoria situata domus. Hi autem, qui sibi non satis firma edificia norunt, vigilantes inspiciunt sepe, et sic, si exigat oportunitas, restaurant fundamenta, resarciunt parietes, tecta tignis et solaria variis adiumentis suffarciunt, et sic, que illico casura videbantur, non nunquam recta deducuntur in seculum. Secus, qui fortia se possidere existimant; nam, dum secura quiete tenentur, et ecce lapis unus, grandi pondere pressus, attritus crepitat, et omne secum trahit edificium in ruinam. Sunt et alii casus; palatia ambit invidia, et odia excidium parant. Parva domus, paucis et possessori cognita, quam diu Deo gratum est, perseverat. Quis enim arbitrari potuisset Ylionem, recentem adhuc Priami civitatem, tot refertam viribus, tot divitiis splendidam, regni totius Asye arcem, toti minantem Grecie, lapsuram citius pauperis Aglai Sophydii gurgustiolo? Sic et robustos vidimus iuvenes, vivaci atque preclara valitudine decoros, parva interveniente febricula seu accidente alio, in repentinam fere precipitari mortem, ubi non nunquam invalidi senes in longiorem etiam, quam velint, evasere vitam. Sed quid refert per exempla discurrere, quorum abundantissima vita mortalis est? Dicant isti, quod volunt, et ego, quod cupio, arbitror. Hoc tamen scio certissimum, nisi dominus custodiverit civitatem, frustra vigilant, qui custodiunt illam; ipsius est servare atque conterere; ipsius solius est, quantum mundana omnia in longum duratura sint, seu quam cito casura, scire. Prudentum in eo spes omnis est; ipse videat! Ego quidem, quia rimosum opus meum cognovi, eidem humilitatem imperavi, sciens, quia Deus humilibus det gratiam. Sed quid ego de longitudine evi huius verba facio, cum michi permaximum sit, si adeo rimosum, adeo mutilum, adeo cavernosum, uti illud composuisse potui, ad tuas usque manus, O mi rex, pervenire queat, ut non dicam vigilantiam, sed obedientiam meam cognoscas. Satis hoc michi temporis erit; si tandem ulterius perseveret, divine bonitati et fortune regie imputandum existimo. ==CAP. III. Nequisse membra huius aptius collocari. Supervenient quidam, ariolor, et, inspectis, que alii inspexere, dicent: optabilius fore prudenti hanc concidere molem, quam consistere diu, cum casus defectus eius sublaturus sit, quos perseveratio demonstrabit, et hunc potissime, quod latum pectus ex craneo, ex pectore tibie formate sint, et pedes in verticem revoluti. O sententia Socratis felices medici, quorum terra teguntur errores, cum scriptorum sepissime etiam bene dicta, quoniam in propatulo sint, caninis lacerentur dentibus, aut saltem infestentur latratibus! Quod summo exquisitum atque compositum labore est, et illustrium virorum autoritate, ubi possibile fuit, firmatum, pretereuntium verbis fere deiectum est. Sed quid? patienda sunt omnia, ut conculcetur humilitate protervia. His tamen sic aientibus, quid responsurus sim, nil habeo, preter quod noverim de principio Genealogie huius multos multimode opinatos, quod nec circa primi huius voluminis libri initium omissum est, atque ostensum, quoniam vetustissimum sumpserim, ut de ceteris aliqualis haberetur mentio; et huic vetustissimo capiti, prout comperisse potui, successive pectus et reliqua membra applicui. Si alie veriores sint, aut potiorem ostendentes ordinem, quod non nego fore possibile, et si multum vigilaverim, plurima et varia revolvendo volumina non vidisse fateor, nec novi, quo ordine membra tam ingentis corporis possent aptius collocari. Producant ipsi in medium, quod noverunt, ut, eis visis, si iure, que scripsi damnanda sunt, suis fides adhibeatur integra; nam dixisse tantum me ex craneo confecisse pectus, et nil aliud ostendisse, est potius inique detrahere, quam laudabiliter redarguere aut utiliter emendare. ==CAP. IV. Non appositum est quod minime compertum est. Preter compositionis indecentiam, paulo ante redargutam, multa esse omissa, que apponi debuissent, hi forsan superaddent vel alii. Hoc ego si velim negare, non possum, cum meminerim saltem despectantibus ad superficiem fabulosam ob librormn defectum circa huius operis principium scripsisse, multos ex prole deorum defuturos homines. Et si tamen libri reperiri dicantur, quis mortalium tam audax erit, ut prorumpens dicat vidisse se omnes atque legisse? Ego autem, cum non viderim etiam, quos alii vidisse potuere, absque frontis rubore confiteor multos omissos fore, et non nullos forsan ob labilis memorie culpam, non enim sufficit visis. Et idcirco indulgeant, queso, memores, et, quod ignorantia seu oblivione factum est, nolint equiperare malitie. Adest et res alia, in quam forsan possunt obloqui viri sublimes, scilicet circa explicationes sensuum fabularum exhibitas. Absit, ut his ego velim obsistere; possibile quidem reor, cum nunquam de me ausus sim tam magna proprio motu presumere, quoniam me minus ad hec valere ratus sim. Et quis ex imperfecto homine perfectum exquiret opus? Solius Dei est, opus perfectum componere, quoniam et ipse perfectus est! Si quid tamen temerarius egi circa hoc, tuo iussu, o rex optime, impulsus egi, et ob id si circa hanc partem minus bene egerim, imponatur onus celsitudini tue. Ast ego hos prudentiores deprecor per venerabile ac sanctum phylosophie nomen, quod colant existimo, uti quadam sapientiorum autoritate dentes in minus bene conmissum infigunt, ita pia humanitate etiam medeantur. Non enim insuetum est, ut nedum eruditos homines videre quod indoctus non viderat, sed aliquando in doctos vidisse quod minime viderant eruditi. Homo enim sum ego, et hominem peccasse nec novum est, nec mirabile; ait enim Flaccus: quandoque bonus dormitat Omerus. Centum preterea Argo fuere oculi, bini et bini vicissim dormientes, vigilantibus reliquis, et tamen, quin in somnum aliquando ire permitteret omnes, cavisse non potuit; si ergo, cum michi duo tantum sint, et hi quandoque a sopore tacito vinciantur, mirabile non est. Exprimant igitur queso, quod a me pretermissum est, et fabularum enucleationes suppleant, aut, si minus debite quid expositum sit, inmutent, et in melius, quod minus decenti opinioni firmatum est, reformantes emendent. Ego quidem, et si non plene, vere tamen atque sancte scribere ratus sum; quod si minime, factum est, non adeo obstinate pertinax sum, quin meum humiliter fatear crimen, et grato animo emendationem suscipiam, tanquam homo, qui, et si iam totis pedibus in senium tendam, doceri non vereor, imo cupio et perscrutor. Hoc enim si fecerint, perfectius incedet opus, et ego, doctior factus, magis eorum liberalitate laudandus efficiar. ==CAP. V. Nullas fabulas aut hystorias, nisi ex commentariis veterum sumptas, inesse. Insurgent hos preter et alii, et quasi queruli clamabunt, quoniam inauditas fabulas et hystorias, ut textus graviores et implicatiores facerem, miscuerim. Fateor non novas fabulas aut hystorias inmiscuisse veteribus, sed forsan a multis ex Latinis his inauditas seculis; ex quibus nullas nisi ex commentariis veterum sumptas apposui, nec, ut graviores aut implicatiores textus excuderem, sed, sic oportunitate exigente, factum est. Discolorum quippe et male secum convenientium conquestio talis est; nil enim equo animo pati possunt! Si faciles textus scripseris et laxa quadam claritate patentes, pedestrem dicunt stilum, et puerile pedagogium redolentem, et fastidientes abiciunt. Si paululum acriorem dictaveris, primo ingressu fatigati, cum non obvius sensus evestigio tendit ingenio, scribentem accusant, scabrosumque dicunt, etiam si facili sit artificio delinitus, et indignantes negligunt. Ego quippe nulla perplexione circumvolutum scripsisse me reor, nec video, etiam si ex composito fecissem, quid inter texte fabule, quantumcunque ab eis inaudite, possint difficultatis aut obscuritatis afferre. Reor tamen hos astu quodam tacito velle fabulas et hystorias sibi incognitas damnare, tanquam non veras, sub