Varesco

Da Mizar.

cadat. Recte ergo is qui peccatorem se confessus est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita fortasse cogitando defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi. Sequitur: CAPUT VI VERS. 7.---Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. 12. Ecclesia pro infideli habet, quem intra se positum, pravis moribus videt.---In sacro eloquio sicut, et quasi, aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate. Unde est illud: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Unde et hic quoque sicut, et quasi, pro affirmatione potius quam pro similitudine dictum videtur. Inter impium vero et iniquum, hoc distare nonnunquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur, id est a pietate religionis alienus; iniquus vero dicitur, qui pravitate operis ab aequitate discordat, vel si fortasse Christianae fidei nomen portat. Beati igitur Job voce typica sancta Ecclesia, quae alios rectae fidei contradicentes tolerat, impium se habere fatetur inimicum. Quia vero alios sub praetextu fidei intus positos in pravis operibus patitur, iniquum suum adversarium detestatur. Si autem sicut, et quasi, oportet magis ut pro similitudine positum sentiamus, sancta Ecclesia eos quos viventes carnaliter intra se tolerat de similitudine impiorum notat. Intus quippe ei inimicus est, qui fidelem se dum affirmat vocibus, moribus negat. Et quia eum velut infidelem aestimat qui illam specie tenus intus positus vitio pravae actionis impugnat, recte dicit: Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Ac si aperte dicat: A me etiam fide discrepat, qui mihi opere non concordat. Sequitur:

49

CAPUT VII VERS. 8.---Quae enim spes est hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? 13. Hypocrita avarus est et raptor.---Hypocrita, qui Latina lingua dicitur simulator, justus esse non appetit, sed videri. Et idcirco avarus raptor est, quia dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae. Studium vero esse hypocritarum solet ut et quod sunt supprimant, et hoc quod non sunt esse se hominibus innotescant, quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, et praeire se caeteros actionis nomine ostendant. Refugiunt videri quod sunt, et ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Unde recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur, cum eis dicitur: Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate (Matth. XXIII, 27; Luc. XI, 39). Quo contra omnes veraciter sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Unde ille praedicator egregius veritatis, contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret (II Cor. XI, 13, seq.), dum tot se pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et post haec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum raptum se esse memoraret, ubi tanta cognoscere potuisset, quanta loqui omnino non posset (Ibid. XII, 2), erat de se adhuc fortasse admirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta se consideratione temperans, subdit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (Ibid. XII, 6). Habebat ergo adhuc dicendum de se aliquid, qui parcit dicere; sed egit

50

utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat discipulos instrueret, et tacendo sese intra humilitatis limitem custodiret. Nimis namque esset ingratus, si de se discipulis tota reticeret, et fortasse nimis incautus, si de se tota vel discipulis proderet. Sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque, ut loquendo erudiret vitam audientium, et tacendo custodiret suam. 14. Sancti aliquando se laudant innoxie.---Sciendum vero est quod sancti viri quoties de se aliquid sequentibus innotescunt, morem creatoris sui imitantur. Nam Deus, qui nos prohibet ne proprio ore laudemur, per Scripturam sacram laudes suas loquitur, non quia ipse eis indiget, qui proficere laudibus nescit, sed dum suam nobis magnitudinem narrat, nostram ad se imperitiam sublevat; et bona sua loquendo nos edocet, quem omnino homo non cognosceret, si de se tacere voluisset. Idcirco ergo laudes suas indicat, ut valeamus eum audientes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero ejus visione perfrui. Unde Psalmista ait: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psal. CX, 6). Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem suae operationis insinuat, ut eam qui audierit donis ditescat. Morem ergo sui creatoris imitantes sancti viri, nonnumquam quaedam de se, ut audientes instruant, non ut ipsi proficiant, manifestant; et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitione mergantur. Quorum plerumque dicta imitantur hypocritae, sed dictorum sensum penitus ignorant, quia quod justi agunt ad utilitatem proximi, hoc ipsi faciunt ad extensionem nominis sui. Sanctus autem vir hypocritas intuens, nequaquam gloriam futuram appetere, sed cupere praesentem tenere ait: Quae enim spes est hypocritae? quia dum praesentia diligit, futura minime sperat. Scriptum namque est: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Idcirco ergo ab hypocrita ad aeterna praemia per spem minime tenditur,

51

quia quod alio quaerendum fuerat, hic se tenere gloriatur. Cujus quia culpa prolata est, etiam poena subjungitur, cum protinus subinfertur: CAPUT VIII VERS. 9.---Numquid clamorem ejus audiet Deus, cum venerit super illum angustia? 15. Qui Deum non audit in lege loquentem, orans in extremis a Deo non audietur.---Clamorem ejus angustiae tempore Deus non audit, quia tranquillitatis tempore in praeceptis suis ipse clamantem Dominum non audivit. Scriptum quippe est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Sanctus itaque vir intuens quia omnes qui nunc operari recta contemnunt extremo se tempore ad petitionis verba convertunt, dicit: Numquid clamorem ejus audiet Deus? Quibus profecto verbis vocibus nostri Redemptoris obsequitur, qui ait: Novissime veniunt et fatuae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Et respondetur eis: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 11); quia tanto magna tunc exercetur severitas, quanto nunc major misericordia prorogatur; et districte tunc judicium non correctis exerit, qui pietatem nunc delinquentibus patienter impendit. Hinc etenim propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Modo enim non videtur, et prope est; tunc videbitur, et prope non erit. Necdum in judicio apparuit, et si quaeritur, invenitur. Nam miro modo cum in judicio apparuerit, et videri potest, et non potest inveniri. Hinc Salomon sapientiam refert et suaviter blandientem, et terribiliter judicantem, dicens: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam (Prov. I, 20). Cujus vocem quoque insinuat, subdens: Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odibunt scientiam (Ibid., 22)? Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum

52

meum, et ostendam verba mea (Ibid., 23). En qualibus verbis expressa est dulcedo vocantis. Videamus nunc quibus insinuatur modis severitas increpantis, ut in fine quandoque se exerceat districtio punientis. Quia vocavi, inquit, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis (Ibid., I, 24). Dicat jam qualiter feriat, quos ad se nullatenus revertentes tanta longanimitate sustentat. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Ibid., I, 26). Ore itaque sapientissimi Salomonis cuncta de superno judicio diligenter expressa sunt, quia et prius dulciter vocat, et postmodum terribiliter increpat, et ad extremum inretractabiliter damnat. Bene ergo dicitur: Numquid clamorem ejus audiet Deus, quando venerit super illum angustia? Quia nimirum omnis hypocrita tunc remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus adhuc pravitate subjungitur: CAPUT IX VERS. 10.---Aut poterit in Omnipotente delectari? 16. Utrique amores Dei et mundi, uno in corde se non capiunt.---Qui enim terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima numquam potest, nam aut infimis delectatur aut summis, et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima; quantoque acriore cura inardescit ad infima, tanto tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Unde Joannes apostolus sciens inter spinas amorum saecularium supernae

53

charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu amorum saecularium spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). Moxque subjungit: Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt; nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Atque illas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus (Ibid. II, 16). Delectari ergo in Deo hypocrita non valet, quia in ejus mente desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. De quo apte subditur. CAPUT X IBID.---Et invocare Deum omni tempore? 17. Hypocrita Deum non invocat, nisi in angustiis positus.---Tunc quippe hypocrita Deum invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustat. Nam cum in hoc saeculo effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non requirit. Quia vero, ut praediximus, esse ars docentium debet ut in auditorum suorum mentibus prius studeant perversa destruere, et postmodum recta praedicare, ne bonum sanctae praedicationis semen plena malis corda non capiant; unde ad Jeremiam dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices, et plantes (Jerem, I, 10) (prius itaque jubetur ut destruat, et postmodum aedificet; prius ut evellat, et postmodum plantet, quia nequaquam rectae veritatis fundamentum ponitur, nisi prius erroris fabrica destruatur); beatus Job postquam causas universalis

54

Ecclesiae amicorum suorum dictis quasi contra haereticorum verba respondit, eorumque elationem multimoda responsione dextruxit, jam docere se perhibet, ut videlicet aperte videatur in his quae subdidit recta plantare, in his vero quae praemisit evulsisse perversa. Sequitur: CAPUT XI VERS. 11.---Docebo vos per manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 18. Sancti Deo suam sapientiam tribuunt, superbi sibi.---Sic beatus Job loquitur verbis suis, ut aliquid signet ex nostris. Nam sancta Ecclesia docens, in quantum cognoscere expedit, nihil veritatis abscondit. Quia enim manus Dei vocatur Filius (Omnia quippe per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), per manum Dei docere se perhibet eos quos in propria sapientia remanere fatuos videt. Ac si aperte dicat: Ego ex me aliquid nescio; sed quidquid de veritate sentio, hoc ex ejusdem Veritatis largitate comprehendo. Vos idcirco recta non sapitis, quia hanc eamdem vestram sapientiam non Dei manui, sed vobismetipsis datis. Nam hostes sanctae Ecclesiae, si quid veri aliquando sentiunt, id propriis viribus tribuunt; et tanto magis se privant superna sapientia, quanto illam quasi ex suo ingenio habere privatam volunt. Quibus aliquando datur ad judicium suum ut recte quidem aliqua sciant, sed ex ipsa hac scientia obligatiores ad poenam fiant. Unde apte subditur: CAPUT XII VERS. 12.---Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? 19. Quibusdam datur ad judicium ut recte nonnulla sciant.---Scriptum est: Servus qui cognovit voluntatem

55

domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis (Luc. XII, 47). Rursumque scriptum est: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). Ad majoris ergo culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet et scire quod sequi debeant, et sequi nolle quod sciant. De quibus alias dictum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Vivi sunt qui sentiunt quae erga illos fiunt. Mortui enim nec sciunt omnino, nec sentiunt. Mortui itaque qui non sentiunt pro nescientibus, viventes vero qui sentiunt pro scientibus poni solent. Viventes ergo in infernum descendere est scientes sentientesque peccare. Sequitur, VERS. 13,---Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. Quam profecto partem haereditatemque protinus insinuat, cum subjungit: CAPUT XIII VERS. 14.---Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. 20. Haeretici sacrae Scripturae vim inferentes a Deo feriendi.---Non absurde impii vocantur haeretici, qui per errorem pravi dogmatis a cognitione sunt veritatis alieni, quos sequenti verbo etiam violentos appellat, quippe qui Scripturae sacrae sententias recta dogmata continentes ad intellectum pravum conantur violenter inflectere. Violenti ergo sunt, et si non rebus hominum, certe sensibus praeceptorum. Filii autem violentorum sunt sequaces haereticorum, qui dum eorum errori consentiunt, quasi ex eorum praedicatione generantur. Sed multiplicati in gladio erunt, quia quamvis modo immensa multitudine in perdita libertate succrescant, venturi tamen judicis sententia feriuntur. Unde per S. Moysen Dominus dicit: Gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42). Dei enim gladius carnes comedit, quia

56

in extremo judicio ejus sententia eos qui carnaliter sapiunt occidit. Qua in re quaerendum est cur dicatur quod hanc partem atque haereditatem suam pravi ab Omnipotente percipiunt. Sed recte considerantibus liquet quia etsi a seipsis habuerunt injuste agere, supernae tamen aequitati suppetit injuste acta juste judicare, ut divina sententia ordinet in poenam quos inordinata sua actio traxit ad culpam. De quibus apte subjungitur: Et nepotes ejus non saturabuntur pane. 21. A veritatis cognitione jejunant Scripturam legentes ad quaestionem, non ad refectionem.---Nepotes quippe haereticorum sunt qui de errantium filiorum praedicatione nascuntur. Quos nequaquam panis satiat, quia dum in sacri verbi pabulo plus quaerunt sentire quam capiunt, semper a veritatis cognitione jejunant; et praedicamenta doctrinae quae student ad quaestionem quaerere, habere non valent ad refectionem. Quia vero nonnullos ex iisdem haereticis sancta Ecclesia colligit, nonnullos in malitia sua pertinaces relinquit, protinus additur: CAPUT XIV VERS. 15.---Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu. 22. In errore morientium poena.---Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepeliuntur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, profecto in poena perpetua, intelligentia terrena deprimuntur. Et quia nonnumquam dum auctor errantium plebium rapitur ad poenam, seductae plebes reformantur ad veritatis scientiam, et tunc ad veram cognitionem redeunt subditi, cum ad aeterna supplicia perveniunt hi qui male fuerant praelati, apte subjungitur: IBID.---Et viduae illius non plorabunt.

57

23. Erroris doctoribus ad poenam raptis, deceptae plebes saepe resipiscunt. Quas viduas ejus accipimus, nisi subjectas plebes morte illius feliciter destitutas? Quia saepe, ut dictum est, dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, subjectae plebes illius ad cognitionis verae gratiam revertuntur. His enim plebibus perversus praedicator quasi maritus praefuit, quia male eis conjunctus inhaeserat corruptor mentis. Nequaquam ergo viduae, vel destitutae plorant, quia morte pravi doctoris viam veritatis inveniunt, ex cujus interitu affligi posse videbantur. Vel certe non plorant viduae, quia in suo errore remanentes, dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem suum, spe falsa ne lugeant consolantur. Sequitur: CAPUT XVI VERS. 16, 17.---Si comportaverit sicut terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta, praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 24. Catholici haereticos eisdem Scrip. sacrae testimoniis quae proferunt, debellant.---Argentum intelligi sacri eloquii claritas solet, sicut alias dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Et quia nonnulli eloquium Dei non interius per exhibitionem, sed exterius per ostensionem habere concupiscunt; idcirco per prophetam dicitur: Disperierunt omnes involuti argento (Saphon. I, 11). Hi nimirum qui eloquio Dei non interiori refectione se replent, sed exteriori ostensione se vestiunt. Unde et horum argentum, id est haereticorum eloquium, terrae est comparatum, quia de Scriptura sacra ut aliquid sciant ex appetitu terrenae laudis elaborant. Qui etiam sicut lutum praeparant vestimenta, quia fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt Scripturae sacrae contexunt testimonia. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis,

58

quia vir recta fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam deputari, ea ipsa Scripturae sacrae quae haereticus affert testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, Golias vero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam S. David superans suo gladio occidit, quod nos quoque agimus, qui promissi David membra ex ejus fieri dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus. Justus ergo vestitur eis vestimentis quae praeparat injustus, quia vir sanctus eisdem sententiis ad veritatem utitur, quibus se perversus quisque doctum ostendere contra veritatem conatur. 25. Verbum Dei discrete debet exponi, et singulis aptari. Et argentum innocens dividet.---Argentum innocens dividere, est eloquia Domini minute discreteque exponere, et unicuique quid digne congruat coaptare. Nam eloquium Domini, quod hic argentum, vel vestimenta, hoc alibi spolia nominatur. Quod etiam Psalmista testatur per comparationem, dicens: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 162). Quae spolia idcirco vocata sunt, quia ad fidem Domini gentilitate transeunte, Judaei sacris eloquiis, quibus induti fuerant, exuuntur. De hac quoque argenti vel spoliorum divisione alias dicitur: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, vespere dividet spolia (Genes. XLIX, 27). Quibus profecto dictis Paulus apostolus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane praedam comedit, quia in primordiis suis fideles quos potuit rapiens crudelitati propriae satisfecit.

59

Vespere spolia divisit, quia fidelis postmodum factus sacra eloquia exponendo distribuit. 26. Discernenda sunt quae salubriter ab haereticis dicta.---Quamvis hoc argentum quod dividit innocens intelligi et aliter potest. Haeretici namque, ut facile valeant perversa suadere, dictis suis quaedam recta permiscent, ut animos audientium ex rectis sensibus trahant, ex perversis feriant. Qui in praeceptis Dei, quia sana insanaque locutione variantur, bene in Evangelio decem leprosorum sunt specie designati (Luc. XVII, 12), quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore foedantur. Unde admonemur non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Qui etiam quia necdum Deum diligunt, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur, decalogi praeceptis adversi sunt, atque ideo ad deprecandum Dominum decem veniunt. Pro eo autem quod sanis insana miscuerunt, coloris diversitate variantur. Sed quia in ejus praeceptis offenderunt, id illum unde offenderant vocant dicentes: Jesu praeceptor (Luc. XVII, 13); unde et mox curari meruerunt. Ergo quia vir catholicus quae ab eis recte, vel quae prave sentiuntur, intelligit, argentum innocens dividit, id est quae ab eis salubriter, vel quae pestifere fuerint dicta discernit. Sequitur: CAPUT XVII VERS. 18.---Aedificavit sicut linea domum suam. 27. Haeresum magistri mentes quas occupant corrumpunt.---Tinea sibi domum corrumpendo aedificat. Nec meliori potuit comparatione haereticus demonstrari, qui locum suae perfidiae non nisi in mentibus quas corruperit facit, qui etiam sequaces suos ab aeterno igne liberos esse pollicetur. Spondet quippe eis refrigerium quietis aeternae; sed verba ejus soliditatem non habent,

60

quia plenitudine veritatis carent. Unde subjungitur: Et sicut custos fecit umbraculum. Umbraculum namque custodis nullo fundamento solidatur, sed tempore mox transeunte destruitur. Et promissa ab haereticis requies cum tempore destruitur, quae post hanc vitam nullatenus invenitur. Et quia saepe haeretici in contemptu universalis Ecclesiae potentum saeculi patrociniis fulciuntur, eisque divites protectione atque administratione quanta praevalent opitulari non cessant, ipse etiam quilibet contra conditorem suum rebus temporalibus intumescens sancti viri nunc sententia tangitur, atque ab speciali haereticorum interitu ad generalem elatorum omnium definitionem sermo derivatur, cum subditur: CAPUT XVIII VERS. 19.---Dives cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 28. Bona temporalia nobis servando amittimus, pauperibus erogando servamus.---Cui nimirum sententiae Psalmsta concinens dicit: Turbati sunt omnes insipientes corde; dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Ut enim in sua manu divites post mortem quidquam inveniant, eis ante mortem dicitur divitias suas in quorum manibus ponant: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Dives cum dormierit, nihil secum auferet. Res suas cum moreretur secum tolleret, si ad petentis vocem cum viveret sibi tulisset. Nam terrena omnia quae servando amittimus, largiendo servamus; patrimoniumque nostrum retentum perditur, manet erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum ergo nobis est ut res absolute perituras, in non pereuntem cogamus transire mercedem.

61

29. Peccatoris oculos mors aperit, ut fugere a se bona temporalia videat, poenamque succedere.---Sed mirandum valde est quod dicitur: Cum dormierit, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Ut dormiamus quippe, oculos claudimus, et evigilantes aperimus. Sed hac in re, quia homo ex anima constat et corpore, cum unius rei somnus dicitur, alterius vigiliae demonstrantur, quia cum corpus obdormiscit in morte, tunc anima evigilat in vera cognitione. Et dormit ergo dives, et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit. Tunc profecto in vera cognitione evigilat, tunc nihil esse conspicit quod tenebat. Tunc se vacuam invenit, quae plenam rebus prae caeteris se hominibus esse laetabatur. Dormit, et nihil secum aufert, nihil nimirum de rebus quas tenuit. Nam culpa rerum simul ducitur, quamvis hic omnia, pro quibus culpa perpetrata est, relinquantur. Eat ergo nunc, et acceptis rebus tumeat, seseque super caeteros extollat, glorietur se habere quod proximus non habet. Veniet quandoque tempus ut evigilet, et tunc cognoscat quam vacuum fuerit quod in somno tenuerat. Saepe namque contingit dormienti inopi ut se per somnium divitem videat, atque ex eisdem rebus animum extollat, laetetur se habere quod non habuit, jamque dedignari quaerat a quibus dedignatum esse se doluit. Sed repente evigilans, evigilasse se doleat, qui interim divitiarum imaginem vel dormiens tenebat. Gemit enim protinus sub paupertatis pondere, et inopiae suae angustiis premitur; et eo pejus, quo ad tempus brevissimum, vel vacue dives fuit. Sic sic nimirum hujus mundi sunt divites, qui rebus acceptis tument. Bene operari de sua abundantia nesciunt, quasi dormientes sunt divites; sed paupertatem suam evigilantes inveniunt, quia nihil secum ad illud judicium quod permaneat ferunt, et quanto nunc ad breve tempus sublimius elati sunt, tanto contra se in perpetuum gravius ingemiscunt. Dicat ergo: Aperiet oculos suos, et nihil inveniet, quia illic aperit ad supplicia, quos hic ad misericordiam clausos tenebat. Aperit oculos suos, et

62

pietatis fructum non invenit, quos hic clausos tenuit cum invenit. Tarde quoque illi oculos aperiunt, qui, teste Sapientia, damnationis suae tempore dicturi referuntur: Quid nobis profuit superbia, divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens (Sap. V, 8). Vilia et fugitiva fuisse quae tunuerant, jam amissa cognoscunt, quae quamdiu aderant stultis eorum cordibus et magna et mansura videbantur. Sero dives aperuit oculos (Luc. XVI, 23), quando Lazarum requiescentem vidit, quem jacentem ante januam videre contempsit. Intellexit ibi quod hic facere noluit; in damnatione sua cognoscere compulsus est quid fuit quod perdidit, quando indigentem proximum non agnovit. De quo adhuc subditur: CAPUT XIX VERS. 20.---Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 30. Stupenda reprobi divitis post mortem inopia.--- Videamus nunc inopiam ardentis divitis, cujus tanta abundantia fuit epulantis. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quibus verbis nobis non hoc innotescitur, quia illic in tanto ardore una tunc ad sufficientiam refrigerii aquae stilla requiratur, sed quod is qui de abundantia peccaverit, illic aestuante nimis cremetur inopia. Videmus enim in verbis divitis ex subtilissimo Dei judicio quam digna tali culpae poena responderit. Agente namque inopia, illic usque ad minima petenda compulsus est, qui hic, agente tenacia, usque ad minima neganda pervenit. Quid retribui subtilius, quid

districtius potest? Guttam aquae petit, qui micas panis negavit. Apprehendit ergo eum quasi aqua inopia. Non immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens,

63

solet lacus nomine designari. Unde per prophetam quoque humani generis voce dicitur: Lapsa est in lacum vita mea (Thren. III, 53). Ereptorum vero exsultatione cantatur: Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me; Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 3). 31. Divini judicii turbo, qua non putat hora, ideoque nocte, eum opprimet.---Nocte opprimet eum tempestas. Quid hoc loco noctem, nisi absconditum tempus repentini exitus appellat? Tempestatis vero nomine, judicii turbinem designat. Quod etiam Psalmista testatur, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psalm. XLIX, 3). De qua tempestate etiam Sapientia per Salomonem dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26). Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur, nocte opprimet eum tempestas, id est turbo eum divini judicii dum ignorat apprehendet. Hinc est namque quod per semetipsam Veritas dicit: Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet (Matth. XXIV, 43). Hinc etiam contra malum servum dicitur: Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos; manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat (Ibid., 48). Hinc Paulus discipulis dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4). Hic superbienti diviti Dei voce dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Nocte animam reddere perhibetur qui, mortem non praevidens, in

64

tenebris cordis abstrahitur. Ait ergo: Nocte opprimet eum tempestas. Quia enim non vult agere bona quae videt, deprehenditur interitus sui tempestate quam non videt. De quo adhuc subditur. CAPUT XX VERS. 21.---Tollet eum ventus urens, et auferet. 32. Auferetur a diabolo, qui merito dicitur ventus urens.---Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo quemlibet ventus urens tollere dicitur, quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Nam quia ventus urens immundus spiritus solet intelligi, qui malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendit, Jeremias propheta testatur, dicens: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Olla namque succensa est cor humanum, saecularium curarum ardoribus, desideriorumque anxietatibus fervens. Quae a facie Aquilonis succenditur, id est diaboli suggestionibus inflammatur. Ipse enim vocari nomine Aquilonis solet, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium (Isai. XIV, 13). Ad hujus igitur urentis venti uniuscujusque electi mens adustione temperatur, quando in ea vitiorum fervor exstinguitur, et desideriorum carnalium flamma frigescit. Unde et sancta Ecclesia in sponsi sui laudibus laeta clamat: Sub umbra illius quem desideraveram sedi (Cant. II, 3). De hujus ardoris temperie ei per Isaiam promittente Domino dicitur: Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus (Isai. LV, 13). Pro saliunca namque in ea ascendit abies, dum in sanctorum corde pro abjectione terrenae cogitationis altitudo supernae contemplationis exoritur. Urtica vero igneae omnino naturae est. Myrtus autem

65

temperativae fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, cum justorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cogitationum temperiem tranquilitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt. 33. Mentis refrigerium Mariae datum.---Propter hoc quoque mentis refrigerium coelitus datum Mariae dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quamvis hac in re per obumbrationis vocabulum incarnandi Dei utraque potuit natura signari. Umbra enim a lumine formatur et corpore. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui, mediante anima, in ejus utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus erat utero corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obrumbabit tibi; id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis. Sed jam de iniquo quolibet quod coepimus exsequamur. Tollit ergo eum ventus urens, quia videlicet malignus spiritus eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, rapit postmodum ad flammas gehennae. Sequitur: CAPUT XXI IBID.---Et velut turbo rapiet eum de loco suo. 34. Quis sit iniquorum locus.---Locus perversorum est temporalis vitae delectatio et carnis voluptas. Quasi turbine igitur unusquisque de loco suo rapitur, cum a cunctis suis delectiationibus extremo territus die separatur. De quo extremo die apte mox subditur: CAPUT XXII VERS. 22.--- Emittet super eum, et non parcet.

66

35. Deus electos flagellat hic ut parcat, reprobos ut punire incipiat. Omnis percussio divina, aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.--- Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sicut ipse voce angeli ad Joannem ait: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Et sicut alias dicitur: Quem diligit Daminus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Econtra autem de flagello damnationis scriptum est: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX, 17). De quo per Jeremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes populos videt, quos non jam sub disciplina filios, sed sub districta percussione intuetur ut hostes: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et quod hic dicitur: Non parcet; ibi quoque verbis aliis declaratur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Unde hoc semper electi provident, ut ante ad justitiam redeant, quam sese ira judicis inexstinguibiliter accendat, ne ultimo flagello deprehensi simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto (Psalm. XCIII, 26). Quia dum flagellatur iniquus, et corrigitur; audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur, ei qui a malis operibus quasi praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita

67

inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII, 22). Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit ab ira mea. Quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum (Nahum. I, 9). Qui tamen hoc quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: Et duplici confusione contere eos (Jerem. XVII, 18). Et quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Judae, V). Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Emittet ergo super eum, et non parcet. Sequitur: CAPUT XXIII IBID.---De manu ejus fugiens fugiet. 36. Ferientis manum sola emendatione evadimus.--- Ille etenim de manu fugit ferientis, qui suae pravitatem corrigit actionis. Vel certe quia in sacro eloquio manus operatio solet intelligi, de manu percussi fugit qui, dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit. Unde adhuc subditur: CAPUT XXIV VERS. 23.--- Stringet super eum manus suas.

68

37. In aliorum poena quid nobis timendum sit conspicimus.---Manus quippe stringere est vitae suae opera in rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite (Hebr. XII, 12). Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum; et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quid timeat; et dum delinquentem sic percussum conspicit, dissoluta sua opera justitiae vigore constringit. Sicque fit ut qui iniquus vivens multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur, dicens: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum, manus suas tavabit in sanguine peccatorum (Psal. LVII, 11). In peccatorum morientium sanguinne justi lavantur manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Sequitur. CAPUT XXV IBID.---Et sibilabit super illum, intuens locum ejus. 38. Sicque a peccato compescimur.---Quid in sibilo, nisi intentio admirationis exprimitur? Si vero in sibilo alia fortasse significatio quaeritur moriente peccatore, hi qui interitum ejus aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae contempserant verba spiritalia convertuntur, ut jam credere et praedicare incipiant quae prius dum iniquum florere cernerent non credebant. Nam fit plerumque ut infirmorum animus eo magis de auditu veritatis trepidet, quo florere contemptores veritatis videt. Sed dum justa ultio injustos subtrahit, alios a pravitate compescit. Unde per Salomonem dicitur: Multato pestilente, sapientior erit parvulus (Prov. XXI, 11). Vir igitur sanctus postquam potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter explevit, rursus ad haereticorum superbiam, qui extolluntur in eloquio, verba convertit. Nam sequitur:

69

CAPUT XXVI CAP. XXVIII, VERS. 1.---Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est in quo conflatur. 39. Haeretici ad sacras paginas veterumque patrum libros provocandi.---In argento eloquium, in auro vitae vel sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur (qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus), eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur. Et ait: Habet argentum, venarum suarum principia. Ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet. Ut enim praediximus, saepe haeretici dum sua student perversa astruere, ea proferunt quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator egregius admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20); quia dum laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in antiquorum Patrum libris veteribus non tenentur; sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis auditoribus stultitiae semina spargant. 40. Sola Ecclesia catholica martyres habet.---Bene autem subditur: Et auro locus est in quo conflatur. Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in

70

camino humiliationis (Eccli. II, 5). Quo in loco potest hoc quoque convenienter intelligi, ut de sua haeretici increpari stulta passione videantur. Nam saepe pro Jesu Christi Domini ac redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque eisdem passionibus ejus fieri martyres sperant. Quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum est (A Cypr., de unitate Eccl., et alibi), quisquis extra unitatem Ecclesiae patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec, haeretici, dicitis? Conflari per afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis, sed locum in quo debeatis conflari nescitis. Audite quid sancti praedicatoris voce dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Hunc ergo conflationis locum quaerite, hanc fornacem, qua aurum apte purgari valeat invenite. 41. Quidquid extra Ecclesiam toleratur, curciat, non purgat.---Una est Ecclesia in qua qui conflari valuerit ab omni etiam poterit peccatorum sorde purgari. Si quid pro Deo amaritudinis, si quid tribulationis extra hanc positi sustinetis, incendi potestis tantummodo, non purgari. Dicat Jeremias, dicat quomodo conflationis vestrae ignis omni virtute sit vacuus: Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae (Jerem. VI, 29). Ecce ignis exterius conflans, et durae passionis admovet poenam, et tamen erroris non excoquit culpam, et tormenta crudelium dat poenarum, et bonorum non facit incrementa meritorum. Hujus etiam conflationis ignis qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus Apostolus insinuat, dicens: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XII, 3). Alii quippe prava de Deo sentiunt; alii recta de auctore tenent; sed unitatem cum fratribus non tenent. Illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum

71

Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5). Atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit. Qui vero de Deo recta sentiens a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. 43. Quia deest charitas tam schismaticis quam haereticis.---Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ac si aperta voce diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. Hunc omnes sanctae pacis amatores summo studio locum quaerunt, hunc quaerentes inveniunt, hunc invenientes tenent, scientes peccatorum remissio vel ubi, vel quando, vel qualibus detur. Ubi quippe, nisi in catholicae matris sinu? Quando, nisi ante venturi exitus diem? Quia, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Qualibus, nisi conversis, qui ad parvulorum imitationem, magistra humilitate formantur? Quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Et: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt, dicitur recte: Auro locus est in quo conflatur, quia non clarescet anima in fulgore aeternae pulchritudinis, nisi, ut ita dicam, prius hic arserit in officina charitatis. 43. Deus alios salvat per innocentiam, alios per poenitentiam.---Pensandum praeterea est quod occulto districtius potest? Guttam aquae petit, qui micas panis negavit. Apprehendit ergo eum quasi aqua inopia. Non immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens,

63

solet lacus nomine designari. Unde per prophetam quoque humani generis voce dicitur: Lapsa est in lacum vita mea (Thren. III, 53). Ereptorum vero exsultatione cantatur: Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me; Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 3). 31. Divini judicii turbo, qua non putat hora, ideoque nocte, eum opprimet.---Nocte opprimet eum tempestas. Quid hoc loco noctem, nisi absconditum tempus repentini exitus appellat? Tempestatis vero nomine, judicii turbinem designat. Quod etiam Psalmista testatur, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psalm. XLIX, 3). De qua tempestate etiam Sapientia per Salomonem dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26). Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur, nocte opprimet eum tempestas, id est turbo eum divini judicii dum ignorat apprehendet. Hinc est namque quod per semetipsam Veritas dicit: Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet (Matth. XXIV, 43). Hinc etiam contra malum servum dicitur: Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos; manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat (Ibid., 48). Hinc Paulus discipulis dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4). Hic superbienti diviti Dei voce dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Nocte animam reddere perhibetur qui, mortem non praevidens, in

64

tenebris cordis abstrahitur. Ait ergo: Nocte opprimet eum tempestas. Quia enim non vult agere bona quae videt, deprehenditur interitus sui tempestate quam non videt. De quo adhuc subditur. CAPUT XX VERS. 21.---Tollet eum ventus urens, et auferet. 32. Auferetur a diabolo, qui merito dicitur ventus urens.---Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo quemlibet ventus urens tollere dicitur, quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Nam quia ventus urens immundus spiritus solet intelligi, qui malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendit, Jeremias propheta testatur, dicens: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Olla namque succensa est cor humanum, saecularium curarum ardoribus, desideriorumque anxietatibus fervens. Quae a facie Aquilonis succenditur, id est diaboli suggestionibus inflammatur. Ipse enim vocari nomine Aquilonis solet, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium (Isai. XIV, 13). Ad hujus igitur urentis venti uniuscujusque electi mens adustione temperatur, quando in ea vitiorum fervor exstinguitur, et desideriorum carnalium flamma frigescit. Unde et sancta Ecclesia in sponsi sui laudibus laeta clamat: Sub umbra illius quem desideraveram sedi (Cant. II, 3). De hujus ardoris temperie ei per Isaiam promittente Domino dicitur: Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus (Isai. LV, 13). Pro saliunca namque in ea ascendit abies, dum in sanctorum corde pro abjectione terrenae cogitationis altitudo supernae contemplationis exoritur. Urtica vero igneae omnino naturae est. Myrtus autem

65

temperativae fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, cum justorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cogitationum temperiem tranquilitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt. 33. Mentis refrigerium Mariae datum.---Propter hoc quoque mentis refrigerium coelitus datum Mariae dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quamvis hac in re per obumbrationis vocabulum incarnandi Dei utraque potuit natura signari. Umbra enim a lumine formatur et corpore. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui, mediante anima, in ejus utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus erat utero corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obrumbabit tibi; id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis. Sed jam de iniquo quolibet quod coepimus exsequamur. Tollit ergo eum ventus urens, quia videlicet malignus spiritus eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, rapit postmodum ad flammas gehennae. Sequitur: CAPUT XXI IBID.---Et velut turbo rapiet eum de loco suo. 34. Quis sit iniquorum locus.---Locus perversorum est temporalis vitae delectatio et carnis voluptas. Quasi turbine igitur unusquisque de loco suo rapitur, cum a cunctis suis delectiationibus extremo territus die separatur. De quo extremo die apte mox subditur: CAPUT XXII VERS. 22.--- Emittet super eum, et non parcet.