pretextu textus impliciti. Iam dictum est, ex commentariis veterum sumpte sunt omnes, ut referentium autorum nomina testantur apposita, quas, si forsan alias non viderint, quasi nil verum esse possit, nisi quod legerint, reprobandas existimare non debent. Certissimum ego habeo eos multa vidisse, que michi penitus incognita sunt, sic et ego legisse potui, que nondum ad eorum devenere notitiam. Nemo solus preter Deum cognitionem rerum omnium habere potuit usquam Eo igitur animo a me comperta legant, quo volent alios legisse sua, et, si forsan aliquantum acer videatur contextus, cogant in vires ingenium, et sentientes advertent perlucidum esse, quod arbitrabantur obscurum. ==CAP. VI. Insignes viros esse, quos ex novis inducit in testes. Horum puto quia hec etiam erit querela, quod in testes scriptarum inauditos veteres et novos incognitos autores quibus utrum prestanda fides sit, eis incertum est. Habet equidem querimonia hec aliquid gravitatis, nam quantumcunque novi fuerint, qui nunc ex autoribus veteres sunt, videtur, quod per multa secula perseveratum est, a longitudine temporis approbatum sit, et inde plurimum autoritatis sumpsisse. Quod utrum de omnibus novis, quantumcunque bene sint meriti, arbitrari debeat, apud multos videtur in pendulo. Ego autem huius sententie sum, nunquam in evum duraturos hos, quorum novitas approbata non sit, cum ab eorum novitate necesse sit exordium approbationis sumendum, et sic eos, quos ego novos invoco, cum vivos noverim aut noscam, meritis eorum agentibus, egregios esse viros atque probandos, ausus sum in testimonium evocare. Hoc enim michi constat ex omnibus, eos fere per omne vite tempus studiis vacasse sacris, eos inter insignes scientia et moribus semper versatos homines, eos vita laudabiles, nec ulla turpi nota signatos, eorum scripta aut dicta a prudentioribus etiam approbata. Credo, his agentibus, equiperanda sit eorum novitas vetustati. Verum ne quis arbitretur me minus graves produxisse viros, eosque velim mea autoritate probabiles facere, libet de novissimis aliqua singillatim scribere, ut et aliorum iudicio, si satis bene dixerim, appositum sit. Induxi igitur sepe generosum atque venerabilem senem, Andalo de Nigro Ianuensem, olim in motibus astrorum doctorem meum, cuius quanta fuerit circumspectio, quanta morum gravitas, quanta syderum notitia, tu nosti, rex optime; tibi enim, ut aiebat ipse, cum adhuc iuvenis esses, ratione conformitatis studiorum familiarissimus fuit, et, ut ipse vidisse potuisti, non solum regulis veterum, ut plurimum facimus, astrorum motus agnovit, sed, cum universum fere peragrasset orbem, sub quocunque climate, sub quocunque etiam orizonte, experientia discursuum certior factus, visu didicit, quod nos discimus auditu. Et ob id, et si in omnibus illi fidem prestandam crediderim, circa ea tamen, que ad astra spectare videntur, non aliter quam Ciceroni circa oratoriam aut Maroni circa poeticam exhibendam censeo. Huius insuper plura stant opuscula, astrorum celique motus ostendentia, que quantum sibi circa talia preminentie fuerit, ostendunt. Uti senem hunc sic et Dantem Aligerii, Florentinum poetam, conspicuum, tanquam precipuum aliquando invoco virum. Meretur quidem, fuit enim inter cives suos egregia nobilitate verendus, et quantumcunque tenues essent illi substantie, et a cura familiari et postremo a longo exilio angeretur semper, tamen, phylosophicis atque theologicis doctrinis imbutus, vacavit studiis. Et, ut adhuc Iulia fatetur Parisius, in eadem sepissime adversus quoscunque circa quamcunque facultatem volentes responsionibus aut positionibus suis obicere, disputans intravit gymnasium. Fuit et hic circa poeticam eruditissimus, nec quicquam illi lauream abstulit preter exilium; sic enim firmaverat animo, nunquam nisi in patria illam sumere, quod minime illi permissum est. Sed quid plura? Qualis fuerit, inclitum eius testatur opus, quod sub titulo Comedie rithimis, Florentino ydiomate, mirabili artificio scripsit. In quo profecto se non mythicum, quin imo catholicum atque divinum potius ostendit esse theologum; et, cum fere iam toto notus sit orbi, nescio utrum ad celsitudinem tuam sui nominis fama pervenerit. Memini insuper, esto raro, Franciscum de Barbarino traxisse testem, hominem quidem honestate morum et spectabili vita laudabilem. Qui, et si sacros canones longe magis quam poeticam noverit, non nulla tamen opuscula rithimis vulgari ydiomate splendidis, ingenii sui nobilitatem testantia, edidit, que stant, et apud Ytalos in precio sunt. Hic integerrime fidei homo fuit et reverentia dignus, quem cum inter venerabiles non dedignetur Florentia cives, optimum semper et in omnibus fidedignum habui testem et inter quoscunque viros egregios numerandum. Traho preterea aliquando Barlaam, Basilii Cesariensis monachum, Calabrum hominem, olim corpore pusillum, pregrandem tamen scientia, et Grecis licteris adeo eruditum, ut imperatorum et principum Grecorum atque doctorum hominum privilegia haberet, testantia nedum his temporibus apud Grecos esse, sed nec a multis seculis citra fuisse virum tam insigni tanque grandi scientia preditum. Nonne ergo huic et potissime in rebus ad Grecos spectantibus ego credam? Non enim opus suum aliquod vidi, esto composuerit non nulla audiverim; habui tamen ex suis scripta quedam in nullum reducta librum, nec aliquo insignita titulo, que, et si illum non satis in Latinis licteris instructum ostenderent, eum tamen multa vidisse atque perspicacissime sensisse monstrabant. Equo modo et Paulum Perusinum gravissimum virum, ceteris inmisceo. Qui et etate provectus, et multarum rerum notitia doctus, fuit diu magister et custos bibliothece Roberti, Jerusalem et Sycilie regis incliti. Et, si usquam curiosissimus fuit homo in perquirendis, iussu etiam sui principis, peregrinis undecunque libris, hystoriis et poeticis operibus, iste fuit; et ob id singulari amicitia Barlae iunctus, que a Latinis habere non poterat, eo medio, innumera exhausit a Grecis. Hic ingentem scripsit librum, quem Collectionum titulaverat, in quo inter cetera, que multa erant et ad varia spectantia, quicquid de diis gentilium non solum apud Latinos, sed etiam apud Grecos inveniri potest, adiutorio Barlae arbitror collegisse. Nec dixisse verebor, ego iuvenculus adhuc, longe antequam tu in hoc opus animum meum traheres, ex illo multa avidus potius quam intelligens sumpsi, et potissime ea omnia, que sub nomine Theodontii apposita sunt. Quem librum maximo huius operis incomodo, Bielle, umpudice coniugis, crimine, eo defuncto, cum pluribus aliis ex libris eiusdem deperditum comperi. Puto igitur eo tempore, quo michi primo cognitus est, neminem illi in talibus equiperandum fuisse. Post hos et Leontium Pylatum, Thessalonicensem virum et, ut ipse asserit, predicti Barlae auditorem, persepe deduco. Qui quidem aspectu horridus homo est, turpi facie, barba prolixa et capillicio nigro, et meditatione occupatus assidua, moribus incultus, nec satis urbanus homo, verum, uti experientia notum fecit licterarum Grecarum doctissimus, et quodam modo Grecarum hystoriarum atque fabularum arcivum inexhaustum, esto Latinarum non satis adhuc instructus sit. Huius ego nullum vidi opus, sane quicquid ex eo recito, ab eo viva voce referente percepi; nam eum legentem Homerum et mecum singulari amicitia conversantem fere tribus annis audivi, nec infinitis ab eo recitatis, urgente etiam alia cura animum acrior, suffecisset memoria, ni cedulis conmendassem. Similiter et Paulum Geometram, concivem meum, quem tibi, rex inclite, fama notissimum scio, ad hec assumendum aliquando ratus sum, eo quod noverim, nulli usquam alteri tempestate hac adeo sinum arismetricam, geometriam et astrologiam aperuisse omnem, uti huic aperuere, in tantum, ut nil arbitrer apud illas illi fuisse incognitum; et, quod mirabile dictu est et visu longe magis, quicquid de sideribus aut celo loquitur, confestim propriis manibus instrumentis in hoc confectis, oculata fide demonstrat spectare volentibus. Nec est hic tantum patrie aut Ytalis notus, longe quidem studiorum suorum Parisius fama clarior est, quam apud suos sit, sic et apud Britannos Hyspanosque et Affros, quos penes hec in precio studia sunt. Equidem felix erat homo iste, si animo fuisset ardentior, aut liberaliori seculo natus. Quid tandem? Et Franciscum Petrarcam, Florentinum, venerandissimum preceptorem, patrem et dominum meum, nuper Rome, ex senatus consulto, approbante Roberto, Jerusalem et Sycilie rege inclito, ab ipsis senatoribus laurea insignitum, inter veteres illustres viros numerandum potius quam inter modernos, induco. Quem non dicam Ytali omnes, quorum singulare et perenne decus est, sed et Gallia omnis atque Germania, et remotissimus orbis angulus, Anglia, Grecique plures poetam novere precipuum; nec dubito, quin usque Cyprum et ad aures usque tue sublimitatis nomen eius inclita fama detulerit. Huius enim iam multa patent opera et metrica et prosaica, memoratu dignissima, certum de celesti eius ingenio testimonium hinc inde ferentia. Stat enim, exitum cupiens, adhuc sub conclavi clausa, divina Affrica, heroyco carmine scripta, primi Affricani narrans magnalia; stat Buccolicum carmen, iam ubique sua celebritate cognitum; stat et liber Epistularum ad amicos metrico scriptarum stilo; stant preterea ingentia duo Epistularum prosaicarum volumina, tanta sententiarum, tanta rerum gestarum copia, tanto ornato artificio splendentium, ut in nullo Ciceronianis postponendas eas censeat lector equus; stant in medicum Invective; stat Solitarie vite liber, et, qui paucis post diebus in lucem novissimus venturus est, De remediis ad utramque fortunam. Sunt preterea et in officina plures, quos cito, eo vivente, fabrefactos emictet in publicum. Quis ergo hunc in testem renuat? Quis dictis eius fidem prestare deneget? O nisi paulo ante tenui calamo scripsissem, quot et quas eius possem superaddere laudes, quibus dictorum ab eo fides amplior deveniret, sed ad presens dicta sufficiant. Hec igitur, que de novis dicerem, habui, verum, ne de incognitis antiquis ab his videatur omissum, pauca dicenda supersunt. Dicunt igitur hi me inauditos a se inducere autores, quasi, quia eorum nomina non audiverint, non illis integra prestanda sit fides. Insipientis equidem est credere nil preter quod viderit fidedignum, quasi lectis fidem legendo iniunxerit ipse! Fateor me autorum plurium, quorum forsan nomina non nullis modernorum peregrina sunt, dicta et fabulas recitasse, eo quod, ut iam dictum est, antiquitate videantur probata; et hos omnes aut vidi et legi, aut a recentioribus alligatos comperi, quos si hi queruli non viderunt aut eorum non audivere nomina, non autorum, sed desidie horum crimen est, et ideo sibi imputare, non de me conqueri debent. Non enim possunt volumina e bibliothecis in manus evolare torpentium, nec, qui viderunt, debent visorum nomina hostiatim deferre! Legant, perscrutentur, et invenient, quod non norunt, et peregrinis efficientur domestici, et comperient eos sic autoritate valere, uti arbitrantur valeant, quos legerunt. Hec igitur habeo, que de autoribus tam novis quam veteribus a me productis dicenda reor, quorum si me ad inducendum non provocarent merita, ad id oportunitas cogeret. Habent enim civiles et canonice leges preter textus multiplices, hominum nequitia semper auctos, apparatus suos a multis hactenus doctoribus editos. Habent phylosophorum volumina diligentissime commenta composita. Habent et medicinales libri plurimorum scripta, omne dubium enodantia. Sic et sacre lictere multos habent interpretes; nec non et facultates et artes relique glosatores proprios habuere, ad quos, si oportunum sit, volens habet, ubi recurrat, et, quos velit, ex multis eligat. Sola poesis, quoniam perpaucorum semper domestica fuit, nec aliquid afferre lucri avaris visa sit, non solum per secula multa neglecta atque deiecta, sed etiam variis lacerata persecutionibus a se narrata non habet! Quam ob causam saltim huc illuc, ad quemcunque potes, absque tam celebri selectione recurras necesse est, et, si non multum, a quocunque saltem, quod modicum potes, excerpas. Quod me persepe fecisse intelligenti satis apparet, cum non nunquam non tantum ad novos autores diverterim, sed ad glosulas etiam autore carentes recursum habuerim. Et id circo queruli, sic oportunitate volente, non solum inauditis veteribus, sed et novis etiam autoribus acquiescant. ==CAP. VII. Carmina greca, non nullis agentibus causis, huic inmixta sunt operi. Seu hos, seu alios dicturos non dubito, quoniam ostentationis gratia Greca carmina operi meo inseruerim. Quod satis adverto non ex caritatis fomite emissum, quin imo, uredine livoris impii jmpellente, ex adusti cordis intrinsico hec emittatur obiectio. Impie factum est, ast ego profecto non commovebor, opitulante Deo, sed more solito humili gradu in responsum ibo. Dico igitur, si nesciunt carpentes inmeritum: Insipidum est ex rivulis querere, quod possis ex fonte percipere! Erant Omeri libri michi et adhuc sunt, a quibus multa operi nostro accommoda sumpta sunt. Et ex his satis percipi potest plurima a priscis assumpta, a quibus tanquam a rivulis, non est dubium sumere potuissem, et sumpsi sepissime; verum visum est aliquando, satius ex fonte sumere quam ex rivo. Nec semel tantum contigit, non in rivo reperiri, quod abundantissimum erat in fonte, et sic aliquando in hoc hinc delectatio, inde necessitas impulere. Delectat insuper scriptores non nunquam aliqua scriptis inserere, que abeant aliquo modo lectorem sistere, ac in oblectationem seu quietem deducere, ne perseveratione nimia uniformitate lectionis tractus in tedium a lectura desistat; quod in mixta carmina forsan poterunt aliquando fecisse. Insuper quod, in propria forma positum est, habet vires testimonii pleniores, si forsan obiurgator insistat. Si sit ergo, qui scripto a me carmini fidem non prebeat, adinventa Yliade vel Odissea, facile poterit vidisse, nunquid vera aut falsa descripserim, et si vera, erit plenior testimonii certitudo. Nec insuper ego solus sum, qui miscuerim Greca Latinis; vetus consuetudo est. Volvant, si libet, volumina Ciceronis, videant scripta Macrobii, intueantur Apuleii libros, et, ne plures afferam, Maximi Auxonii opuscula legant; hos sepissime versus Grecos Latinis licteris inserentes invenient. Horum ego vestigia in hoc secutus sum. Reor dicent illico, si dudum laudabile fuit, hodie frivolum esse laborem, nam, cum nemo sit, qui Grecas licteras norit est consuetudo vetus abolita. Ast ego in hoc Latinitati compatior, que sic omnino Greca abiecit studia, ut etiam non noscamus caracteres licterarum. Nam, et si sibi suis sufficiat licteris, et in eas omnis occiduus versus sit orbis, sociate Grecis lucidiores procul dubio apparerent. Nec preterea omnia secum a Grecia veteres traxere Latini, multa supersunt, et profecto nobis incognita, quibus possemus scientes effici meliores. Sed de hoc alias. Hi demum non prospectant, ad quem hoc opus ego dirigam, cui laborem impendam, vidissent quippe, quoniam eruditissimo regi, et cui tam Grecarum quam Latinarum licterarum, si vera fert fama, notitia est, et quem penes continue docti homines Greci sint, quibus Greca carmina, ut his ignaris, non videbuntur superflua. Sed quid multa? Geramus paululum obiurgatoribus morem. Ostentationis causa Greca carmina scripsi? Quid inde, queso, mordendus sum? Cui enim iniuriam facio, si iure utar meo? Si nesciunt, meum est hoc decus mea gloria est, scilicet inter Etruscos Grecis uti carminibus. Nonne ego fui, qui Leontium Pylatum a Venetiis occiduam Babilonem querentem a longa peregrinatione meis flexi consiliis, et in patria tenui, qui illum in propriam domum suscepi et diu