66

35. Deus electos flagellat hic ut parcat, reprobos ut punire incipiat. Omnis percussio divina, aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.--- Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sicut ipse voce angeli ad Joannem ait: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Et sicut alias dicitur: Quem diligit Daminus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Econtra autem de flagello damnationis scriptum est: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX, 17). De quo per Jeremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes populos videt, quos non jam sub disciplina filios, sed sub districta percussione intuetur ut hostes: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et quod hic dicitur: Non parcet; ibi quoque verbis aliis declaratur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Unde hoc semper electi provident, ut ante ad justitiam redeant, quam sese ira judicis inexstinguibiliter accendat, ne ultimo flagello deprehensi simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto (Psalm. XCIII, 26). Quia dum flagellatur iniquus, et corrigitur; audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur, ei qui a malis operibus quasi praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita

67

inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII, 22). Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit ab ira mea. Quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum (Nahum. I, 9). Qui tamen hoc quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: Et duplici confusione contere eos (Jerem. XVII, 18). Et quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Judae, V). Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Emittet ergo super eum, et non parcet. Sequitur: CAPUT XXIII IBID.---De manu ejus fugiens fugiet. 36. Ferientis manum sola emendatione evadimus.--- Ille etenim de manu fugit ferientis, qui suae pravitatem corrigit actionis. Vel certe quia in sacro eloquio manus operatio solet intelligi, de manu percussi fugit qui, dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit. Unde adhuc subditur: CAPUT XXIV VERS. 23.--- Stringet super eum manus suas.

68

37. In aliorum poena quid nobis timendum sit conspicimus.---Manus quippe stringere est vitae suae opera in rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite (Hebr. XII, 12). Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum; et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quid timeat; et dum delinquentem sic percussum conspicit, dissoluta sua opera justitiae vigore constringit. Sicque fit ut qui iniquus vivens multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur, dicens: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum, manus suas tavabit in sanguine peccatorum (Psal. LVII, 11). In peccatorum morientium sanguinne justi lavantur manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Sequitur. CAPUT XXV IBID.---Et sibilabit super illum, intuens locum ejus. 38. Sicque a peccato compescimur.---Quid in sibilo, nisi intentio admirationis exprimitur? Si vero in sibilo alia fortasse significatio quaeritur moriente peccatore, hi qui interitum ejus aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae contempserant verba spiritalia convertuntur, ut jam credere et praedicare incipiant quae prius dum iniquum florere cernerent non credebant. Nam fit plerumque ut infirmorum animus eo magis de auditu veritatis trepidet, quo florere contemptores veritatis videt. Sed dum justa ultio injustos subtrahit, alios a pravitate compescit. Unde per Salomonem dicitur: Multato pestilente, sapientior erit parvulus (Prov. XXI, 11). Vir igitur sanctus postquam potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter explevit, rursus ad haereticorum superbiam, qui extolluntur in eloquio, verba convertit. Nam sequitur:

69

CAPUT XXVI CAP. XXVIII, VERS. 1.---Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est in quo conflatur. 39. Haeretici ad sacras paginas veterumque patrum libros provocandi.---In argento eloquium, in auro vitae vel sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur (qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus), eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur. Et ait: Habet argentum, venarum suarum principia. Ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet. Ut enim praediximus, saepe haeretici dum sua student perversa astruere, ea proferunt quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator egregius admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20); quia dum laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in antiquorum Patrum libris veteribus non tenentur; sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis auditoribus stultitiae semina spargant. 40. Sola Ecclesia catholica martyres habet.---Bene autem subditur: Et auro locus est in quo conflatur. Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in

70

camino humiliationis (Eccli. II, 5). Quo in loco potest hoc quoque convenienter intelligi, ut de sua haeretici increpari stulta passione videantur. Nam saepe pro Jesu Christi Domini ac redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque eisdem passionibus ejus fieri martyres sperant. Quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum est (A Cypr., de unitate Eccl., et alibi), quisquis extra unitatem Ecclesiae patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec, haeretici, dicitis? Conflari per afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis, sed locum in quo debeatis conflari nescitis. Audite quid sancti praedicatoris voce dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Hunc ergo conflationis locum quaerite, hanc fornacem, qua aurum apte purgari valeat invenite. 41. Quidquid extra Ecclesiam toleratur, curciat, non purgat.---Una est Ecclesia in qua qui conflari valuerit ab omni etiam poterit peccatorum sorde purgari. Si quid pro Deo amaritudinis, si quid tribulationis extra hanc positi sustinetis, incendi potestis tantummodo, non purgari. Dicat Jeremias, dicat quomodo conflationis vestrae ignis omni virtute sit vacuus: Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae (Jerem. VI, 29). Ecce ignis exterius conflans, et durae passionis admovet poenam, et tamen erroris non excoquit culpam, et tormenta crudelium dat poenarum, et bonorum non facit incrementa meritorum. Hujus etiam conflationis ignis qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus Apostolus insinuat, dicens: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XII, 3). Alii quippe prava de Deo sentiunt; alii recta de auctore tenent; sed unitatem cum fratribus non tenent. Illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum

71

Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5). Atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit. Qui vero de Deo recta sentiens a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. 43. Quia deest charitas tam schismaticis quam haereticis.---Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ac si aperta voce diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. Hunc omnes sanctae pacis amatores summo studio locum quaerunt, hunc quaerentes inveniunt, hunc invenientes tenent, scientes peccatorum remissio vel ubi, vel quando, vel qualibus detur. Ubi quippe, nisi in catholicae matris sinu? Quando, nisi ante venturi exitus diem? Quia, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Qualibus, nisi conversis, qui ad parvulorum imitationem, magistra humilitate formantur? Quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Et: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt, dicitur recte: Auro locus est in quo conflatur, quia non clarescet anima in fulgore aeternae pulchritudinis, nisi, ut ita dicam, prius hic arserit in officina charitatis. 43. Deus alios salvat per innocentiam, alios per poenitentiam.---Pensandum praeterea est quod occulto

consilio omnipotens Deus quosdam ab ipsis exordiis suis innocentes custodiens, usque ad virtutum provehit summa, ut aetate crescente, simul in eis proficiat et annorum numerositas, et celsitudo meritorum. Alios vero in exordiis suis deserens, scaturientibus vitiis ire per abrupta permittit. Plerumque tamen etiam eos respicit, et ad sequendum se sancti amoris igne succendit, atque inolitas in eorum cordibus prurigines vitiorum vertit in fervorem virtutum, et eo magnis ignescunt ad desiderium requirendae pietatis Dei, quo magis erubescunt memoriam iniquitatis suae, sicut saepe contigit ut in pugnae certamine miles ante ducis sui oculos constitutus, hostili virtuti turpiter cedat, et enerviter praebens terga feriatur: qui tamen hoc ipsum quod turpiter gessit erubescens, ante ducis sui oculos majores ex ipsa verecundia vires sumit, tantoque post fortia exercet, quantum et praesentem gloriam virtutis peragat, et praeteritam ignominiam debilitatis tegat. Sic ergo nonnumquam quidam in Dei servitio ex anteacta acrius debilitate robarantur, eosque ad custodienda mandata et futurorum trahit desiderium, et impellit memoria praeteritorum, ut hinc ad ventura amor provocet, illinc de praeteritis verecundia instiget. Quos tamen adversarii Ecclesiae dum summis praeditos virtutibus viderint, eisque in praesenti vita unde derogent quia invenire nequaquam possunt, accusare illos de praeteritis moliuntur, sicut S. Moysen nostrum Manichaeus impetit, in quo sequentium virtutum gratiam, transacti homicidii conatur culpa foedare. In quo non attendit postmodum quam patiens ad sustinendum, sed prius quam praeceps ad feriendum fuerit. Talibus ergo adversariis beatus Job subtilissima consideratione obvians, postquam dixit: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur, apte subdidit: CAPUT XXVII VERS. 2.---Ferrum de terra tollitur.

73

44. Non est intuendum quid per se sint Ecclesiae doctores, sed quid per gratiam evaserint.---Solent haeretici de justitiae suae contra nos elatione gloriari, atque opera sua ostentationis inflatione jactare, nosque iniquos, ut diximus, aut esse, aut fuisse criminantur. Per humillimam ergo confessionem, et veracem defensionem contra eos vir sanctus loquitur, dicens: Ferrum de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes viri, qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie defendendae fidei ferrum fiunt, aliquando terra in infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Sed de terra ferrum tollitur, cum fortis propugnator Ecclesiae a terrena quam prius tenuit actione separatur. Non ergo in eo debet despici quidquid fuit, qui jam coepit esse quod non fuit. An non Matthaeus in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus telonii usibus serviebat (Matth. IX, 9)? Sed de terra sublatus, in fortitudinem ferri convaluit, cujus videlicet lingua quasi acutissimo gladio Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit; et qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad coelestia praedicamenta. Unde adhuc subjungitur: CAPUT XXVIII IBID.---Et lapis solutus calore, in aes vertitur. 45. Gratiae infusione cor emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem.---Tunc lapis calore solvitur, cum cor durum atque a divini amoris igne frigidum eodem divini amoris igne tangitur, et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam desideriorum aestu ardeat, quam prius audiens insensibilis manebat. Ex quo ardore scilicet, et emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore saeculi, ita se postmodum fortem exerat in amorem Dei; et quod ante audire renuebat, jam et credere et praedicare incipiat.

74

Lapis ergo solutus calore, in aes vertitur, quia dura mens superni amoris igne liquefacta ad veram fortitudinem commutatur, ut peccator, qui prius insensibilis exstiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per praedicationem sonorus fiat. Quod bene per Isaiam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isai. XL, 31). Fortitudinem mutamus, cum conversi tanta virtute praesens saeculum fugimus quanta hoc ante quaerebamus. Quia autem male ab adversariis catholicorum moribus ante acta vita reputatur, recte subditur: CAPUT XXIX VERS. 3.---Tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat. 46. Deus electorum et reproborum finem intuetur. Bona facit et ordinat; mala non facit, sed ordinat.--- Ipse posuit tempus tenebris, iniquis videlicet modum quo iniqui esse desistant. Unde eis per Apostolum dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus. (Ephes. V, 8; Rom. XIII, 12). Unde et in Canticis canticorum Ecclesia veniente dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Apte enim Ecclesia aurorae comparata describitur, quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiae commutatur. Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta ne inordinate eveniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad

75

bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quod do malo opere dignum se trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, quo prostratus diceret: Domine, quid me vis facere (Act. IX, 6)? Vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes, sed consideravit finem delinquentium poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem, sed consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae. Vidit gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judaeae terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat obduratae perfidiae se tenebris caecaret. Unde adhuc congrue subditur: CAPUT XXX IBID. VERS. 4.---Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. 47. Probos et malos ignis in extremo judicio dividet. -- - Quid durus ille perfidia Judaeorum populus, qui auctorem vitae per fidem videre noluit, quem per prophetiam praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus exstitit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo umbra mortis dicitur. Umbra quippe talis exprimitur, qualia ejus rei, de qua trahitur, fuerint lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus vocatur? De quo per quamdam ministri sui significationem dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Cujus ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, ejus in se imaginem expressit. Quid vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi judicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens ignis vocatur? Unde et per prophetam dicitur: Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus (Dan. VII, 10).

76

48. Peregrini sunt in mundo electi omnes.---Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus; et tanto magis se illic sperat invenire propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram (Hebr. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 6). Hujus peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid. I, 21). Hujus peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5). Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret; Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Sed hoc desiderium nesciunt qui cor in terrenis voluptatibus defigunt. Dum enim sola quae sunt visibilia diligunt, profecto invisibilia, vel si credunt esse, non diligunt, quia dum nimis se exterius sequuntur, etiam mente carnales fiunt. Simul enim in hac vita uterque populus currit, sed non simul ad perpetuam pervenit, quia lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Ac si aperte dicat: Eos quos modo vel infidelitas excaecat, vel crudelitas obdurat, flammarum fluvius a conspectu aeterni judicis exiens, ab electorum tunc populo separat, ut tunc a bonis ignis districti examinis dividat quos nunc in suis concupiscentiis tenebrae vitiorum excaecant.

77

49. Irrigatio praedicationis tanquam torrens dividit bonos a malis.---Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio sanctae praedicationis intelligi, juxta id quod per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant illum corvi de torrentibus (Prov. XXX, 17). Perversi quippe dum divina judicia reprehendunt, subsannant [Col.0064A] patrem. Et quilibet haeretici dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur; Joanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Corvi vero de torrentibus veniunt, cum praedicatores veri ad defensionem sanctae Ecclesiae a sacrorum librorum fluentis procedunt. Qui etiam recte corvi vocati sunt, quia nequaquam de justitiae suae luce superbiunt, 578 sed per humilitatis gratiam peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur: Nigra sum, sed formosa [Col.0064B] (Cant. I, 4). Et Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Qui videlicet corvi subsannantis oculum effodiunt, quia pravorum ac pervicacium hominum intentionem vincunt. Ex hoc itaque testimonio, si hic quoque torrens praedicatio debet intelligi, Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante, qui sanctorum praedicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXI VERS. 4.---Eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. 50. Judaeis relictis, ad gentiles defiuxit.---Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per

78

Paulum dicitur: Qui propter nos egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9)? Cujus videlicet egentis hominis pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profecto praesentiam gentilitatem circumiens, mundum perambulavit universum. De quibus per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). An pes ejus non erat, qui tentus in compedibus dicebat: Pro quo legatione fungor in catena (Ephes. VI, 20)? Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae, dum sancti apostoli coelorum regnum Judaeae praedicare voluissent, videntes quod ei nihil omnino proficerent, ad praedicandum gentibus defluxerunt, sicut ipsi in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). De quibus et per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 3), quia repulsi a Judaea apostoli in hoc gentilitatis saeculum translati sunt. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo dividuntur, nisi hi quos pes egentis hominis est oblitus, id est quos praedicatores Domini, videlicet per humanitatem pauperis, pro superbiae suae tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum praedicationis suae semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et invios vocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Sed Judaea haec, quae sic obduruit, vel qualis dudum fuerit, vel quid post pertulerit, audiamus. Sequitur: CAPUT XXXII VERS. 5.---Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est.