hospitem habui, et maximo labore meo curavi, ut inter doctores Florentini studii susciperetur, ei ex publico mercede apposita? Fui equidem! Ipse insuper fui, qui primus meis sumptibus Homeri libros et alios quosdam Grecos in Etruriam revocavi, ex qua multis ante seculis abierant non redituri? Nec in Etruriam tantum, sed in patriam deduxi. Ipse ego fui, qui primus ex Latinis a Leontio in privato Yliadem audivi. Ipse insuper fui, qui, ut legerentur publici Homeri libri, operatus sum. Et, esto non satis plene perceperim, percepi tamen quantum potui, nec dubium, si permansisset homo ille vagus diutius penes nos, quin plenius percepissem. Sed quantulum cunque ex multis didicerim, non nullos tamen preceptoris demonstratione crebra integre intellexi, eosque prout oportunum visum est, huic operi miscui. Quid hoc mali est? Fabulas Grecorum scripsisse, quarum hic liber plenissimus est, a nemine ostentationis causa factum dicitur, paucos inseruisse versiculos Grecis licteris scriptos lacessitur. Potuit Marius Arpinas, superatis Affris, Cymbris et Theotonicis, more liberi patris cantaro in poculum uti; sic et C. Duellius, qui Penos primus navali certamine superavit, a cena domum repetens, semper lumine funalis cerei usus. Et hec, quantumcunque preter morem Romane urbis essent, equo animo tulere Romani. Michi autem irascuntur non nulli, si preter nostro evo solitum Latinis Greca carmina misceo, et ex labore meo pauculum glorie sumo. Rebar equidem aliquid Latinitati decoris afferre, ubi in me livoris nebulam excitasse video. Doleo quippe. Sed quid? Arbitror doctos non ista dicturos, de reliquis et si curandum sit tolerari tamen patientia potest. Postremo tamen precor omnes, ut placido ferant animo, memores Valerio teste, quia nulla est tam humilis vita, que dulcedine glorie non tangatur. ==CAP. VIII. Gentiles poetas mithicos esse theologos. Quidam forte religiosi homines, santo movente zelo, legentes precedentia dicent iniuriam sacrosancte Christiane religioni illatam, dum poetas gentiles dicimus esse theologos, quos solos divinis instructos licteris hoc insigne faciamus Christiani decoros. Equidem hos ego venerandos homines puto, eisque, si quando hec aliqui dicentes erunt, ex nunc gratias ago, salutis enim mee sollicitos sentio. Verum, dum minus circumspiciunt, que loquantur, ostendunt liquido se per paucos vidisse libros; nam, si multos studuissent, liber Celestis Ierusalem, inter ceteros famosissimus, pertransisse non debuisset invisus. In eo enim legisse potuissent Augustinum libro sexto referentem Varronis, doctissimi hominis, opinionem, qua ipse Varro arbitrabatur triplicem esse theologiam, mithicam scilicet, et physicam, atque civilem. Mithica autem dicitur fabulosa a mithicon Grece, quod Latine fabula sonat, et hec comedis, de quibus supra, et theatris accommoda est, que ob turpia in scenis actitata ab illustribus poetis etiam improbatur. Physica autem, que, ut interpretatione vocabuli percipitur, naturalis est, nec non et moralis, quoniam mundo utilis videatur, laudabilis est. Civilis vero seu politica, que et sacrificola dici potest, ad urbem spectare dicitur, que ob sacrorum veterum abominabilem turpitudinem a veri Dei cultu atque rectitudine fidei reprobanda est. Ex his enim physica poetis egregiis actribuitur, eo quod sub fictionibus suis naturalia contegunt atque moralia et virorum illustrium gesta et non nunquam, que ad suos Deos spectare videntur, et potissime dum sacra carmina primo in Deorum laudes composuere, atque eorum magnalia sub cortice texere poetico, ut in superioribus dictum est, ex quo a prisca gentilitate theologi nuncupati sunt; eosque primos fuisse theologizantes testatur Aristotiles; et, quanquam a non vero Deo, seu a dictis de non vero Deo nomen tale sortiti sint, venientibus veris theologis, perdidisse nequivere, vim suam servante vocabulo, quod a quocunque Deo exortum est. Quod reor advertentes hodierni, theologi scilicet nomen ex causa inditum auferri non posse, ne de mithica vel alia possit intellegi theologia, se non theologos tantum, sed sacre theologie asserunt professores. Nec hoc est aliqua instantia improbandum, quasi christiano nomini iniuriosum. Nonne nos omnes homines dicimus, quoscunque mortales scimus constare ex anima rationali et corpore, dato alii gentiles sint, et Israelite alii, et alii Agareni, ac alii Christiani, et non nulli adeo perversorum morum, ut potius inmanes belue quam homines habendi sint? Et tamen nullam, sic omnes vocantes, Christo, Redemptori nostro, iniuriam facimus; quem ultra Deum verum hominem fuisse cognoscimus. Equo modo, si quis poetas dicat theologos, nulli facit iniuriam, Si sacros quis illos diceret, quis adeo amens est, quin videat, quoniam mentiretur, esto non nunquam, ut in precedentibus patet, circa honesta eorum theologia versetur, que sepissime potius physiologia aut theologia quam theologia dicenda est, dum eorum fabule naturalia contegunt aut mores. Et hec etiam circa catholicam veritatem versari potest, dum modo velit fabularum conditor. Quod fecisse novimus non nullos poetas orthodoxos, a fictionibus quorum sacra documenta teguntur. Nec sit his audisse difficile, uti et poete quandoque sacri possunt appellari theologi, sic et qui sacri sunt, oportunitate exigente, deveniunt phisici. Quod si alias non contingat, saltem dum sensum exprimunt ex fabula lignorum sibi regem constituentium, efficiuntur phisici ex divinis. ==CAP. IX. Non indecens esse quosdam Christianos tractare gentilia. Dicent alii equo superioribus forsan animo, indecens esse Christiano homini gentilium superstitiones, et nepharia sacra, seu genealogias describere aut perquirere, cum habeant non nunquam talia mentes legentium in erroneas opiniones deducere, et persepe opinantis periculo detinere. Non inficiar, hoc quidem sanctissime dictum est, et arbitror non nullos a studio talium amovendos, et sic etiam aliquibus absque aliqua suspicione sinistra, permitti posse. Nam, si omnes a talibus abstinere necessarium visum fuisset, non dubito, quin sacrosancta mater Ecclesia decreto perpetuo vetuisset. Fuit enim utilissimum olim, vix dum apud gentiles novis germinibus pullulante Ecclesia, eo quod adhuc saperent tam ab origine quam etiam ab ipsius gentilitatis perseverantia sacra hominum mentes, gentilicios ritus et mores insistere acriter, ne legentes talia, tanquam unco vetustatis tracti, more canis verterentur in vomitum. Hodie gratia Ihesu Christi in robur firmissimum ventum est, et execrabile cunctis gentilicium nomen una cum erroribus suis in exterminium tenebrasque perpetuas compulsum est, et victrix Ecclesia castra possidet hostium. Quam ob causam fere absque periculo talia exquiruntur atque tractantur. Non tamen nego, quin bene factum sit, si puer abstineat, cui memoria tenax et tenellum adhuc ingenium, nec dum satis plene Christiana religio cognita. Sic neofidus homo, quem non dum bene firmata credulitas laxatis habenis facile in lubricum exorbitare permitteret. Et si forsan aliqui duriores in tam obscenum crimen se labi permiserint, etiam si nil aliud studuero, vix possum credere hoc in me contingere posse. Nam ab utero matris mee ad fontem nostre regenerationis delatus lotusque, quod pro me cathecummino, promisere, qui me sustulerunt ab illo, ut potest humana fragilitas, in hodiernum usque servavi, certissimum semper habens, quod inter iustorum hominum congregationem psallitur, unum scilicet in triplici personarum distinctione Deum esse, et hunc verum et eternum atque omnium eque opificem rerum, earumque perpetua ratione gubernatorem, servatorem atque rectorem, omnia intra se continentem et a nulla contentum. Et, quod mirabili et alias inaudito eiusdem divinitatis artificio factum est, verbum scilicet eius eternum obumbratione sacri spiritus ad abolendam humani generis labem, ob inobedientiam primorum parentum contractam, ingenue Virginis utero, prenuntiante celesti nuntio, carnem factum, et Virginis illibata virginitate in tempore natum, et sic hominem mortalem factum. Qui adhuc infans in gremio matris a Sabeis regibus, oblatis muneribus, adoratus est, et, etate crescente, inter sacre legis doctores, dum solveret nexus ambiguos, non Deus, sed admirande indolis puer ab eis creditus est. Non dum enim veritatis splendor eternus caliginem absterserat a mentibus eorundem, ut eum scilicet Deum illis repromissum cognoscerent, quem mortali septum carne viderent. Insuper certum habeo eum, qui, etherea arce relicta et ex Deo servi assumpta forma, et qui inter homines uti homo versatus est, iam trigesimum agentem etatis annum, ab hyspido atque silvicola vate, et ab utero matris sacro pleno spiritu ad aperiendam eterne salutis ianuam, lotum Iordanis in alveo, dum celum intonuit desuper, et acre murmur superincumbentis nubis in vocem solutum deitatis aientis: hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacui, audite eum! Preterea credo et ratum habeo eum aquis apud Chana Galilee in vinum versis, ut sacro pectori absconditam divinitatem ostenderet sumpto iam sacro consortio. Iudeam, urbesque Phenicum, Samariam, et Galileam ambisse, et celesti dogmate in templo et synagogis docuisse populos, lepras mundasse, elingues vocales fecisse, lumen cecis seu natura, seu casu perditum restaurasse, animas ab Orco in cadavera revocasse, febribus, ventis, et undis imperasse, et in multis aliis signa sue divinitatis monstrasse. Post hec, hora eius adveniente, eum, sacerdotum Hebreorum invidia procurante, lotis a se amicorum pedibus, et ingenti illo celebrato convivio, in quo suis manibus verbisque confectum est communionis nostre sacrum illud ineffabile, quo corpus eius in cibum et sanguinem eius in potum tam presentibus quam futuris exhibuit, uno sociorum nequam vendente, oratione in solitudine peracta, a nepharia turba exquirente cum fustibus et lanternis captum, et in presentiam deductum principum, et ibidem nepharie accusatum, et, sua patiente humilitate, false testantibus quibusdam insimulatum, et hinc in pretorio, presidis lusum, virgis cesum, corona spinea insignitum, sputis et colaphis deturpatum, et postremo latronum more damnatum, crucique affixum sublimi, et in eadem aceto et felle potatum. Cuius cum iam humanitate victa suppliciis in finem suum ivisset (seu, et melius reor, ut Thome de Aquino placet, cum voluntarie, collectis viribus, spiritum emisisset), tremuit orbis omnis, et meridianum fere solis iubar per tres horas ivit in tenebras, luna ex opposito offuscata (esto aliter ad Policarpum scribat Dyonisius Ariopagita, quod ego miror). Inde eius a ceco milite perforatum lancea pectus sanguinem aqua mixtum emisit, ex quo sacra omnia nostre salutis credo sumpsisse exordium. Nec minus certum habeo, eum a cruce depositum atque sepultum anima domos inferas visitasse, et, confractis vectibus ferreis revulsisque postibus antiqui carceris, subacto Plutone, in libertatem predam omnem veterem eduxisse, ac inde virtute sue deitatis, uti prisci cecinerant vates, post diem terciam, ceu Ionas ex utero ceti, sic ex ventre terre surrexisse, superata morte, et redivivum suis apparuisse sepius, et e medio eorum, eis cernentibus, nulla corporea impeditum mole, cum vero corpore, olim mortali iamque immortali, propriis viribus in celos ad eum, qui miserat, evolasse; et inde celestem illum ignem, ex se patreque optimo pariter prodeuntem, vivificantem omnia et vera cuncta docentem, in commilitones egregios inmisisse. Quo illustrati, bellum adversus orbis principem inivere illico, per que suum sanguinem et vulnera multa sato ubique veritatis semine et obtenta victoria, ducem suum triunphantes in patriam secuti sunt. Sic et institutam ab eodem Dei unigenito piam iustorum congregationem, et sacrum illud regenerationis lavacrum, quo mala facinora abolentur mortalibus cum ceteris eiusdem conventionis faustis probandisque sacris, quibus Deo obsequentes efficimur, atque, lapsi nostra imbecillitate, resurgimus, eique volentes conciliamur, nec ob id humanum sanguinem effundentes, ut efferati plures iam fecere gentilium, aut hyrcos vel tauros more veteri inmolantes. Nec a me fuit unquam veritas hec amota, quin crederem testimonio patrum diem venturam extremam, in qua resolventur omnia peritura, magnoque Dei opere ex cineribus propriis omnes, qui ante fueramus mortales cum nostris corporibus resurgemus eterni, et in prefinitum venientes locum, in quo Christus ipse, iudex pretorii, in maiestate propria residebit, et apparentibus cunctis sue passionis insignibus, audiemus finalem meritorum nostrorum sententiam; sic et futuram similiter vitam, in qua non meo merito, sed miseratione divina spero videre Deum, redemptorem meum, in carne mea, et cum beatis letari in terra viventium. Hec igitur, ne plura dixerim, sincera fides, hec eterna veritas adeo pectori meo infixa est, ut nedum evelli ab aliquo gentilitatis impulsu, sed nec concuti modo aliquo aut labefactari queat. Nam, et si peccator homo sim, non tamen gratia Ihesu Christi Cherea, Terrentianus adulescens, sum, qui, dum a tegulis in gremium Danis cadentem Iovem, in tabula pictum, intueretur, in optatum a se facinus animatus est. Abiit cum annis iunioribus levitas illa, si fuisset aliquando circa iam dicta, quod, minime memor sum! preterea advertens, quia continuis decipulis et explicatis ubique retibus antiquus hostis, tanquam leo rugiens, ut inveniat, quem devoret, ambiat inmortalium semitas, eosque in precipitium conetur impellere, uti Mytridates, senex ille rex Ponti, qui magnanimo ausu sumptuque magnifico quadraginta annis continuis adversus Romanum populum bellum ingens et memorabile traxit, a iuventute sua adversus letale venenum pharmacis pectus armavit, sic et ego meum evangelica veritate, sacro Pauli dogmate, et Augustini aliorumque plurium venerandissimorum patrum iussionibus, consiliis, atque suasionibus armavi; ex quo arma gentilitia parvi pendo! Si enim Christianus homo gentilium tractavi stultitias iussu tuo, rex inclite, et in detestationem erronee credulitatis eorum hoc feci, et, si parva quandoque equare maioribus fas est, feci, quod etiam summa cum laude non nulli sanctissimi fecere viri, ut Augustinus, Ieronimus, et cum non nullis aliis etiam Lactantius, neofidus homo. Michi quidem a teneris annis notissimum est, Psalmista monstrante, quia omnes dii gentium demones, et hinc eorum semper inepta displicuere facinora. Fateor tamen, religione eorum seposita, quorundam poetarum mores et scripta placuisse, et ob id non solum eos laudasse, sed pro viribus ab obiectionibus accusantium defendisse, ut apparet in precedentibus liquido; et hoc ideo feci, ut ab ignaris non veniant lacerandi, qui, si Christum novissent coluissentque, inter sublimiores christiani nominis haberentur. Sed, ad superiora prospectans, inquiet aliquis: Bene operatus es, premunisse enim se adversus hostes semper laudabile fuit, sane picem tractantes coinquinantur a pice; iam plurimi, dum se fortissimos extimarent, impulsi ab hoste etiam debili, cecidere. Et, si desint ceteri, quorum grandis est numerus, Salomon tamen adest, testis certissimus imbecillitatis humane. Huic a deo scientia omnis concessa est, divitie omnes et imperium grande, summa cum iustitia populos subditos tenuit, Deo templum edificavit mirabile, multa bona composuit, et tandem, iam etate maturus, tot honorum largitore postposito, conscenso offensionis monte, Maloch, Egyptiorum ydolum, flexis genibus adoravit. Quid ergo? Tune eris fortior Salomone aut circumspectione plenior? Fallimur de nobis nimium confidentes! Hec quidem negari non possunt, vera sunt! Attamen aliud belli genus michi cum erroribus gentilitiis est, quam Salomoni fuerit cum Egyptiaca coniuge, que, astu femineo advertens, quoniam