79

51. Synagoga quae legis scripturarumque panem ministrabat, invidia conflagrans, destructa est.---Panem Judaea dare consueverat, quae legis verba proferebat. Quam videlicet legem, quia intelligere jam reprobi atque explanare non poterant, propheta Jeremias in lamentis deplorat, dicens: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Sed haec terra in loco suo igne subversa est, quia fidelium signa conspiciens, invidiae se face concremavit. Quia enim semper invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne periit, quae idcirco arsit invidia, quia superbiam non reliquit. Terra ergo quae prius panem habuit, post igne subversa est, quoniam synagoga, quae mandata Dei per legem protulit, nascentem Ecclesiam persequens, invidiae se igne consumpsit. An non aemulationis suae facibus ardebat, cum Redemptoris nostri signa conspiciens, per quosdam suos diceret: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? vel certe: Videtis quia nihil proficimus, ecce totus mundus post eum vadit (Joan. XI, 47). Videbant unde converti debuerant, atque exinde perversiores fiebant. Quaerebant exstinguere quem cernebant mortuos vivificare. In ore tenebant legem, sed legis persequebantur auctorem. Terra ergo de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est, quia Judaea in semetipsa et prius habuit legem quae reficeret, et post invidiam quae concremaret. De cujus adhuc descriptione subjungitur: CAPUT XXXIII VERS. 6.---Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. 52. Auget Judaeorum casum, donorum et gratiarum quibus prius ornati sunt, copia.---Auget reatum culpae sequentis praeconium gloriae praecedentis. Nam uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto priusquam caderet majoris potuit esse virtutis. Dicatur

80

ergo Judaea, dicatur quid fuerit, et praecedentium magnitudo virtutum crescat ad cumulum sequentium delictorum. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Quid enim hoc loco per lapides, nisi sanctorum ac fortium mentes accipimus? In Scriptura etenim sacra aliquando lapides in malo, aliquando vero in bono accipi solent. Nam cum lapis pro insensibilitate ponitur, dura per lapides corda signantur. Unde et per Joannem dicitur: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Qui videlicet nomine lapidum corda gentilium designat, dura tunc atque insensibilia per infidelitatem. Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Rursum per lapides mentes fortium designari solent. Unde et per Petrum sanctis dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Petr. II, 5). Et per prophetam Dominus venienti Ecclesiae pollicetur, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos; et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, universos filios tuos doctos a Domino (Isai. LIV, 11). Stravit namque in illa per ordinem lapides, quia in ea sanctas animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in sapphiris, qui scilicet lapides coloris aerei in se similitudinem tenent, quia robur Ecclesiae in animabus coelestia appetentibus solidatur. Et quoniam jaspis viridis est coloris, jaspidem propugnacula ejus posuit, quia illi contra adversarios pro sanctae Ecclesiae defensione objecti sunt, qui, internis desideriis virentes, nulla teporis reprobi ariditate marcescunt. Portas vero ejus posuit in lapides sculptos. Hi quippe portae sunt Ecclesiae, per quorum vitam atque doctrinam intrat in eam multitudo credentium. Qui pro eo etiam quod magnis operibus pollent, et id quod loquentes asserunt, viventes ostendunt, non puri, sed sculpti lapides esse memorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt.

81

Ubi omnem quoque sanctorum numerum generali collectione concludens, subdidit: Omnes terminos tuos in lapides desiderabiles (Ibid. LIV, 12). Et, tamquam si audientes ista peteremus ut hos lapides quos diceret indicaret, adjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino. Quia igitur de Judaea numquam sanctae animae, quae coelestem vitam ducerent defuerunt, dicitur: Locus sapphiri lapides ejus. Et quia magna vitae ac sapientiae claritate per fidem fulsit, adjungitur: Et glebae illius aurum. Quid per glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudines designantur? Glebae autem ex humore et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui, rore gratiae infusi, ex mortis debito se pulverem esse veraci cognitione confessi sunt, dum vitae virtute clarescerent, quasi aureae in illa glebae jacuerunt. Glebas haec terra habuit in prophetis, glebas in doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiae in professionis et operis unanimitate tenuerunt. Dicat ergo: Et glebae illius aurum, quia in ea multitudo spiritalium tanto majori virtute claruit, quanto se in Deum ac proximum majori unanimitate constrinxit. 53. Aurum quo fulgebant, perfidiae tenebris obscuratum.---Sed hoc aurum perfidiae est postmodum tenebris obscuratum. Cujus profecto nigredinem Jeremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Aurum namque obscuratum est, quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiae splendor, irruente perfidia, malitiae se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum, nunc jam dilectus ille Deo populus cur tanta haec bona perdiderit audiamus. Sequitur. CAPUT XXXIV VERS. 7.---Semitam ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis.

82

54. Humilitatis Christi vias ignorantes, ejus mortis fructum amiserunt.---Quis hoc loco avis nomine, nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque etiam vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si jacens cadaver conspicit, ad esum se cadaveris deponit; et plerumque sic in morte capitur, dum ad mortuum animal de summis venit. Recte ergo mediator Dei et hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae, quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos qui apud se erat immortalis invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus, ab aeterna nos morte liberavit. Ille ergo perfidus Judaeae populus mortalem vidit; sed quomodo morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit. Qui dum humilitatis ejus vias quibus nos ad alta sublevavit considerare noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit quod ejus nos humilitas levaret ad coelestia et mortis ejus intentio reformaret ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis, quia etsi vidit eum quem in morte tenuit, videre noluit quanta vitam nostram gloria de ejus morte sequeretur. Unde et ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit, verba vitae recipere renuit, praedicatores regni coelorum prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Qui scilicet repulsi Judaeam ad quam missi fuerant deserentes, in gentilitatis collectionem dispersi sunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXV VERS. 8.---Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.

83

55. Apostoli eorumque successores Judaeam deseruerunt et gentilium conversioni insudarunt.--- In cunctis Latinis Codicibus institutores positos reperimus, in Graecis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet quod in hoc loco pro institoribus institutores scriptores quique ignorando posuerunt. Institores enim negotiatores dicimus, pro eo quod exercendo operi insistunt. Sed uterque sermo licet in voce dissonet, in intellectu non discrepat, quia omnes qui fidelium mores instituunt, spiritale negotium gerunt, ut cum praedicationem suis auditoribus praebent, ab eis fidem et opera recta percipiant, sicut de sancta Ecclesia scriptum est; Sindonem fecit et vendidit (Prov. XXXI, 24); de qua et paulo post illic dicitur: Vidit quod bona est negotiatio ejus (Ibid. XXXI, 18). Qui hoc loco institutores nisi prophetae sancti vocati sunt, qui synagogae mores ad fidem instituere curaverunt prophetando? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt praedicatione generati. De quibus Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sed quia repulsi apostoli a synagogae finibus sunt egressi, recte nunc dicitur: Non calcaverunt eam filii institorum. Calcarent quippe eam institorum filii, si praedicatores sancti ejusdem synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem institores eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum patres, id est apostoli, ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab ejus vocatione cessaverunt. 56. Synagoga relicta, gentibus colligendis Ecclesia studuit.---Per quam videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam sese ad illum Judaeae populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leaena

84

nuncupatur, quia male viventes in vitiis, ore sanctae praedicationis interficit. Unde et ipsi primo pastori quasi hujus leaenae ori dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13). Quod mactatur quippe a vita occiditur, id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt interfice, et a seipsis illos in tua membra converte. Et quia haec Ecclesia corpus est Domini, ipse etiam Dominus Jacob voce leo vocatur ex se, leaena vocatur ex corpore, dum ei sub Judae specie dicitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena; quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9)? Haec igitur leaena nequaquam dicitur, quia per Judaeam non transiit, sed non pertransiit. Apostolis namque praedicantibus prius ex illa tria millia, postmodum quinque millia crediderunt. Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit, sed tamen illum infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed, quod saepe jam diximus, repulsa ab infidelitate Judaeorum, deflexit ad vocationem gentium. Unde adhuc de eadem leaena dicitur: CAPUT XXXVI VERS. 9.---Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. 57. Quarum duritiam emollivit, et superbiam stravit.-- -Manum quippe ad silicem extendit, quia ad duritiam gentium suae brachium praedicationis misit. Unde et idem beatus Job passionis suae historiam praesciens gentibus innotescendam, dicit: Scribantur haec stylo ferreo in plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice (Job. XIX, 24). Qui vero hoc in loco montes, nisi hujus saeculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia altum tument? De quibus Psalmista ait: Tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII, 5). Sed montes a radicibus sunt

85

eversi, quia, praedicante sancta Ecclesia, summae hujus saeculi potestates in adoratum omnipotentis Dei ab intima cogitatione ceciderunt. Radices enim montium cogitationes sunt intimae superborum. Et a radicibus montes cadunt, quia ad colendum Deum potestates saeculi ab imis cogitationibus prosternuntur. Recte etenim per radicem cogitatio occulta signatur, quia per hoc quod intus non cernitur, erumpit quod videatur foris. Unde et in bonam partem per prophetam dicitur: Emittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai. XXXVII, 31). Ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. Dicat ergo: Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes, quia dum duritiam gentium sancta praedicatio petiit, superborum altitudinem funditus stravit. Quia vero eos quos a cogitationibus terrenis evacuat donis coelestibus replet, et quos infimis curis exhaurit supernis rigat fluentis, mox subditur: CAPUT XXXVII VERS. 10.---In petris rivos excidit. 58. In saxeis gentilium cordibus Deus fluvios praedicationis aperuit.---Id est, in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum (Psal. CVI, 35). Atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent (Joan. VII, 88). Quod promissum tunc audivimus, etiam nunc completum videmus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus, et non ex Judaea progenitis, per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam, fluenta caelestium mandatorum ubertim manant ore gentilium. Quia enim in

86

petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedicationis emanavit. Sequitur: CAPUT XXXVIII IBID.---Et omne pretiosum vidit oculus ejus. 59. Vilis Deo est mundus, et pretiosae animae quas elegit.---Sciendum magnopere est quia tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto prae amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)? Ac si aperte diceret: Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. Unde et per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Tanto ergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum vilior sibi: Quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Omne itaque pretiosum vidit oculus ejus. In Scriptura sacra videre Dei, aliquando pro eligere ponitur, sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48); id est, positum te sub umbra legis elegi. Vidit ergo pretiosum quia humilia elegit: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abjecta sapientem gratiae suae illustratione respexit. De qua videlicet anima per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). Vilis quippe Deo est mundus praesens, pretiosa vero ei est anima humana. Qui ergo pretiosum a vili separat, quasi os Domini vocatur, quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi loquendo quae potest, humanam animam evellit. Et quia novi Testamenti doctores ad hoc usque perducti sunt, ut occultas quoque allegoriarum caligines in veteri Testamento rimentur, recte subditur:

87

CAPUT XXXIX VERS. 11.---Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. 60. Deus doctoribus sacris profunda et abscondita legis ac prophetarum revelavit.---Quid namque hic aliud flumina nisi antiquorum Patrum dicta nuncupantur? Quis enim pensare sufficiat quam vehemens fluvius, dum legem conderet, ex pectore S. Moysi erupit quam vehemens fluvius ex S. David corde defluxit; quanta a Salomonis ore atque omnium prophetarum fluminum fluenta manarunt? Sed horum fluminum Judaea speciem tenuit, dum litterae superficiem servans, eorum profunda nescivit. Nos vero qui veniente Domino in eis interna spiritalia quaerimus, eorum profunda rimamur. Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos agere ipso donante praevalemus. Per nos ergo qui non litteram quae occidit, sed spiritum qui vivificat sequimur, profunda fluviorum Dominus scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia dicta legis, quae caliginosa nimis historia obscurat, nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens in parabolis per Evangelium Veritas discipulis praecepit, dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Aperte namque dicta exponentium fecerunt nobis esse jam conspicuas sententias antiquorum Patrum. Unde Isaias propheta plana sanctae Ecclesiae expositionis verba

conspiciens, et non allegoriarum tenebris obscura, exclamavit dicens: Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. (Isai. XXXIII. 21). Testamenti enim veteris dicta quasi angusti et clausi rivi fuerant, qui immensas scientiae suae sententias collectione obscurissima constringebant. At contra doctrina sanctae Ecclesiae rivi et lati et patentes sunt, quia ejus dicta et invenientibus multa sunt et quaerentibus plana. Ait ergo: Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Quia dum suis expositoribus intelligentiae spiritum

88

infudit, antiquas prophetantium obscuritates aperuit. Et hoc jam sancta Ecclesia per spiritum agnoscit, quod Synagoga prius per litteram intelligere omnino non valuit. Unde et Moyses cum populo loqueretur (Exod. XXXIV, 33), faciem velabat, ut videlicet designaret quod ille Judaeorum populus legis verba cognosceret, sed ejusdem claritatem legis omnimodo non videret. Unde recte et per Paulum dicitur: Usque in hodiernum enim diem cum legitur Moyses, velamen est positum super eor eorum (II Cor. III, 15). Sed quia dicta Dei nullatenus sine ejus sapientia penetrantur (nisi enim qui spiritum ejus acceperit, ejus nullo modo verba cognoscit), sanctus vir de investiganda eadem Dei sapientia verba subjungit, dicens: CAPUT XL VERS. 12-15.---Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit, Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. 61. Sapientiae Dei locus et pretium assignari non possunt.---Notandum prius est quod duo sibi proposuit, et duo subdit respondendo. Ad id namque quod superius dixit: Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Isto versu respondit: Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ad id vero quod dixerat: Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium, inferiorem versum reddidit, dicens: Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ad utraque ergo respondit, sed augendo quod objecerat, non solvendo. Cum sapientiae namque locum quaereret, ac deinde inferius responderet: Abyssus dicit: Non est in me, non ubi esset, sed ubi non esset indicavit. Rursus cum ab homine

89

ejus pretium diceret ignorari, atque ad hoc inferius redderet: Non dabitur aurum obrysum pro ea, non quid esset ejus pretium, sed quid non esset ostendit. Cunctis autem liquet quod neque haec humana sapientia vel teneri loco, vel emi divitiis potest. Sed vir sanctus, mysticis sensibus plenus, ad alia nos intelligenda transmittit, ut non creatam sed creantem sapientiam requiramus. Nam nisi in verbis istis allegoriarum secreta rimemur, ea utique quae sequuntur omnino sunt digna despectu, si ex sola historica narratione pensentur. Paulo post namque dicit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Et cum, sicut novimus, vitrum longe atque dissimiliter auro sit vilius, cur post auri nomen, metalli utique pretiosi, pro immensa laude vitrum quoque dixit sapientiae non aequari? Ipsa ergo litterae difficultate compellimur, ut ad sententias horum verborum mysticas vigilemus. Vir itaque sanctus quam sapientiam contemplatur, nisi eam de qua Paulus apostolus dicit: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? De qua per Salomonem scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1); et de qua Psalmista ait: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Hujus nimirum sapientiae homo pretium nescit, quia nihil dignum aestimatione illius invenit. Non autem hoc sapientiae pretium et esse dicitur et nesciri, sed idcirco nesciri, quia deest: eo scilicet loquendi genere, quo in angustiis quisque deprehensus, cum remedium subventionis non invenit, fateri solet quia quid faciat nescit. 62. Nullius boni operis merito debetur.---Hujus ergo sapientiae pretium nescire, est digni operis meritum quo illam percipiat non invenire. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus. Quid autem nos dedimus ut hanc sapientiam, quae Christus est (Rom. XI, 6), percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si justa retributio servaretur, non Christus, sed supplicia redderentur. Sed

90

aliud homo per justitiam meruit, aliud per gratiam accepit. Testetur Paulus, priusquam mens illius semen gratuitae veritatis acciperet, quibus sentibus premeretur erroris: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Testetur pro qualibus Christus mori dignatus est: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8). Qui ergo veniente sapientia impii inventi sumus, quid boni operis dedimus, quo accipere eamdem sapientiam mereremur? Hujus itaque sapientiae homo pretium nescit, quia quisquis a brutis animalibus rationis intellectu discretus est, quoniam quod suis meritis non sit salvatus intelligit, nihil se dedisse boni operis ut ad fidem veniret agnoscit. Quasi enim ad percipiendam sapientiam pretium dare est cognoscendum Deum actionis suae mercede praevenire. 63. Gratia gratis datur, non ex meritis.---Non esse hujus sapientiae pretium cognoverat, qui dicebat: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35). Hinc iterum scriptum est: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Hinc de semetipso iterum loquitur, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Ex cujus nimirum aspiratione gratiae, quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam retributio aeterna respondeat, illico adjecit: Et gratia ejus in me vacua non fuit (Ibid. XV, 10). Sed sunt nonnulli qui sanos se suis viribus exsultant, suisque praecedentibus meritis redemptos se esse gloriantur. Quorum profecto assertio invenitur sibimetipsis contraria, quia dum et innocentes se asserunt, et redemptos, hoc ipsum in se redemptionis nomen evacuant. Omnis namque qui redimitur, ex aliqua procul dubio captivitate liberatur. Unde ergo quilibet iste redemptus est, si prius non fuit sub culpa captivus? Liquet itaque quia multum desipit quisquis haec sapit. Hominis

91

quippe meritum superna gratia non ut veniat invenit, sed postquam venerit, facit; atque et ad indignam mentem veniens Deus, dignam sibi exhibet veniendo; et facit in ea meritum quod remuneret, qui hoc solum invenerat quod puniret. 64. Praedestinationis gratuitae exemplum in latrone salutem consecuto.---Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem reducere, qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce; et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihilque in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserant. Inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est: Corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. X, 10). In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13). Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit: spem habuit qui regni ejus aditum postulavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam cognoverat praedicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem es damnatione. Et nos quidem juste; nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit (Ibid., 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum, quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem.