infelicis viri animam formositate sua laqueasset, et suos deos extollere avida, nunc amplexu venereo, nunc mellitis saviis, nunc blanditiis muliebribus, nunc petulca lasciviis, nunc precibus, nunc lacrimis, quas obsequiosissimas habent femine, nunc indignatione composita absque intermissione non diebus omnibus tantum, sed noctibus amantis viri animum impugnabat! O quam gravia et intolerabilia sunt dilectarum mulierum, et potissime nocturna, certamina! Hic tandem, dum timeret mulieris gratiam, quam summe diligebat, amittere, terga dedit, et viribus armate femine inermis succubuit. Michi autem non tale adversus deorum gentilium nugas bellum est, mille iam veris rationibus a me cognitis improbatas, et ideo cum eis, exhaustis viribus acieque pulsis, levis est pugna. Scio tamen nimium de se confidisse quandoque sit vicium, verum ego de me non confido, sed de gratia Christi Ihesu, cuius precioso sanguine redemptus sum. Spero quidem eum non passurum, ut, qui tam diu recto tramite eius vestigia iuvenis secutus sum, senex exorbitem, et, si in lapsum veniam, manum pietate sua debili porriget, et fessum placida quiete fovebit. Sed, ut in finem veniam, satis ex premissis colligi potest, uti non omnes decet tractare gentilia, sic nec omnibus indecens esse. ==CAP. X. Ut plurimum studia sequimur, in que prona videntur ingenia. Si fateantur non nulli vera esse, que dicta sunt, non tamen quieturos reor, quin imo arbitror dicent longe melius fuisse studiis sanctioribus trivisse tempus, quam talia didicisse. Quod si quis neget, non erit equidem satis sanus! Nosco, quoniam in promptu erant leges Cesarum, et Pontificum canones, et medicina, quorum plurimi sanctissima arbitrantur studia, eo quod ex eis persepe auro avidi mortales ditentur. Erat et phylosophia, cuius optima demonstratione rerum cause et a falsis disgregari vera noscuntur, generosis quibuscunque ingeniis appetenda. Erant et sacra volumina, a quibus et parvipendere peritura docemur, et Dei magnalia declarantur, atque, quo tramite celeste regnum petamus, ostenditur. Quod studium profecto ceteris preponendum est. Ex his quodcunque sumpsissem, forte sanctius egisse me dicerent obiectores. Sane si, quod debemus, ageremus omnes, legum minister rostra frustra conscenderet! Attamen non adeo facile est, ut existimant aliqui, velle omnia, que debemus, et longe acrius consequi, si velimus. Nam, ut cytharista variis ex fidibus, aliis lentius, aliis vero protensius tractis, his gravem, acutum illis tinnitum reddentibus, docta manu plectroque ex tam discordantibus tonis reddit suavissimam armoniam, sic et natura parens, cui inexhauste vires et perfectum ingenium est, producit hec peritura diversis officiis apta, ut ex hac officiorum inconvenientia resultet humani generis, circa quod plurimum intenta est, conservatio; atque ubi in longam conservationem iri non possit nova productio, advertens, quoniam, si uniformes producerentur omnes, ut de reliquis sinam, homines nulla possent producti, nec etiam per tempusculum, ratione consistere. Ergo hinc fit, ut discreto nature ordine hic ex mortalibus nascatur faber lignarius, ille nauta, mercator alius, et quidam sacerdotio apti aut regimini, et non nulli legum latores, presides, poete, phylosophi, seu sublimes theologi. Ex quorum studiis variis tam ingentis multitudinis hominum conservatio resultet necesse est! Nam si omnes, quoniam ad unumquemque spectat, si possit, ad studia sublimiora conscendere, in theologiam vigilantes iremus, et agricultor absit, ex quibus, queso, fructibus, tam nobile sequentes studium, nutriremur? Si cementarius, si lignarius desit, quibus in tabernaculis ab ymbribus, a ventis, a frigoribus ac solis estu, et aliis incommodis assidue superimminentibus, tutabimur? Si non sit lanifex, non cerdo, unde vestes et calciamenta sumemus? Quid enumerem multa? Uti incommodum humani corporis inter se differentia qualitate et officio membra a natura rerum apposita sunt, ut ex hac diversitate consistat, uti melodia ex diversitate tonorum, sic et, ut humanum genus perseveret, necesse fuit ad studia inter se differentia gigneremur. Et si ab ipsa natura, que sic celos, sic astrorum orbes et cursus varia etiam agitatione disposuit, agente Deo, ut nullo labore suo ad officia productos varia nos videmus, quis, queso, feliciter audebit ab eo, ad quod natus est, in aliud transitum attentare? Non quidem adeo ignarus sum, quin noverim liberi arbitrii, quo omnes valemus, potentia possimus nature superare vires; quod egisse non nullos legimus. Opus profecto inter raro contingentia numerandum, tam grandi et fere invincibili necessitate trahimur, in quod nascimur! Et si ad diversa gignimur, nascimur alimurque, si ea plene peragamus in que trahimur, equidem satis est, nedum in aliud transitum fecisse velimus; quod dum iam dudum frustra temptarent aliqui, id perdidere, quod erant, nec id potuerunt effici, quod querebant. Verum ad quoscunque actus natura produxerit alios, me quidem experientia teste ad poeticas meditationes dispositum ex utero matris eduxit et meo iudicio in hoc natus sum. Satis enim memini apposuisse patrem meum a pueritia mea conatus omnes, ut negociator efficerer, meque, adolescentiam non dum intrantem, arismetrica instructum maximo mercatori dedit discipulum, quem penes sex annis nil aliud egi, quam non recuperabile tempus in vacuum terere. Hinc quoniam visum est, aliquibus ostendentibus indiciis, me aptiorem fore licterarum studiis, iussit genitor idem, ut pontificum sanctiones, dives exinde futurus, auditurus intrarem, et sub preceptore clarissimo fere tantundem temporis in cassum etiam laboravi. Fastidiebat hec animus adeo, ut in neutrum horum officiorum, aut preceptoris doctrina, aut genitoris autoritate, qua novis mandatis angebar continue, aut amicorum precibus seu obiurgationibus inclinari posset, in tantum illum ad poeticam singularis traebat affectio! Nec ex novo sumpto consilio in poesim animus totis tendebat pedibus, quin imo a vetustissima dispositione ibat impulsus. Nam satis memor sum, non dum ad septimum etatis annum deveneram, nec dum fictiones videram, non dum doctores aliquos audiveram, vix prima licterarum elementa cognoveram, et ecce, ipsa impellente natura, fingendi desiderium affuit, et si nullius essent momenti, tamen aliquas fictiunculas edidi, non enim suppetebant tenelle etati officio tanto viris ingenii. Attamen iam fere maturus etate et mei iuris factus, nemine impellente, nemine docente, imo obsistente patre et studium tale damnante, quod modicum novi poetice, sua sponte sumpsit ingenium, eamque summa aviditate secutus sum, et precipua cum delectatione autorum eiusdem libros vidi legique, et, uti potui, intelligere conatus sum. Et mirabile dictu, cum nondum novissem, quibus seu quot pedibus carmen incederet, me etiam pro viribus renitente, quod non dum sum, poeta fere a notis omnibus vocatus fui. Nec dubito, dum etas in hoc aptior erat, si equo genitor tulisset animo, quin inter celebres poetas unus avasissem, verum dum in lucrosas artes primo, inde in lucrosam facultatem ingenium flectere conatur meum, factum est, ut nec negociator sim, nec evaderem canonista, et perderem poetam esse conspicuum. Cetera preterea facultatem studia, et si placerent, quoniam non sic impellerent, minime secutus sum. Vidi tamen sacra volumina, a quibus, quoniam annosa etas et tenuitas ingenii dissuasere, destiti, turpissimum ratus senem, ut ita loquar, elementarium nova inchoare studia, et cunctis indecentissimum esse, id attentasse, quod minime arbitreris posse perficere. Et ideo, cum existimem Dei beneplacito me in hac vocatione vocatum, in eadem consistere mens est, et, quod egerim hactenus, his monstrantibus studiis, laudare. Querant alii, quod videtur! Qui ergo patiuntur cerdonen <subule> setisque vacare, lanistam pecori, sculptorem statuis, me etiam