92

65. Error eorum qui salvari hominem propriis viribus astruunt.---Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse hominis virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri, a quo nobis et magna datur operari. Quia ergo nil boni operis dedimus quo hanc sapientiam percipere mereremur, dicatur recte: Nescit homo pretium ejus, quoniam quisquis jam ratione utitur, tanto altius sub hujus sapientiae intellectu se despicit, quanto ejusdem sapientiae verius interna cognoscit, ut indignum se ad hanc pervenisse videat, per quam gratuito agitur ut dignus fiat. De qua bene mox subditur. CAPUT XLI VERS. 13.---Nec in terra suaviter viventium. 66. Quisquis hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.---Quid hoc in loco terrae signatur nomine, nisi anima humana? De qua Psalmista dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Haec autem sapientia inveniri in terra suaviter viventium non valet, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur. Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis, de ea in quam cecidit, exsilii sui caecitate lugeret. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18), quia quanto plus homo coeperit scire quid perdidit, tanto plus lugere incipit corruptionis suae sententiam quam invenit. Considerat namque unde quo lapsus est; quod a paradisi gaudiis ad aerumnas vitae praesentis, ab angelorum societatibus venit ad curas necessitatum; pensat in quot jam periculis jacet, qui prius sine periculo stare contempsit; luget exsilium quod damnatus patitur,

93

et suspirat ad coelestis gloriae statum, quo perfrui securus posset si peccare noluisset. Quod bene Psalmista considerans, ait: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal, XXX, 23). Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima, vidit quo jaceret, qui ad hoc conditus fuerat, ut in coelestibus stare potuisset; pensavit ubi esset, et quo deesset ingemuit; projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia in comparatione lucis intimae graviores senserat exsilii sui tenebras quas tolerabat. Hinc est quod ad animum suum ex praesenti vita nullius gratiae consolationem admittit, dicens: Negavi consolari animam meam (Psal. LXXVI, 3). Nam plerumque hujus saeculi divites solent mentis taedio affecti, bona temporaliter accepta conspicere, et tristitiam delinire. Cum enim moerore quodam se tangi sentiunt, equos aspiciunt, auri argentique sui vascula contemplantur, praedia circumeunt. Cumque per haec temporalia oculos libenter trahunt, obortum animae moerorem vincunt. Unde eis et in Evangelio Veritas dicit: Vae vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed sanctus vir qui hoc luget, quia ab aeternis gaudiis cecidit, consolationem de temporalibus non admittit, dicens: Negavi consolari animam meam. Ac si aperte dicat: Qui de temporalium amissione non lugeo, de temporalium abundantia consolari nequaquam possum. Cui tamquam si nos audientes ista diceremus: Quid igitur quaeris, qui consolari in his quae mundi sunt renuis? illico adjecit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4). Ac si aperte dicat: Terrenarum rerum me nec abundantia refovet, auctoris autem mei quem adhuc videre non valeo. vel sola memoria delectat. Haec est igitur amaritudo sapientiam, quia dum spe in alta erecti sunt, nullis hic gaudiis animum sternunt. Hinc enim scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia (Eccle. VII, 5). Hinc Jacobus dicit: Miseri estote, et lugete, et plorate, et risus vester in luctum convertatur, et

94

gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Hinc per semetipsam Veritas attestatur, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth, V, 5). Inveniri ergo sapientia in eorum terra non potest, qui suaviter vivunt, quia tanto verius stulti sunt, quanto majora perdentes, in minimis laetantur. Hinc Petrus eamdem pravorum stultitiam reprehendit, dicens: Voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationis et maculae (II Pet. II, 13). Hinc Salomon ait: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis (Eccle. II, 2). Dicat itaque vir sanctus de sapientia: Nec invenitur in terra suaviter viventium, quia nimirum qui in hoc mundo suaviter vivunt ita adhuc stulti sunt, ut hoc ipsum quoque nesciant, unde ceeiderunt. Sequitur: CAPUT XLII VERS. 14.---Abyssus dicit, Non est in me. 67. A Dei sapientia sunt alieni, qui secundum carnem mundumque sapiunt.---Quid hoc loco abyssum nisi corda hominum vocat? quae et per lapsum fluida et per duplicitatis sunt caliginem tenebrosa. Quae nimirum abyssus non esse in se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam se ad spiritalia ostendit. Nam quia, teste Paulo, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19), tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri. De hac abysso per Joannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni (Apoc. XX, 1). Millenario etenim numero non quantitatem temporis, sed universitatem, qua regnat Ecclesia, designavit. Antiquus autem serpens ligatus catena in

95

abyssum mittitur, quia religatus a bonorum cordibus, apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de puteo abyssi educi describitur, quia de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus, tunc accepta contra Ecclesiam potestate, in vim aperte persecutionis erumpet. Haec itaque abyssus, in qua nunc diabolus servatur occultus, non esse in se sapientiam dicit, quia alienam se a vera sapientia iniquis operibus ostendit. Dum enim malitiam quisque tegit in corde, ore autem blandimenta exhibet, dum cogitationes suas duplicitate obnubilat, dum puritatis verba quasi fatuitatem devitat, dum vias simplicis innocentiae declinat, quasi habere se abyssus Dei sapientiam recusat. Et quia huic mundo mentes deditae praesentis vitae curis et sollicitudinibus perturbantur, et idcirco ejusdem sapientiae tranquillitate perfrui nequaquam possunt, recte subjungitur: CAPUT XLIII IBID.---Et mare loquitur: Non est mecum. 68. Ea non fruuntur, qui terrenis distrahuntur curis.--- Quid enim maris nomine nisi saecularium mentium amara inquietudo signatur? Quae dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undae collidunt. Recte etenim mare vita saecularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disjungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? A terrenis autem mentibus tanto longius spiritus fugit, quanto apud has quietem non invenit. Hinc est enim quod de quibusdam per Psalmistam dicitur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). A qua nimirum contritione perturbationis nos Dominus revocat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et

96

onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28). Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic quietius quam hujus saeculi nihil appetere? Hinc est quod Israeliticus populus custodiam Sabbati accepit in munere (Exod. XVI, 29); hinc e contra est Aegyptus muscarum multitudine percussa (Exod. VIII, 21). Populus namque qui Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatigetur. Aegyptus vero quae hujus mundi speciem tenet muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1), quia cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitante et nascuntur et deficiunt, eam suavitatem qua unusquisque intrinsecus per spiritum unctus est perdunt, quoniam integritate ejus perfrui non permittunt. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimae desiderium non leventur. Unde cum mira ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. IX, 25). Foras ergo turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus jacet mortua non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. In his itaque inquietudinum fluctibus habitare sapientiam non posse cognoscens, ait: Et mare

97

loquitur: Non est mecum. Nullus quippe eam plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Et rursum: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. LV, 11). 69. Nisi eis non terreno studio serviatur.---Sed quid est quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse (Genes. XLII, 43, etc.)? An perceptione hujus sapientiae Joseph privatum dicimus, qui famis tempore totius Aegypti curas suscipiens, non solum Aegyptiis alimenta praebuit, sed vitam quoque exterorum advenientium ministerii sui arte servavit? An ab hac sapientia S. Daniel alienus exstitit, qui a Chaldaeorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto majoribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus praelatus (Dan. II, 48)? Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari, patenter agnoscimus quia sic nonnumquam cives Jerusalem angarias solvunt Babyloniae, sicut saepe cives Babyloniae impendunt angarias Jerusalem. Nam sunt nonnulli qui verbum vitae pro sola sapientiae ostentatione praedicant, eleemosynarum opem pro appetitu vanae gloriae subministrant. Et quidem Jerusalem videntur esse quae agunt, sed tamen Babyloniae cives sunt. 70. Deo soli vacare cupiendum est, et curis externis ex Dei voluntate serviendum.---Sic itaque aliquando contingit ut qui solam coelestem patriam diligunt, terrenae patriae curis subjacere videantur. Quorum tamen ministerium a pravorum operibus plerumque in actu, nonnumquam vero ante supernum judicem in sola cogitatione discernitur. Pleni quippe superna sapientia discernunt qualiter debeant et ad aliud vacare

98

intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de hujus saeculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et prae amore ejus intrinsecus solam illius desiderent visionem; prae timore vero ejus impositam sibi extrinsecus humiliter expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius praesidens judex ratio, et tranquillo moderamine ea quae circa se minus sunt tranquilla disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis praeest motibus carnis, sic saepe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curae si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti etenim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt; et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, et exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum, et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinae dispensationis. Quisquis vero talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, numquam ad ejus interiora perveniunt. Itaque agitur ut aliud intrinsecus voto, aliud extrinsecus teneatur officio; et hac sapientia non jam turbulenta atqua confusa, sed tranquilla corda repleantur. Bene ergo de ea dicitur quia Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ac si aperte diceretur: Perturbatae mentes saecularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisae sunt, quo quietae non sunt. Quia vero haec Dei sapientia manens cum Patre ante saecula incarnanda erat in fine saeculorum, ut ad redimendum genus humanum non

99

sanctos angelos, non justos homines mitteret, sed in manifestatione visionis per semetipsam veniret, recte subjungitur: CAPUT XLIV VERS. 15.---Non dabitur aurum obryzum pro ea. 71. Angeli ab omni labe mundi, non homines.---Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate justitiae; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero justi quamdiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Nam quamvis in hac vita ex magna justitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Joanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); et affirmante Jacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate justitiae, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpae. 72. Nullus tamen angelorum ad redimendum hominem missus est, aut sufficit.---Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adjutorium hominum saepe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia

100

manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice ejus angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Sed vir sanctus, spiritu ejusdem sapientiae repletus, quosdam in Judaea praevidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suae salutis auctorem S. Moysen putarent, sicut et cuidam sanato maledicentes dicunt: Tu discipulus sis ejus, nos enim Moysi discipuli sumus (Joan. IX, 28). Unde adhuc congrue subinfertur: CAPUT XLV IBID.---Nec appendetur argentum in commutatione ejus. 73. Eorum qui S. Moysen aut quempiam sanctorum, suae salutis auctorem putant, insania.---Quia enim argento saepe eloquia divina designantur possunt argenti vocabulo etiam ejusdem eloquii scriptores intelligi, quorum vita inter turbas hominum resplenduit luce virtutum. Sed quia lex peccata indicare potuit, non auferre, non quisquam veterum patrum, non legislator S. Moyses humani generis redemptor exstitit. Argentum ergo in commutatione hujus sapientiae non appenditur, quia quilibet sancti esse potuerunt, in comparatione unigeniti Filii Dei nullius meriti fuisse pensantur, qui nisi hujus sapientiae servos se esse cognoscerent, sancti nullatenus fuissent. Ad hoc quippe illi missi sunt, ut in cordibus hominum viam huic sapientiae praedicando praepararent, neque ut pro ea, sed per eam subjectos populos regerent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis saeculi languores excrescerent, actum est ut aeterna Dei sapientia in fine saeculorum per semetipsam veniret ad grandem hunc et nimiae infirmitatis aegrotum, id est per totum mundum jacens languidum genus humanum, ut transmissis prius

101

praedicatoribus, quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum major veniret potentia medici, quanto magis morbus crevisset aegroti. Quia vero nullus vice ejus ad salvandos nos mittitur, dicatur recte: Nec appendetur argentum in commutatione ejus, quoniam vita justorum praedicantium quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non commutat. Sed fuere multi gentilium qui, mundi hujus sapientum disciplinis dediti, ea quae sunt inter homines honesta servarent, et salvandos servata honestate se crederent, nec jam mediatorem Dei et hominum quaererent, cum quasi sufficientem sibi philosophorum doctrinam tenerent. In quorum despectu mox subditur: CAPUT XLVI VERS. 16.---Non conferetur tinctis Indiae coloribus. 74. Quantum praestet Dei sapientia, fucatae nitore sermonis philosophioe.---Quid enim per Indiam quae nigrum populum mittit, nisi hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Tincti autem colores indiae, sunt hujus mundi sapientes; qui quamvis per infidelitatem et plerumque per actionem foedi sint, ante humanos tamen oculos superductae honestatis colore fucantur. Sed coaeterna Dei sapientia tinctis Indiae coloribus non confertur, quia quisquis hanc veraciter intelligit, ab his hominibus quos mundus sapientes coluit quam longe distet agnoscit. Ipsaque ejus mandatorum verba ab hujus mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiae, eorum dicta quasi pulchra apparent specie, et fucatione tincturae; et cum virtute rerum careant, aliud se esse quam sunt verborum compositionibus, quasi superductis coloribus, mentiuntur. At contra, doctrina sapientiae et praedicatione pulchra est, et pura veritate conspicua; nec aliud se per fallaciam praetendit exterius, et aliud reservat interius; neque in

102

dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. In mandatis igitur suis Dei sapientia non confertur tinctis Indiae coloribus, quia dum fucata eloquentiae ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet. Quam fucationem tincturae bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quae et loquimur non in doctis humanae saplentiae verbis, sed in doctrina spiritus (I Cor. II, 13). Malebat quippe hanc sapientiam sola puritate veritatis ostendere, non autem eloquii tinctione fucare. Sequitur: CAPUT XLVII IBID.---Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. 75. Christo nullus aut hominum aut angelorum comparandus.---Sardonychum, vel sapphirum, lapides pretiosos non esse quis nesciat? Et dum multi alii pretiosi sint lapides, qui longe istos aestimatione magnitudinis antecellant, cur sapphirus vel sardonychus potissimum pretiosus nominatus est, cum uterque lapis iste aliorum lapidum comparatione vilissimus sit? nisi ut eos lapides qui pretiosi describuntur, dum pretiosos non esse cognoscimus, in eorum intelligentia aliud exquiramus. Sardonychus quippe terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus vero aeream habet speciem. Possunt ergo in sardonycho per terram rubram homines, in sapphiro autem per aeream visionem angeli designari. Nam cum rubrae terrae speciem lapis sardonychus habeat, non immerito hominem designat, quia et Adam, qui primus est conditus, Latino sermone terra rubra nominatur. Quid est ergo quod dicitur, quia haec sapientia lapidi sardonycho, vel sapphiro non confertur, nisi quod is qui est Dei virtus, et Dei sapientia, mediator scilicet Dei et hominum, homo Christus Jesus, tanta magnitudine excellat omnia, ut ei nec in terra primi homines, nec in coelo angeli comparentur? Unde et per Psalmistam, dicitur: Quis in

103

nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)? 76. Quantum apostoli caelibes antecellant veteris testamenti patres conjugatos.---Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam justitiae vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quaedam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem, qui, ut praediximus, terrae rubrae tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui aetherei est coloris, testamenti novi congrue praedicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, coelestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait: Qui sunt hi qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc conjugiis implicamur, et propagandae soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus aequatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur: CAPUT XLVIII Vers. 17.---Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. 77. Beati fulgebunt in coelo tamquam aurum, translucebunt ut vitrum.---Quis hoc sanum sapiens juxta litteram sentire dignetur? Vitrum quippe, ut superius diximus, auro longe est vilius; et postquam dictum est quod aurum huic sapientiae non adaequatur, adhuc quasi

104

crescendo subjungitur quod ei quoque nec vitrum possit aequari. Sed ipsa nos littera ab historico intellectu deficiens, ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Auri namque metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere. Vitri vero naturae est ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate luceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quam Joannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas aurum mundum similis, vitro mundo (Apoc. XXI, 18). Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur. 78. In eorum vultu intimi animi sensus conspiciuntur.-- -Et quoniam ipsa eorum claritas vicissim sibi in alternis cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur, hoc ipsum aurum vitro mundo simile esse memoratur. Ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi. Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur, cui scilicet luto per passionem mentis inhaerere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15). Quod nimirum habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: (Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II

105

Cor. V, 1). In hac itaque terrestri domo quousque vivimus, ipsum, ut ita dicam, corruptionis nostrae parietem mentis oculis nullatenus penetramus, et vicissim in aliis videre occulta non possumus. Unde sancta Ecclesia sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia aeternitatis illius formam quam intueri concupiverat ab ejus oculis assumpta humanitas abscondebat, in Canticis canticorum moerens dicit: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9). Ac si aperte dicat: Ego hunc in divinitatis suae jam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptae carnis parietem excludor. Quousque itaque in hac corruptibili carne vivimus, cogitationes nostras in alterutrum non videmus. Unde rursum per eumdem Paulum dicitur: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Et rursum: Nolite judicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Illa itaque civitas quae sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur auro clara, vitro perspicua. 79. Quomodo sancti Deo similes sint et dissimiles.--- Sed quamvis in ea sancti omnes tanta claritate fulgeant, tanta perspicuitate transluceant, ei tamen sapientiae de cujus imagine habent omne quod sunt, aequari non possunt. Bene ergo dicitur: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ad hoc enim sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I. Joan. III, 2)? Et tamen scriptum est: Domine Deus virtutum, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 9)? Et iterum: Aut quis erit similis Deo inter filios Dei? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem et tamen non erunt ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod

106

vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, qui habent circumscriptionem. Dicatur igitur recte: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, quia quantalibet sancti claritate et perspicuitate fulgeant, aliud est homines esse sapientes in Deo, atque aliud esse hominem sapientiam Dei. Quam profecto sapientiam ille veraciter agnovit, qui mediatori Dei et hominum aliquem comparare sanctorum minime praesumpsit. Unde et subditur: CAPUT XLIX IBID---Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia. 80. Sancti omnes pertranseundi, ut ad Christum Deum et hominem perveniatur.---Excelsum quippe vas auri Elias exstitit, excelsum vas auri Jeremias, excelsa atque eminentia auri vasa priores patres fuere. Sed haec Dei sapientia, ut a carnali nos conversatione redimeret, apparuit in carne, et qui illam veraciter non agnovit, mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum unum esse ex prophetis putavit quem electorum oculi fide tenuerunt Deum, cum viderunt hominem. Unde ab eo sanctis discipulis dicitur: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cui cum protinus responderent: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis (Ibid., 14), de suo mox sensu requiruntur: Vos quem me esse dicitis (Ibid., 15)? Cui protinus Petrus totius Ecclesiae voce respondens, ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Quia igitur juxta Pauli vocem Christum novimus Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 18, 30), Petrus pro hac sapientia vasa auri excelsa et eminentia commutare noluit, quia de illa non aliud quam erat intellexit. Magnum quippe, ut dictum est, vas auri Joannes, magnum vas auri Elias vel Jeremias

107

fuit. Sed quisquis eumdem Deum quemlibet eorum esse credidit, vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit. Ecclesia vero pro hae sapientia, vasa auri excelsa et eminentia non commutat, quia Christum Filium Dei non unum esse prophetarum, sed unum prophetarum Dominum credit. Ipsam quippe ad se venisse sapientiam videns, noluit se in illis aureis vasis figere, sed in eam studuit fide certissima pertransire. Unde in Canticis canticorum dicit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III, 3). Quos enim vigiles qui custodiunt civitatem, nisi priores Patres vel prophetas accipimus, qui studuerunt ad custodiam nostram sanctae praedicationis voce vigilare? Sed cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit, quae dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., III, 4). Illum quippe invenire non posset si istos pertransire noluisset. In istis se custodibus infideles fixerant, qui Christum Dei Filium unum quemlibet esse illorum credebant. Voce igitur ac fide Petri inventos vigiles sancta Ecclesia transiit, quae prophetarum Dominum unum quemlibet ex prophetis credere contempsit. Dicatur ergo: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, quia electi quique sanctorum vitam et venerantur ex sublimitate, et tamen non suscipiunt ad errorem. Quos enim puros homines esse sciunt, Deo homini omnino non conferunt. Unde adhuc subditur: CAPUT L Vers. 18.---Nec commemorabuntur in comparatione ejus. 81. Omnes coelestes cives sancti et justi, sed participatione divinae sapientiae, non comparatione.--- Omnes enim supernae patriae electi, sancti quidem et

108

justi sunt; sed participatione sapientiae, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Justitia quidem sapientia, justitia et servi sapientiae nuncupantur; sed illa justitia justificans, isti autem justitia justificata. De Deo quippe, qui sapientia est, dicitur: Ut sit ipse justus et justificans (Rom. III, 26); isti vero dicunt: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter justitia justificans, aliter justitia justificata. Sapientia vero est, et sapit; nec habet aliud esse, aliud sapere; servi autem sapientiae esse quidem sapientes possunt, nec tamen hoc habent esse quod sapere; nam esse possunt, et sapientes non esse. Habet vitam sapientia, sed non aliud habet, et aliud est, quippe cui hoc est esse quod vivere. Servi autem sapientiae cum habent vitam, aliud sunt, et aliud habent, quippe quibus non est hoc ipsum esse quod vivere; nam possunt juxta aliquid esse, nec vivere. Aliud quippe illis est esse, aliud vivere, quia in ipso parente primo essentiam habuere per initium, vitam per accessum; quoniam prius de terra factus est homo, et postmodum, sicut scriptum est: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Genes. II, 7). Sapientia vero habet essentiam, habet vitam; sed hoc quod habet, ipsa est. Proinde incommutabiliter vivit, quia non ex accidenti, sed essentialiter vivit. Sola ergo cum Patre et sancto Spiritu veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Huic si conjungimur, sumus, vivimus, sapimus; huic si comparamur, nec sapimus, nec vivimus omnino, nec sumus. 82. Sancti quanto magis Deum cognoscunt, tanto sibi vilescunt.---Hinc est quod sancti omnes, quando in Dei

109

visione proficiunt, quanto magis divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt. Nusquam quippe legitur quod Abraham cinerem et pulverem se esse professus est, nisi cum habere Dei meruit collocutionem. Ait enim: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Esse enim se aliquid fortasse crederet, si veracem essentiam quae super ipsum est minime sensisset. At vero ubi ad incommutabilem contemplandum super se raptus est, impletus tanta contemplationis potentia, dum videret illum, nil se esse nisi pulverem vidit. Hinc est etiam quod Propheta repletus eadem sapientia, exclamat: Memento, Domine, quod pulvis sumus (Psal. CII, 15). Qui rursus ejusdem incommutabilitatem essentiae contemplatus, ait: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28). Hinc ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14, 15). Solus quippe veraciter est, qui solus incommutabiliter permanet. Nam omne quod modo sic, et modo aliter est, juxta non esse est. Permanere enim in statu suo non potest. Atque aliquo modo ad non esse itur, dum ab eo quod fuerat semper ad aliud per momenta temporum ducitur. Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid simus, cognoscamus nosmetipsos, quia prope nihil sumus. Bene itaque dicitur: Nec commemorabuntur in comparatione ejus, quia vasa auri excelsa et eminentia, quae ex participatione sapientiae nobis veneranda sunt, in comparatione sapientiae etiam memoranda non sunt. Quia vero haec sapientia humanis cordibus latenter infunditur, sicut de sancto Spiritu quoque dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8), idcirco subjungitur: CAPUT LI IBID.---Trahitur enim sapientia de occultis.

110

83. Dei sapientia ex occultis revelata. Ecelesia cum deessent aperti hostes, tentari coepit a suis. De occultis sapientia trahitur, quia cum sit invisibilis, non nisi invisibiliter invenitur. Quae recte quoque trahi dicitur, quia sicut flatum trahimus, ut corpus vivat, sic ab intimis sapientiae spiritus ducitur, ut ad vitam anima subsistat. Unde Psalmista ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Quae nimirum sapientia, humana carne cum anima rationali suscepta, dum ab intimis apparuisset in promptu, mundus hic quia auctorem suum invisibilem videre non potuit, quem visibilem conspexit hominem, eum quoque et invisibilem agnovit Deum. Conversa est ab infidelitatis suae tenebris superba prius sua aversione gentilitas, ostensis signis atque prodigiis crevit fides; propagata autem fide, in veneratione omnium sanctae Ecclesiae culmen emicuit. Cui cum deessent aperti adversarii, tentari coepit a suis. Nam multae quoque in ea haereses exortae contra eam duri certaminis bella paraverunt. Exercenda quippe est hoc tempore per laborem, quae sequenti tendit ad remunerationem. Qua ex re factum est ut in ea nonnulli prodirent, qui mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum purum hominem creatum dicerent, sed ex gratia deificatum; tantumque ei sanctitatis tribuerent, quantum de sanctis caeteris, ejus videlicet famulis, agnovissent. Quos beatus Job, prophetiae spiritu afflatus, sententiae suae definitione redarguit, dicens: CAPUT LII VERS. 19.---Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. 84. Refelluntur qui Christum tamquam purum hominem caeteris sanctis similem docent.---Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipimus? quae coloris nigredine designat peccatorem populum, foeditate meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine

111

specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis. Quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam, et ait: Tabernacula Aethiopium expavescunt, tabernacula terrae Madian [Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian] (Habac. III, 7). David quoque propheta videns quod ad Judaeam redimendam veniret Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Judaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25); dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LVII, 32); id est, priusquam Judaea credat, salvandam se offert omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. Topazium vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua παν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet, topazium quasi to-pantium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono sui Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisquam virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si aperte dicat: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus, aequari ei potest, de quo scriptum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. 85. Nestorii insania contra Christum. Quem etsi purum hominem, meritis assecutum esse ut Deus fieret, docuit. Refellitur. Modus Incarnationis Verbi. Christus aliud ex Patre, aliud ex matre, non alius.---Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia

112

aequari voluit, cum quidam haeresiarches dixit: Non invideo Christo Deo facto, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Jesum Christum Dominum nostrum, non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens cum purum hominem natum, sed, ut Deus esset, per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios posse ei coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens, non attendens, quia non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Aliud est enim natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse. Nec aequari potest gloriae Unigeniti habitae per naturam alia accepta per gratiam; Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est. Non purus homo conceptus atque editus, post per meritum ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum, ut per ineffabile sacramentum, conceptu sancto, et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Ibid., I, 38). Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor (Isai. LIII, 2), per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine

113

patre. Ipse templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris; manens unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. Sed quia non haec tractanda suscepimus, ad exponendi ordinem redeamus. 86. Superius dictorum recapitulatio.---Notandum nobis est quod sanctus vir, ut longe distare ab hac sapientia angelos demonstraret, dicit: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Qui ut antiquos etiam Patres sacri eloquii tractatores inferiores ostenderet, adjunxit: Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ut philosophorum quoque sapientiam huic monstraret longe subesse, intulit: Non conferetur tinctis Indiae coloribus. Atque subjunxit: Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Ut in illa quoque superna civitate nullum pervenire ad aequalitatem Unigeniti demonstraret, addidit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ut prophetas quoque ei subesse ostenderet, adjunxit: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, nec commemorabuntur in comparatione ejus. Trahitur enim sapientia de occultis. Ad extremum vero ut ipsos quoque in Ecclesia haereticos increparet, qui a gentilitatis errore venientes, fidem quam percipiunt, per superbiam scindunt. addidit: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si patenter insinuet, dicens: Hi qui ex peccati nigredine ad conversionem veniunt, aequari Deo homini non possunt, quamvis multis colorum virtutibus resplendere videantur. Quorum ut superbia refutetur, apte subjungitur: CAPUT LIII IBID.---Nec tincturae mundissimae componentur. 87. Vere humiles et sancti sunt qui suis meritis nihil tribuunt.---Tincturae enim mundissimae vocantur hi qui veraciter sunt humiles et veraciter sancti, qui sciunt

114

quidem quia ex semetipsis virtutum speciem non habent, sed hanc ex dono gratiae supervenientis tenent. Tincti enim non essent si sanctitatem naturaliter habuissent. Sed mundissimae tincturae sunt, quia humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam quam acceperunt. Hinc est enim quod sponsi voce de sancta Ecclesia dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VI, 9; III, 6)? Quia enim sancta Ecclesia coelestem vitam naturaliter non habet, sed superveniente Spiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, sed dealbata memoratur. Et notandum quod superius cum dixisset: Non conferetur tinctis Indiae coloribus, eosdem colores non intulit mundos. Hoc vero in loco ut tincturam veracium virtutum ab illa philosophorum fucatione distingueret, tincturas dicens, addidit mundissimas. Tincturae enim mundissimae recte nominantur hi qui prius per prava opera foedi fuerant, superveniente tamen spiritu, nitore gratiae vestiuntur, ut longe aliud appareant esse quam erant. Unde etiam baptisma, id est tinctio, dicitur ipsa nostra in aquam descensio. Tingimur quippe, et qui prius indecori eramus deformitate vitiorum, accepta fide reddimur pulchri gratia et ornamento virtutum. Sequitur: CAPUT LIV VERS. 20, 21.---Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium. 88. Quandiu mortaliter vivimus, Deum non in propria natura, sed per quasdam imagines videmus, nisi prius carnali vitae, funditus exstincto ejus amore, moriamur.--- Pensandum magnopere est quod a sancto viro requiritur unde sapientia veniat. Ab eo etenim venit a quo orta est. Sed quia ab invisibili et coaeterno Patre nascitur, ejus via occulta est. Unde et per prophetam dicitur: Generationem illius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Locus vero intelligentiae ejus, est mens humana, quam haec Dei

115

sapientia dum repleverit, sanctam facit. Quia ergo et invisibilis est de quo prodiit, et incertum nobis est in cujus mente intellecta requiescat, recte nunc dicitur: Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Sed hoc valde mirum est quod protinus subinfertur: Abscondita est ab oculis omnium viventium. Sapientia quippe quae Deus est, si omnium viventium oculis occulta esset, hanc procul dubio sanctorum nemo vidisset. Sed ecce huic sententiae Joannem audio concordantem, qui ait: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). Rursumque cum testamenti veteris patres intueor, multos horum, teste ipsa sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Dominum, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII, 30). Vidit S. Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11). Vidit isdem Job Dominum, qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII, 5). Vidit Isaias Dominum, qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Vidit Michaeas Dominum, qui ait: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris (III Reg. XXII, 19). Quid est ergo quod tot testamenti veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est, dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium; et Joannes ait: Deum nemo vidit umquam (I Joan. IV, 12), nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima, gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc non nisi in angelo vidit (Exod. XXXIII, 11). Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi

116

temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, ostende mihi Deum diceret, et non ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo patres testamenti veteris Dominum, et tamen, juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit umquam (Joan. IV, 12); et juxta beati Job sententiam, sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis. 89. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri; hoc quoque a beati Job sententia non abhorret, qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest Deum simul amplecti et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Unde adhuc ad eumdem quoque S. Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 21). Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus quoque apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse testatur, ex parte cognoverat (I Cor. XIII, 12), jam huic mundo totum se mortuum esse perhibebat, dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Sicut enim jam longe superius

117

diximus, non sufficit ut diceret, Mundo crucifixus sum, nisi etiam praemitteret, mihi mundus crucifixus est, ut non solum se mundo mortuum, sed etiam mundum sibi mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum, nec ipsum jam mundus appeteret. Si enim duo fortasse in uno loco sint, quorum unus vivus, alter vero sit mortuus, etsi mortuus viventem non videt, vivus tamen mortuum videt. Praedicator autem Dei ut ostenderet quia per abjectionem qua se humiliando dejecerat, talis jam factus esset, ut nec ipse mundum, nec mundus ipsum concupisceret, non solum ait se mundo crucifixum, ut ipse mundi gloriam quam appeteret tamquam mortuus non videret, sed etiam mundum sibi asseruit crucifixum, in quo tanta se humilitate dejecerat, ut et ipse mundus tamquam ad eum mortuus Paulum humilem atque despectum jam videre nequaquam posset. 90. Refelluntur qui Deum a beatis videri tantum in claritate, non in sua natura asserunt.---Sciendum vero est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas et aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Ac si patenter dicat: Qui in vestra me cernitis, restat, ut in mea me natura videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hinc Paulus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). 91. Refelluntur et qui angelos divinae visionis expertes somniant.---Sed quia de Deo per primum

118

Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere (I Pet. I, 12), sunt nonnulli qui nequaquam Deum videre vel angelos suspicantur, et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum in coelis semper vident faciam Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Numquid ergo aliud veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet agnoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant; et sitiunt intueri et intuentur. Si enim sic videre desiderant ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia numquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15), considerandum nobis est quoniam satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat veritas: Quia semper vident; dicat praedicator egregius: Quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus quando ad ipsum fontem vitae venerimus. Erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas. Sed longe abest ab ista siti necessitas, longe a satietate fastidium, quia et sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus igitur Deum, ipsumque erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras, accessa ejus luce gaudeamus. 92. Quo sensu Deus lucem habitet inaccessibilem.--- Sed cum ejus lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inaccessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim.