queso, vacasse poetis equo animo patiantur. ==CAP. XI. Damnose compatimur regibus et diis gentilium. Erunt qui a durato iam calcibus tramite exorbitent, et ex transverso prosiliant clamitentque, quoniam temerarius homo sim, eo quod presumam veterum regum terebrare busta, et quietos iam longa pace cineres in novum odium suscitare, aut eorum recentioribus nebulis veteres offuscare splendores, nec non et deorum semisopita scelera, audientibus cunctis, in minus oportunam vigiliam excitare, et sub titulo honorabili, scilicet Genealogie deorum, eorundem recitare latrocinia et incestus. Longa est querela hec et plurium membrorum implicita, et ea monstrante, adverto, quoniam senserint isti, quid scripserim, et potissime dum queruntur, quod deorum gentilium facinora recitarim. Verum gentilium animum redolet ista conquestio, et, si sic sapiunt mente, ut verba sonant querula viget adhuc in non nullis error ille infamis, quem queso auferat Deus et resolvat in nichilum. Obiectis autem respondisse facillimum est. Agit enim temerarie, qui in nimium terminos excedit audacie; sic memini in libro Ethycorum Aristotilem arbitrari. Hos ego excessisse non reor; audere quidem, quod ab omni necessitate concessum est, non est temerarie agere. Nemini prohibitum legi, seu honesta sint, seu etiam minus honesta, regum gesta describere; erat tamen regibus satius sic egisse, ut nil de eis referri posset preter honestum. Ego autem de his non ordinato, nec in hoc disposito stilo scripsi, sed summo tenus et perfunctorie, uti non nunquam ordo assumpti operis exigebat, recitavi, si qua inserui. Sed, esto fecerim, non novum aut inusitatum facinus feci; stant tam antiqua quam magna illustrium scriptorum volumina, in quibus et stilo celebri, et ordine integro regum recitantur acta, a quibus, si quid huic operi appositum est, novissimus sumpsi. Si ergo hec querela facienda est, de illis amplioribus et antiquis querantur hystoriographis, quorum scripta celeberrima cum fama iam diu universo patuere orbi; ex his, si quod odium generari potest in cineres iam quietos, exordium sumptum est. Sed queso, que pietas hec? Ex quo caritatis fomite oritur? Que huius pietatis causa? Credo generosi animi videri cupiant tales in hoc quod honores regios curent, ostendantque, quia turbentur audientes dedecora. O quam parvo tales existimant nobilitatem mercari, que egregiis moribus, iustitia, sanctitate, atque scientia adipiscitur! Scirent isti, si nobiles essent, quia non solum supervacaneum sit, sed damnosum non solum gentilibus, sed malemeritis quibuscunque compati; et ideo, si sapiunt, servent hunc pietatem in melius. Turpia autem deorum gentilium dedecora nec dormiunt, nec sopita sunt, quin imo a sacra Christi doctrina in perpetuum non surrectura sepulta, et ingenti damnationis mole contecta et oppressa sunt. Huius ego molis honus, et si non satis, pro viribus tamen tanquam Christianus homo augere conatus sum, laudes indi et dignas consequi, non redargutiones expectans. Verum hos ego parvifacio morsus, cum nullo possint dentis acumine quenquam ledere. Hi ergo, si Christiani sunt, taceant, et peniteat eos, si deorum gentilium abiectioni eis ulla fuit compassio, cum inter alia crimen hoc minime deceat Christianum. ==CAP. XII. Breviloquus seu longiloquus ob causam lacerandus non est. Breviloquum forte me dicent alii, eo quod aliquando magis perfunctorie quam longa serie recitando fabulas atque hystorias, aut illas enucleando, pertranseam. Et sic non dubito, quin sint, qui dicant me, quam oportunum sit, sepissime longiorem. Primis ut sic esse fatear necesse est. Fuere enim huius facinoris rationes plurime. Quedam autem ideo paucis sub verbis relata sunt, quia non erat, unde possem ampliora describere, ni ex meo voluissem fabulas aut hystorias protelare vel fingere, quod omnino fugiendum est sano homini. Quedam vero etiam ad plenum scripsisse paucis indigebat licterulis, ex quibus si satis intentio sumitur, viciosum fuisset in longius protendisse. Sunt tamen et multa, que procul dubio longiorem verborum copiam tolerassent! Sed queso, si cuncta sinamus, que dici potuissent, aut forsan exquisisset materia, sed ea tantum, que michi scribenti occurrebant, circa longissimas hystorias aut fabulas, circa omnes singulares tam deorum quam hominum actus, circa multiplices fictionum sensus, circa testimonium fabularum aut hystoriarum veterum autoritates, circa opiniones plurium relationes, et huius modi scripsisse voluissem, quando me finem operi huic fecisse existimant tales? Equidem vix unum suffecisset seculum! Et in tam grande etiam evasisset volumen, ut solo intuitu primo terruisset quoscunque lectores, et ob id satis ratus sum ea, que dicta sunt, sic summo tenus tetigisse; non enim puero aut inerti vulgo scribimus, quin imo, ut alias dictum est, doctissimo regi et provectis hominibus, si aliquando ex manibus tuis, serenissime princeps, ad alios venturum hoc opus est. Preterea, ut exerceantur ingenia, non adeo plene scribenda sunt omnia, nam, que labore aliquo quesita sunt, placere magis consueverunt, et cum maiori diligentia conservari, quam que sponte sua in intellectum legentis accedunt. Est et posteris linquendus dicendi seu scribendi locus, ne invidisse futurorum videamur ingeniis, et arrogantia quadam ad quam omnes aspiramus videamur preoccupasse sequentium gloriam. Miti igitur animo ferendum est, quod, honestis agentibus causis, aut breviter dictum est, aut causa brevitatis omissum. His autem, qui me, si qui erunt, dicent longiorem debito quandoque fore, non aliud dicam, nisi quia sic oportunum esse ratus sum, aut quia me, ut fit, aliquando intellectus delectatio impellebat, que prudentioribus non nunquam liberalissimum prestitit calamum. Sed quid? Uti brevia habent intelligentium exercere ingenia, sic et ampliora minus intelligentium provocare; et id circo, qui plura noverunt, sint memores, quoniam et ipsi aliquando fuere rudes, et ob id absque indignatione patiantur, si ampliuscule iunioribus laboratum sit. ==CAP. XIII. Vero, non ficto regis mandato hoc opus compositum. Aderunt forte, qui dicant, quod non nunquam de aliis quibusdam etiam claris viris dictum est, me scilicet in gloriam mei nominis fingere, quod tuo iussu, rex inclite, hoc opus elaboraverim, cum minime verum sit. Tarda his fides est, seu verius animus nequam! Quod de se noverunt, urentes invidia in alios coniecturam faciunt. Certissimum est, ut Tullii verbis utar: Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Et ob id, cum gloriosum sit parvo homini maximo atque optimo regi obsequium prestare posse, non fidem cum difficultate comperiet dixisse non nullos ad extollendam humilitatem suam mendacium finxisse huius modi, sed scriptores nunquam credam; sed de hoc alias. Ego autem, ut ad me veniam, non inficiar me glorie avidum, sed quantumcunque cupiam, profecto non adeo effrenis sum, non adeo hoc accensus desiderio, non adeo hostis honesti, ut in tam turpe mendacium, rubore non dicam frontis, sed mentis abiecto, me ipsum proripuissem. In hoc me superbum confiteor, si superbia dicenda hec est; in talibus nisi Deo celi honorem seu titulum irrequisitus inferrem, et hoc etiam non omnibus requirentibus exhiberem. Tu nosti, rex optime, quoniam, me renitente atque tergiversante, Domnini, militis tui, suasionibus precibusque in votum tuum deductus sum, ut scilicet laborem hunc subirem. Nec non labentibus annis factum est, ut Becchinus Bellincionus, familiaris tuus et concivis meus, e Cypro veniens, apud Ravennam urbem me conveniret, et postquam placidis verbis clementiam atque gratiam celsitudinis tue erga me inmeritum monstravit, miris exhortationibus, ut aiebat, te sic imperante, semisopitum circa hoc opus ingenium meum irritavit. Equo modo dilectissimus tibi Paulus Geometra non nunquam, ostensis licteris sigillo maiestatis tue signatis, in quibus