119

VI, 16). Et rursum audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quomodo ergo accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ad eum ipsam qua illuminamur lucem vimus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit esse omni homini humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores, humanitatis nomine notare solet. Unde isdem apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3, 4)? Quibus paulo post subjicit: Nonne homines estis? Et unde alias testimonium protulit, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 2). Et cum hoc hominibus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum (Ibidem); ipsum se ab hominis vocatione discernens, qui raptus supra hominem divina jam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhiberet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt, videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Nec tamen ita videbimus sicut videt ipse seipsum. Longe quippe dispariliter videt creator se, quam videt creatura creatorem. Nam quantum ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur, quo creatura sumus. 93. Non videmus Deum sicut ipse se conspicit.---Sed profecto non ita conspicimus Deum sicut ipse conspicit se, sicut non ita requiescimus in Deo quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies erit utcumque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne enim jaceamus in nobis, ut ita dicam,

120

contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad illum erigimur intuendum, raptique intentione cordis, et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum, et jam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere, et tamen sic ire perfecte requiescere est. Et perfecta ergo requies est, quia Deus cernitur; et tamen adaequanda non est requiei illius, qui non a se in alium transit ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis, quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur. Nam ut beati atque aeterni simus in aeternum, imitamur aeternum. Et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis. Nec exsortes sumus ejus quem imitari possumus, quia et videntes participamur, et participantes imitamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus. LIBER DECIMUS NONUS Ab extrema parte vers. 21 cap. XXVIII usque ad vers. 21 sequentis cap. exclusive perducta expositione, varii sensus non minus docte quam pie aperiuntur, maxime de Christo et Ecclesiae. 1. Quid mirum si aeterna Dei sapientia conspici non valet, quando ipsa quoque invisibilia quae per eam condita sunt humanis oculis comprehendi non possunt? In rebus ergo creatis discimus creatorem omnium quanta humilitate veneremur, ut in hac vita usurpare sibi de omnipotentis Dei specie mens humana nil audeat, quod solum electis suis praemium in subsequenti remuneratione servat. Unde bene postquam dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, illico subinfertur: CAPUT PRIMUM CAP. XXVIII, VERS. 21.---Volucres quoque coeli latet. 2. Volucres coeli aliquando in malam partem accipiuntur, aliquando in bonam.---In Scriptura enim sacra volucres aliquando in malo, aliquando in bono dantur intelligi. Per volucres quippe nonnumquam potestates aereae designantur, bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur: Quoniam senem quod secus viam cecidit, venerunt volucres, et comederunt illud (Matth. XIII, 4; Luc. VIII, 5); quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt. Hinc rursum cuidam diviti superba sapienti dicitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58). Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus se abscondunt; cumque apparuerint, numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum, haec eadem superba daemonia designantur. Ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam; Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est, humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi enim quodam volatu volucris illa prima se extulit, quae per elatam cogitationem dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Ecce quam alta superbe volando petiit. Quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est, ut gustarent, et essent sicut dii (Genes. III, 5, 19). Cumque similitudinem divinitatis appetunt, immortalitatis munera perdiderunt (Ibid., 19).

122

Qui in terram moriendo non issent, si super terram humiliter stare voluissent. 3. At contra in bono volucres poni solent, sicut in Evangelio Dominus cum similitudinem regni coelestis ex grano sinapis denuntiaret, dixit: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in, hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Matth. XIII, 31). Ipse quippe est granum sinapis qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isai. LIII, 2); arbor autem, quia speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). [Vet. II.] Hujus arboris rami sancti praedicatores sunt. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant. Hoc igitur in loco postquam de sapientia dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, recte subjungitur: Volucres quoque coeli latet, quia in hac corruptibili carne constituti, naturae ejus potentiam ipsi quoque videndo non penetrant, qui jam per meritum sanctae contemplationis volant. Ubi apte subjungitur: CAPUT II VERS. 22.---Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. 4. Superbi angeli divinam sapientiam, quia ea non fruuntur, minime vident.---Qui perditionis et mortis nomine

123

nisi maligni spiritus designantur? qui inventores mortis et perditionis exstiterunt, sicut de ipso eorum principe sub ministri ejus specie per Joannem dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Cui subjecti omnes superbiae spiritus de hac sapientia quae Deus est dicunt: Auribus nostris audivimus famam ejus; quia nimirum visionem illius plena beatitudine habere nequiverunt. Videre quippe perfecte coaeternam Deo sapientiam, hoc est quod habere. Unde ad Joannem de munere vincentis dicitur: Dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). In hac enim vita scire aliquid vel videre possumus, etiam quod non accepimus; habere vero nomen novum in calculo scriptum, est in aeterno praemio notitiam Dei humanis sensibus inusitatam, quam scire non potest nisi qui accipit, habere. Quia itaque, ut diximus, videre Deum, hoc est quod habere, ideo iniqui spiritus hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam eam habere potuerunt. Ad lucem quippe ejus clauserunt oculos cordis, superfusis ejus radiis repugnantes, sicut intelligi etiam de eisdem malignis spiritibus potest, quod scriptum est: Ipsi rebelles fuerunt lumini (Job. XXIV, 13). Famam ergo sapientiae malignis spiritibus audisse, sed eamdem sapientiam non vidisse, est et ejus potentiam ex virtute illius cognovisse, et tamen sub ea humiliter stare noluisse. Unde et Veritatis voce de ipso malignorum spirituum capite dicitur: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Sequitur: CAPUT III VERS. 23.---Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. 5. Homines latuit quando per carnem Sapientia ventura esset ad homines; vel quomodo foris apparens invisibilis apud Patrem permaneret.---Haec coaeterna Deo sapientia aliter viam habet, atque aliter locum.

124

Locum vero si quis intelligat, non localem. Nam teneri corporaliter non potest Deus; sed, ut dictum est, locus intelligitur non localis, Locus sapientiae Pater est, locus Patris sapientia, sicut ipsa Sapientia attestante dicitur: Ego in Patre, et Pater in me. Aliter ergo ipsa sapientia habet viam, atque aliter locum. Viam per humanitatis transitum, locum vero per flatum divinitatis. Inde enim non transit, unde aeterna est; sed inde transit, unde propter nos apparuit temporalis. Sic namque in Evangelio scriptum est: Quia egrediens ab Jericho Dominus transibat; duo autem caeci sedentes juxta viam clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri fili David (Joan. XIV, 10, 11; Matth. XX, 29, 30). Ad quorum vocem, sicut illic scriptum est, stetit Jesus, et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis suae potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum, quasi transit Jesus, quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans eos tetigit et illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei, est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit, quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit. Quia igitur quando per carnem appareret hominibus incertum fuit, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Ac si aperte diceretur: Humanae cogitationi occulta sunt, vel quando per carnem ad homines sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis, etiam cum foris apparuerit, persistat. 6. Ejusdem adventus et mansio in cordibus hominum ignorantur.---Quamvis hoc intelligi et aliter potest. Nam via ejus non inconvenienter accipitur hoc ipsum quod

125

venit ad cor, seseque nobis intrinsecus infundit. Locus vero ejus fit cor, ad quod veniens permanet. De hac quippe via illius dicitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Matth. III, 3); id est, in corde vestro venienti Sapientiae aditum reserate, sicut alias dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Super occasum fuit ascendere, ipsam mortem quam pertulerat resurgendo superasse. Ait ergo: Ei qui ascendit super occasum, iter facite; id est, resurgenti Domino in vestris cordibus per fidem viam praebete. Hinc Joanni per spiritum dicitur: Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76). Quisquis etenim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae viam praeparat. Habet ergo viam ista sapientia, habet et locum: Viam qua venit, locum quo manet, sicut ipsa ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Via est igitur qua venit, locus quo manet. Sed quo venit, quae ubique est? An venire est sapientiae per illuminationem mentis nostrae indicare praesentiam majestatis suae? Et quia hominibus incertum est vel in cujus cor veniat, vel in quo postquam venerit permanendo requiescat, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius, quia solius divinae visionis est cernere, vel quibus modis intellectus sapientiae ad cor hominis veniat, vel cujus mens intellectum vitae, quem perceperit, mortiferis cogitationibus non amittat. Et quia haec eadem sapientia per humanitatis gratiam manifestata in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura, recte subditur. CAPUT IV VERS. 24.---Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt respicit. Deus nos respiciendo per gratiam reformat.---7. Respicere quippe Dei est ea quae amissa ac perdita

126

fuerant ad suam gratiam reformare. Unde scriptum est: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit, et magna merita maturitatis dedit. Unde adhuc subditur: CAPUT V VERS. 25.---Qui fecit ventis pondus, 8. Animas vagas figit et gravitate donat.---Velocitate enim ac subtilitate ventorum in Scriptura sacra solent animae designari, sicut per Psalmistam de Deo dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3); id est, qui transgreditur virtutes animarum Fecit ergo ventis pondus, quia dum superna sapientia replet animas, eas maturitate indita graves reddit; non illa gravitate qua dicitur: Filii hominum usquequo gravi corde (Psal. IV, 3)? Aliud namque est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud est gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non jam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Adhuc ille populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis sui; viam ejus vidi, et dimisi eum (Isai. LVII, 17). Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Et quoniam sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa desiderant, omnipotens Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat. Sed cum per gratiam respicit vagam mentem, in consilii stabilitatem figit. Recte ergo nunc dicitur: Qui fecit ventis pondus, quia cum leves motus animi misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem format. Vel certe ventis pondus facere est concessam hic electis de virtutibus gloriam, permista infirmitate temperare. Unde et subditur:

127

CAPUT VI IBID.---Et aquas appendit mensura. 9. Virtutes electorum permista, ne extollantur, infirmitate temperat. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium, designare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ubi Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potabit eos (Eccli. XV, 3). Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Aquarum etiam nomine nonnumquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum ne fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. XLVIII, 2). Per aquam populi designantur, sicut per Joannem dicitur: Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII, 15). Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei praedicamenta sequentium, designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isai. XXXII, 20) Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII, 3). Hoc ergo in loco quid aquarum nomine nisi electorum corda signantur, quae per intellectum sapientiae auditum jam supernae vocis acceperunt? De quibus recte dicitur: Et aquas appendit mensura. Quia sancti ipsi qui sancto sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant

128

quantum volunt, sed ne extollantur superbia, sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. 10. Quod confirmatur exemplo Eliae Jezabelem fugientis.---Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit (III Reg. XIX, 3). Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem; et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugerit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem petere, nec accipere; de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (Ibid. XIX, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat, nisi quia aquae appenduntur mensura, ut ipsi sancti Dei homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur. 11. Et Pauli mortem declinantis, aut Satanae tentationes patientis.---Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac terrae pericula sustinentem (II Cor. XI, 26), frenantem jejuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad ecclesiarum custodiam vigilanter se ac pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum (Ibid., XII, 4), et audisse arcana verba

129

quae non licet homini loqui; et tamen Satanae angelo ad tentandum conceditur (Ibid. XII, 7), orat ut eximi debeat, et non exauditur. Cujus cum ipsa initia conversionis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Jesus de sublimibus ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit. Ad Ananiam mittitur (Act. IX, 7), vas electionis vocatur; et tamen de civitate eadem quam post visionem Jesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 32). Cui licenter dicam: O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, et in terra adhuc hominem fugis? In paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres, nisi quia ipse qui te sublevat rursum subtilissima te mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos faciat infirmitatis nostrae? Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Custos virtutis est infirmitas.---Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram isdem praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me

130

ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ad ima quippe pertrahit caro, ne extollat spiritus: et ad summa trahit spiritus, ne prosternat caro. Spiritus levat, ne jaceamus in infimis; caro aggravat, ne extollamur ex summis. Si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione procul dubio tentationis suae in ima dejiceret. Rursum vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu ipsa nos pejus sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine ut dum unusquisque sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec tentatio exterior culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum intentio interior in superbiam elevat, quia tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in interiori profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur, ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperare, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo judicii interni moderamine, infra summa, et supra infima in quodam medio anima libratur. Bene ergo dicitur: Et aquas appendit mensura. Sequitur: CAPUT VII VERS. 26, 27.---Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit. 13. Verbi Dei praeconibus lex posita, ut opere impleant quod praedicant. Hanc legem servantibus ad hominum corda aditus patet.---Solent per pluvias praedicantium dicta signari. Unde per Moysen dicitur: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut XXXII, 2). Quorum videlicet verba cum blande persuadent, pluviae sunt; cum vero terribilia de venturo judicio intonant, sonantes procellae. Et notandum quod pluviis lex ponitur, ut via procellis sonantibus aperiatur. Lex quippe est ipsis

131

praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 16). Sermones etenim Dei post se praedicator projicit, cum hoc quod dicit facere contemnit. Quando autem dictis ejus alter obediat, dum ipse respuit opere quod praedicat voce, et dissimulat audire quod narrat? De ista praedicationis lege scriptum est: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Regnum coelorum videlicet Ecclesiam praesentem appellat, de qua scriptum est: Et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In superno etenim regno scandala quae ex eo colligi debeant non habentur. Qui ergo solvit opere, et sic docet voce, in isto regno coelorum erit minimus, in illo nec minimus. Viam autem procellis sonantibus posuit, cum praedicatoribus suis ad corda hominum terrore venturi judicii perculsa aditum fecit. Prius itaque lex ponitur, ut postmodum via pandatur, quia illa vox cor audientis penetrat, quae hoc quod ore sonuerit, opere conservat. Tunc autem cum legem pluviis et viam procellis sonantibus poneret, hanc sapientiam Deus vidit, enarravit, praeparavit, et investigavit. Usitata sacri eloquii locutione videre Deus dicitur, videre nos facere, sicut justo viro Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Genes. XXII, 12). Et Israelitae praemonentur: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3); id est, ut scire vos faciat. Tunc ergo cum legem pluviis poneret, hoc est mandatum custodiae praedicatoribus daret, hanc incarnatam sapientiam videri et enarrari a praedicatoribus, praeparari et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in diem

132

judicii propitiam parat. Et notandum quod de ea quatuor dicta sunt, Ait enim: Vidit, enarravit, praeparavit, investigavit. Vidit namque, quia species est; enarravit, quia verbum; praeparavit, quia remedium; investigavit quia occultum. Sed hoc quod aeterna Dei sapientia species Patris et Verbum dicitur, quando ad humana mente penetratur? Quis namque intelligat, vel verbum sine tempore, vel speciem sine circumscriptione? Dicendum ergo erat aliquid quod de illa homo cognosceret in se. Unde apte subditur: CAPUT VIII VERS. 28.---Et dixit homini: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. 14. Deum timens ejus sapientiam possidere incipit, et in se cognoscit, quem in ipsius natura cognoscere non potest.---Ac si aperte diceretur: Ad temetipsum homo revertere, cordis tui secreta perscrutare. Si Deum te timere deprehendis, profecto constat quia hac sapientia plenus es. Quam si adhuc cognoscere non potes quid sit in se, jam cognoscis interim quid sit in te. Quae enim apud se ab angelis metuitur, apud te timor Domini vocatur, quia hanc habere te certum est, si timere te Deum incertum non est. Hinc etiam per Psalmistam dicitur: Initium sapientiae, timor Domini (Psal. CX, 10); quia tunc penetrare cor inchoat, cum hoc extremi judicii pavore perturbat. Ad parvitatem igitur nostram divinus sermo se attrahit: sicut pater cum parvulo filio loquitur, ut ab eo possit intelligi, sponte balbutit. Quia enim naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se, ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis, cum dicitur: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Sed quia ille veraciter vim divini timoris intelligit, qui se a cunctis pravis operibus custodit, recte subditur: Et recedere a malo, intelligentia. Ea igitur quae sequuntur, quia

133

prophetiae spiritu plena sunt, ipsa sacrae historiae verba testantur, cum dicitur: CAPUT IX Cap. XXIX, VERS. 1.---Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit. 15. Job ultima Ecclesiae tempora praenuntiat, quibus carnales et haereticos passura est.---Quia enim parabola similitudo nominatur, aperte constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur. Cum etenim sua narrat, quaecunque sunt sanctae Ecclesiae ventura denuntiat; et per hoc quod ipse patitur, indicat quid illa patiatur. Nonnumquam vero sic suae historiae verba permiscet, ut nil allegoricum insonet; nonnumquam vero sic suos dolores loquitur, ac si ex voce dolentis Ecclesiae loquatur. In hac vero ultima sui parte sermonis ultimum tempus designat Ecclesiae, quando adversarios suos, id est carnales quosque, vel haereticos atque gentiles, quos nunc studet sapientiae auctoritate comprimere, effrenata jactantia elatos cogitur irrisa tolerare. Unde in hoc quoque sermone dicitur: Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei (Job XXX, 1). Et ipsa ordinis ratio exposcit ut per verba beati Job ultima extremi sanctae Ecclesiae designentur dies, quando, persecutione crescente, apertas haereticorum voces tolerare compellitur, cum motus cordis sui, quos nunc intra cogitationum sinus contegunt, tunc in voce manifestati erroris aperiunt. Nunc enim, sicut per Joannem dicitur (Apoc. XX, 3), draco in abysso clausus tenetur, quia diabolica malitia in eorum subdolis cordibus occultatur. Sed sicut illic dictum est, educetur draco de puteo abyssi, quia quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur. Nunc enim abscondit se sub