ad me iussa inserebantur tua, sollicitum reddidit. Novit Deus, et tu scis, quia nec unquam preminentiam tuam vidi, nec tu me vidisse potuisti. His mandatis credidi, et honus meis humeris pregrande subivi. Si te ignaro hec acta sunt, per iam dictos deceptus sum, et sic hos fateor esse veridicos, qui asserunt non tuo iussu compositum; verum non crimine meo, nisi me in hoc peccasse quis diceret, quia non dixerim me facturum, si tuis licteris ad me directis susciperem. Sed hoc michi superbum visum est, quasi Domninum, insignem militem, minus veridicum arbitrarer. Domninus autem, ut audivi, eo fere anno, in quo me primo convenerat, diem clausit, et ob id non eius fidem invocare possum. Vivit Becchinus, et Paulus Geometra vivit, hos ego et regiam fidem tuam veritatis huius testes in terris habeo. Te igitur cum illis invoco, tuum hunc, si necessitas exigat, laborem esse oportunum est, oppugnationi scilicet huic obsistere, et nomen meum a tam illecebri nota veritatis affirmatione purgare. Sed ut, te, rex inclite, paululum omisso, ad obiectores deveniam, eorumque obiectioni aliquid pro iure meo respondeam, assero, si pro rostris, sedente preside, agendum litigium esset, me vivos habere testes, nec ex fece plebeia, sed illustres homines, quia minime oportunum michi erat, ut usque Cyprum pro tam inepto mendacio evolarem, si opus meum insignire regio nomine cupiebam; prope erat imo coram nec verebor dicere rex, qui, si credidisset Obtinuisse, postquam ceperam, quod minime in animo erat, dum me convenit Domninus, viva voce rogasset, ut sue hoc opus ascriberem maiestati, esto minus intelligens princeps esset, existimans non michi suo nomine gloriam inferre, quin imo meis licteris eternum suis titulis decus addere. Nec mirum; suffragiis enim scriptorum stant insignia et nomina regum. Hinc Alexander ille Macedo, qui parva militum manu ingenti animo orbem totum aggredi ausus est, in Persas vadens multos huius modi scriptores, qui sua gesta describerent, secum traxit, et in Sigeum veniens, quo bustum vidit Achillis, tacuisse non potuit, quin ostenderet verbis, quam grandis videretur sibi gloria, quam consequebantur a scriptoribus reges, eum fortunatum dicens, quod illi Homerum contigisset habere preconem. Hinc Pompeius Magnus, qui equam fecit cum virtute fortunam, Theophanem Mitilenum, quasi nomen suum perenne facturum, in contione militum civitati donavit. Hinc Scipiones, Titus Fulvius, Cato Censorinus, Q. Metellus Pius, G. Marius, Cicero, et alii plures illustres viri se scriptoribus faciles atque liberales exhibuere, ut eos in hoc traherent, ut de se scriberent. Quid ergo meis licterulis regem inclitum mendacio inseram, quasi invito gloriam largiturus sim, et meam offuscaturus ignominiosa labe. Si adeo avidus essem mendaciis meam extollere gloriam, stant et alia opuscula, ex quibus nullum est ullo huius modi titulo insignitum preter Buccolicum carmen, quod, ut sibi intitularem, petiit Donatus Appenninigena, pauper, sed honestus homo et precipuus amicus meus. Quid non omnibus nomina prepono regum? Preterea, est ne hoc sub sole novum, reges desiderare scripta quedam, et amicis iniungere? Non equidem. Diebus nostris memini Robertum, Ierusalem et Sycilie splendidum regem et multis ornatum titulis, postulasse ab insigni viro. Francisco Petrarca, ni alteri tribuisset, ut sibi ascriberet Affrice, a se noviter edite, titulum! Quam, queso, aucturus gloriam, Francisci an suam? Suam profecto! Quid multa? Non equidem magnorum ducum nomina claros scriptores faciunt, imo potius ipsi reges scriptorum opere cognoscuntur a posteris. Insuper si approbandum sit opus, quid illi adiectum regis nomen potest autoritatis afferre, aut bene merito autori glorie superaddere? Et, si improbandum sit, quo iure poterit prescriptio illa fecisse probabile, aut notam autori iniectam abstergere? Decus igitur et gloriam agenti approbatio virorum illustrium affert, non regii nominis ascriptio! Ego autem, ut iterum dixerim, adeo superbe obstinatus sum, ut nisi Deo glorie, cuius ascribenda sunt omnia, unius carminis tantum decus, etiam Cesari dictatori resurgenti aut Scipioni Affricano, nisi rogatus, aut si amicus esset ascriberem. Dicta sint hec, mi rex, bona cum tua venia, queso, et postremo precor, si contingat te unquam aliquos talia obicientes audire, tanquam veritatis conscius, impera regia cum indignatione silentium, et quod tuo nomini, te petente, dicatum est, imo compositum te mandante, regia virtute defende. Supererant multa, sed quoniam michi satis dictum esse videtur, omittenda reliqua censui, et Deo, munerum largitori, tibique operis fortunam conmittere, quod, postquam in tuas devenerit manus, dum libuerit, tuo fultum presidio et te iubente, tendat in publicum. Conclusio. Ecce tandem, O clementissime rex, divina pietate prebente, in finem longi operis ventum est. In quo ea, qua potui solertia iuxta veterum traditiones deorum gentilium genus et eorum posteritates, multis undique exquisitas vigiliis, quo datum est ordine, descripsi, et iuxta mandatum tue serenitatis pro viribus ingenii mei post fabulas fictionum sensus, seu ab antiquis sumptos, seu a tenui intellectum meo emunctos, apposui. Ostendi insuper, quod officiosissimum ratus sum non nullis, poetas adversus opiniones talium non dicam iustos omnes, sed nec ridiculos aut simpliciter fabulosos esse, quin imo seculari scientia, ingenio, et moribus, ac etiam insigni claritate conspicuos. Lignum preterea in litore ancoris et proresiis ingeniose firmavi, magis semper de bonitate divina confidens quam de robore vinculorum. Sic et a nauta, quas magis nocuas credidi, sagittas amovi, esto arbitrer superesse quam plurimas, adversus quas vix credam satis armasse, potuerim; non equidem se, quantumcunque bellicosissimus miles sit, adeo caute armare potuit quisquam, quin locus hostili gladio linqueretur. Ipse igitur Deus protegat, qui solus novit diverticula malignantium, et volens contrivisse potuit! Verum quoniam homo sum, novique nullum adeo oculatum, quin, nisi divina protegatur manu, sepissime cadat in lubricum, arbitror satis possibile, me non nunquam aut omisisse dicenda, aut non dicenda scripsisse, aut dicta non satis rationibus roborasse, aut minus plene in votum tuum ivisse, seu aliis modis peccasse plurimis, de quibus doleo. Et quoniam nosco, quod ignavie mee mea imputanda sunt crimina, supplex veniam posco, teque humilis per tui capitis insigne decus exoro, ut tui ingenii celsitudine defectus suppleas, superfluitates excidas, dicta minus accurate exornes, et omnia pro iudicio tue sincere mentis pariter corrigas et emendes. Si forsan, maioribus occupatus, ut sepissime reges estis, huic labori tempus non posses impendere, tunc omnes honestos, sacros, pios, atque catholicos viros, et potissime celebrem virum, Franciscum Petrarcam, insignem preceptorem meum, ad manus quorum opus hoc aliquando deveniet, per Christi preciosissimum sanguinem deprecor, ut errores quoscunque, si quos forsan minus videns dictis inmiscui, sua pietate ac benignitate surripiant, aut illos in sacram veritatem convertant; eorum enim existimationi et emendationi opus hoc esse suppositum volo. Preterea, o rex inclite, si quid boni inest, si quid bene dictum, si quid votis tuis consonum, gaudeo et exulto, et exinde labori meo congratulor, verum scientie mee imputes nolo, nec lauros aut honores alios ob id postulo; Deo quippe, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, attribuas queso, eique honores impendito et gratias agito, cum ipse more meo semper post exactos quoscunque labores honestos consueverim, qua possum mentis devotione Daviticum illud dicere: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Genealogie deorum gentilium secundum Iohannem Boccaccium de Certaldo ad illustrem principem Ugonem, Ierusalem et Cypri regem, liber XVus et ultimus explicit.