134

blandiente lingua, saeviens conscientia, et malitia calliditatis, quasi quadam se tegit abysso simulationis; nunc Dominus, sicut Psalmistae voce dicitur, Congregat sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Uter quippe carnalis est cogitatio. Aquae ergo maris in utre congregatae sunt, cum amaritudo perversae mentis non erumpit exterius in vocem pravae libertatis. Veniet profecto tempus, quando contra hanc perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur. Veniet tempus, quando catholicam Ecclesiam non solum injustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant. 16. Duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, verbis et gladiis.---Ab adversariis namque suis duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, scilicet aut verbis, aut gladiis. Sed cum verbis persecutionem sustinet, exercetur ejus sapientia; cum vero gladiis, exercetur ejus patientia. Sed verborum persecutiones ab haereticis nunc etiam quotidie toleramus, cum ipsi haeretici linguis nobis subdolis, et falsa humilitate blandiuntur. Persecutiones vero gladiorum juxta finem mundi secuturae sunt, ut grana coelestibus horreis recondenda tanto verius a peccatorum paleis exuantur, quanto arctius affliguntur. Tunc electi omnes qui in illa fuerint tribulatione comprehensi reminiscuntur horum temporum in quibus nunc Ecclesia fidei pacem tenet, et superba haereticorum colla comprimit, non potentatu culminis, sed jugo rationis. Reminiscuntur nostri, qui quieta fidei tempora ducimus; qui etsi in bellis coarctamur gentium, non tamen in dictis expugnamur patrum. Beatus ergo Job sanctae Ecclesiae typum tenens, quae tunc in illis angustiis invenitur; et tamen nostrae, ut dixi, quietis reminiscitur, sua transacta narrat, et aliis ventura denuntiat, dicens: CAPUT X

135

VERS. 2.---Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos? 17. Etsi gravia jam passa sit Ecclesia, longe graviora passura est.---Multa enim talia sancta Ecclesia doloribus pressa dictura est. Tantis quippe illam futurum est tribulationibus angustari, ut haec tempora cum magno suspirio desideret quae nos cum magno dolore toleramus. Dicat ergo, dicat per vocem beati Job: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos? Quia enim statutus dierum numerus menses vocantur, quid aliud nomine signat mensium, nisi collectiones animarum? Dies quippe dum colliguntur in mensibus, subtrahuntur, quia et in hoc tempore sancta Ecclesia, dum veritatis luce splendentes animas colligit, in intimis abscondit. Aliquando etiam mensis pro perfectione ponitur, sicut propheta ait: Erit mensis ex mense (Isai. LXVI, 23); perfectio videlicet eis in requie, quibus nunc perfectio fuerit in operatione. Reminiscatur ergo perfectionis pristinae, reducat ad memoriam quanta praedicatione sua collectis animabus reportabat lucra, et angustata tribulationibus dicat: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos? In quibus profecto mensibus qualis fuerit, enumerando subjungit, dicens: CAPUT XI VERS. 2, 3.---Secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. 18.---Tunc multi infirmi cadent, fortibus ob eorum casum dolentibus. Tunc quippe videt ex se, persecutione cogente, infirmorum multos cadere, quos nunc ut mater intra pacis sinum parvulos fovet, et intra tranquillas fidei cunas continet, quia admisti fortibus, ipsa fidei tranquillitate nutriuntur. Tunc vero tales multi casuri sunt, et per viscera charitatis, quidquid in damno parvulorum

136

sustinet, se perpeti animus perfectorum dolet. Infirmorum etenim damna ad corda fortium per compassionem transeunt. Unde per Paulum dicitur: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Tanto enim quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos. Unde sancta Ecclesia infirmis tunc cadentibus angustiata, cum horum reminiscitur temporum, jure dictura est: Secundum dies quibus Deus custodiebat me, quia se tunc in illis aestimat cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri. Bene autem dicitur: Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Lucernae enim nomine, lumen signatur sacrae Scripturae, de qua ipse Ecclesiae pastor dicit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Pet. I, 19). Et Psalmista ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105). Quia autem principale nostrum mens est, appellatione capitis mens vocatur. Unde per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Ac si aperte dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem meam. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant, ut in hoc caliginoso vitae praesentis loco, dum verborum Dei lucem percipimus, quae sunt agenda videamus. Nunc ad lumen ejus in tenebris ambulat, quoniam sancta universalis Ecclesia, etsi alienae occulta cogitationis non penetrat, quia quasi faciem non cognoscit in nocte, tamen ponit gressus boni operis, directa lumine supernae locutionis. Sequitur: CAPUT XII VERS. 4.---Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.

137

19. Variae Ecclesiae aetates. Infantia, adolescentia, senium. In fine tamen multos susceptura est filios.---Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8), quia nimirum sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur, quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. De hac ejus aetate Domino dicitur: Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3). Universae quippe Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, adolescentulae vocantur, non jam vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritalem congruae fecunditatem. Tunc ergo, cum in diebus illis Ecclesia, quasi quodam senio debilitata, per praedicationem filios parere non valet, reminiscitur foecunditatis antiquae dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae. Quamvis post eosdem dies quibus deprimitur, jam tamen circa ipsum finem temporum grandi praedicationis virtute roboretur. Nam susceptis ad plenum gentibus, omnem Israeliticum populum, qui tunc inventus fuerit, in fidei sinum trahit. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Sed ante illa tempora erunt dies in quibus ab adversariis paululum videbitur oppressa, cum et horum dierum reminiscitur, dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. 20. Qui mandata Dei meditatur, habet Deum inhabitantem. Sancti se foris intusque circumspiciunt.--- Quid hoc loco tabernaculum, nisi habitationem mentis accipimus? Quia per omne quod cogitando agimus, in

138

consilio nostri cordis habitamus. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi Deus in tabernaculo est. Habitationem etenim cordis sui ante Dei esse oculos viderat, qui dicebat: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15). Exteriora namque opera patent oculis hominum, longe vero incomparabiliter interiores ac subtilissimae cogitationes nostrae patent oculis Dei. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Et saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus, et in interiori cogitatione illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus Deo quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde et sancti omnes foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per prophetam videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur (Ezech. I, 18; X, 12). Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant, et oculos in circuitu et intus habere perhibentur; magisque se, quo Deo placeant, in sua interna componunt, sicut per Psalmistam quoque de sancta Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Sed qua exteriora sua etiam irreprehensibilia custodit, jure de ea subdidit: In fimbriis aureis circumamicta varietate, ut et pulchra sibi intus sit, et aliis foras; et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla. Beatus igitur Job dicat ex se, dicat ex persona universalis Ecclesiae: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Ut enim demonstret quantum intus profecerit, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibet. Ut etiam ostendat rectitudinis opera quantum extrinsecus custodivit, adjungit.

139

CAPUT XIII VERS. 5.---Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. 21. Sanctis intus Deo vacantibus, mali sola exteriora quaerunt. Religionem non habent, sed simulant.---Omnes autem qui divina praecepta metuunt, Dei tabernaculum fiunt. Unde, ut supra jam diximus (Num. 6), per semetipsam Veritas dicit de eo qui illius mandata custodit: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quod contra perversi quique dum interna non appetunt, in suis se cogitationibus foras fundunt. Unde eis per prophetam dicitur: Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Et rursum: Vae qui cogitatis inutile (Michae. II, 1). In actionibus quippe suis verentur homines, quos corporaliter vident, et Deum sibi praesentem non aestimant esse, quem non vident. Quod contra in laude justi dicitur, dum Aegypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret: Quia invisibilem tamquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27). Perversum quippe terrae principem quasi non vidit, quem ab oculis sui cordis abjecit. Regem vero invisibilem tanquam videns sustinuit, quia ab ejus timoris intuitu mentis oculum non deflexit. Sancta itaque Ecclesia in magnis tunc tribulationibus deprehensa, cum multos a Deo conspicit prava cogitatione discedere, videt profecto mentis eorum habitaculum discendente Deo vacuum remanere, et jure deplorans dicit: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Quibus verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc Christiani esse non appetunt, sed videri. His videlicet Deus in publico est, non in secreto. Sed sancta Ecclesia Deum in secreto habere desiderat, quia illos vere fideles respicit, quos ad fidei vitam corde pleno permanere cognoscit. Quae juxta exteriorem quoque vigoris sui rectitudinem dicit: Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Pueri scilicet vocantur, qui coelestibus

140

mandatis inserviunt. Unde per prophetam Dominus dicit: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (Isa. VIII, 18). Et rursus in Evangelio: Pueri, numquid pulmentarium habetis (Joan. XXI, 5)? Nunc ergo in circuitu ejus sunt pueri, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur qui coelestia mandata custodiunt, et spiritalis disciplinae regulis obsequuntur. Qui profecto tunc ad obsequium pueri deerunt, quando pravi qui reperti fuerint spiritalia ejus mandata contemnunt. Sequitur: CAPUT XIV VERS. 6.---Quando lavabam pedes meos butyro. 22. Pedes Domini praedicatores, quos ungit et mundat.---Quia Christum et Ecclesiam unam esse personam crebro jam diximus, illum videlicet hujus corporis caput, hanc autem illius capitis corpus, aliter haec verba juxta vocem capitis accipi, atque aliter juxta vocem corporis debent. Quos ergo pedes Domini, nisi sanctos praedicatores accipimus? De quibus dicit: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12). Butyro ergo pedes lavantur, quia praedicatores sancti bonorum operum pinguedine replentur. Etenim, ut supra jam diximus (Lib. I, n. 30), vix ipsa praedicatio sine aliquo transitur admisso. Nam quilibet praedicans, aut ad quantulamcumque indignationem trahitur, si contemnitur; aut ad aliquantulamcumque gloriam, si ab audientibus veneratur. Unde et apostolis pedes loti sunt, ut a quamlibet parvo contagio in ipsa praedicatione contracto, quasi a quodam itinere collecto pulvere mundarentur. Et beatus Jacobus dicit: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III, 1). Et paulo post: In multis enim offendimus omnes (Ibid., 2). Pedes ergo lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur atque mundatur collectus pulvis de gloria praedicationis. Vel certe butyro pedes lavantur, dum sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia

141

conferuntur, et quos fatigat injunctus praedicationis labor exhibita a discipulis pinguedo boni operis fovet, non quod ideo praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent; id est, ut praedicare subsistant, non ut in intentionem sumendi victus transeat actio praedicatoris, sed ad utilitatem praedicationis deserviant ministeria sustentationis. Unde a bonis praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis accipitur victus. Et quoties praedicantibus necessaria ab audientibus conferuntur, non solent de rerum munere, sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quaero datum, sed requiro fructum (Phil. IV, 17). Datum quippe est res ipsa quae impenditur; fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo (Ibid., 18). Butyro ergo lavantur pedes, cum praedicatores sancti, ut diximus, ipsa praedicatione fatigati, auditorum suorum bonis operibus foventur. Fessos namque pedes butyro unxerat ille qui audiebat: Viscera sanctorum requieverunt per te, frater (Philem. 7). Hoc butyro unctus fuerat pes qui in catena tenebatur, dicens: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit (I Tim. II, 16). Si ergo ex voce capitis haec verba pensamus, recte pedes, sicut dictum est, praedicatores accipimus. 23. Pedes Ecclesiae sunt inferiores ministri, qui terrena curant.---Si autem sentire ista ex voce solius corporis debemus, nimirum pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios ea quae sunt exterius exercent, per extremum ministerium velut pedes terrae inhaerent. Sed debent hi qui praesunt, qui doctrinae studio invigilant, solerti cura occupatorum corda requirere, eisque eam quam ipsi

142

vacando percipiunt, crebrae admonitionis voce, infusionem pinguedinis ministrare. Nam quia in uno corpore invicem pro se membra sollicita sunt, sicut illorum ministeriis nostra extrema fulciuntur, ita necesse est ut nostris studiis illorum interiora repleantur. Quando igitur sancti doctores quibusdam ad extrema ministeria deditis, unctionem dominicae incarnationis praedicant, butyro eloquii pedes lavant. Solent etiam pedes ipsa itineris asperitate lacerari. Unde et omnino difficile est in terrenis actionibus hujus vitae iter agere, et nulla ex labore itineris vulnera sustinere. Cum ergo vigilantes praepositi, auditores suos curis exterioribus intentos ad cor revocant, ut quae inter ipsa licita opera admiserint mala cognoscant, et quae cognoverint defleant, pedes butyro lavant, quia eorum vulneribus poenitentiae unguenta subministrant. Reminiscatur igitur tunc Ecclesia vehementer afflicta, quomodo pacis suae tempore per exhortationis verbum, membra in se etiam extrema mundabat, et dicat: Quando lavabam pedes meos butyro. Quod de beato Job admirabiliter libet intueri, qui inter tot curas rerum, inter tot affectus pignorum, inter tot studia sacrificiorum, subjectis suis quamlibet extremis, bona sequentis vitae praedicabat, ut eos de coelestibus imbueret, qui sibi ad terrena opera deservirent. Quid ad haec nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verbum vitae impendere non curamus, quando conjugatum virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis habitus, vel magnae occupatio facultatis? Sed servata veritate historiae, ad sanctae Ecclesiae jam verba redeamus, quae per beatum Job, id est per os membri sui loquitur, quanta sint quae tempore extremo patietur, cum transactorum suorum reminiscitur, cum per eam videlicet verbi pinguedinem operantium vita lavaretur. Quae ipsam quoque praedicatorum suorum vigilantiam plenius exsequens, subdit: CAPUT XV

143

IBID. Et petra fundebat mihi rivos olei. 24. In Ecclesia rivi olei sunt vel sacra dogmata, vel sancti Spiritus gratia.---Quia petrae nomine Christus accipitur, praedicator egregius fatetur, dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quae videlicet petra nunc ad usum sanctae Ecclesiae olei rivos fundit, quia in ea loquens Dominus, praedicamenta unctionis intimae emanat. De hac petra olei rivus exiit, liber Matthaei, liber Marci, liber Lucae, et liber Joannis. In diversis hujus mundi partibus quod praedicamenta edidit, tot petra haec per ora apostolorum omnium olei rivos fudit. Toties adhuc de petra hac olei rivus funditur, quoties a sancto Spiritu ungendis mentibus auditorum ea quae in libris veteribus de Christo dicta sunt explanantur. Et rivi vocantur olei, quia decurrunt et ungunt. In quibus quisquis tingitur ungitur, quisquis ungitur interius impinguatur. De qua nimirum pinguedine Psalmista ait: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Potest nomine olei ipsa sancti Spiritus unctio designari, de qua per prophetam dicitur: Computrescit jugum a facie olei (Isai. X, 27). Jugum quippe a facie olei computrescit, quia dum sancti Spiritus gratia ungimur, a captivitatis nostrae servitute liberamur: dumque maligni spiritus dominatio superba repellitur, jugum conteritur, quo libertatis nostrae colla premebantur. De hoc rursus oleo scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei (Isai. V, 1). Filius quippe olei, fidelis populus dicitur, qui ad fidem Dei interna sancti Spiritus unctione generatur. Multis ergo tunc sancta Ecclesia tribulationibus depressa, dona Spiritus, et mira quae nunc habet praedicamenta, ad memoriam revocet, et suum silentium deploret, dicens: Petra fundebat mihi rivos olei. Quibus verbis congrue subjicit: CAPUT XVI

144

VERS. 7-10.---Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant mihi cathedram. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. 25. Bona opera et doctrinae cathedra, Ecclesiae insignia sunt.---Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent, quatenus tanto esset pacificus urbis populus, quanto ad hanc discordes ingredi non liceret. Sed nos sacram historiam venerantes, haec egisse beatum Job pro cultu justitiae certum tenemus, atque ad indaganda allegoriae mysteria ducimur. Quid ergo per civitatis portam, nisi bona quaeque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde et Propheta ait: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15). Portae quippe mortis sunt actiones pravae, quae ad interitum trahunt. Quia autem Sion speculatio dicitur, portas Sion, actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut Regis nostri gloriam contemplemur. Quid vero per cathedram, nisi magisterii auctoritas designatur? Graeca autem voce platea pro latitudine ponitur. Nunc ergo sancta Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum coelestis regni percipiat, in sanctis se actionibus exerit. Cui in platea paratur cathedra, quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Quae enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea cathedram sedet, cum nullum de sua praedicatione metuit, nullius pressa terroribus, se sub silentio abscondit. An non in publico ad docendum praesidet, quam simul et sentiendi veritas, et docendi potestas fulcit? Sed cum ad portam procederet, et in platea cathedram sederet, quid a levibus, quidve a gravibus ageretur, adjungit dicens:

145

CAPUT XVII VERS. 8.---Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. 26. Ecclesiae vigorem, et rectitudinem imperfecti formidant; diligunt perfecti.---Si historiae intendimus, quae dixit credimus; si allegoriae, quae praedixit videmus. Juvenes namque dici solent qui nulla consilii gravitate deprimuntur. Senes vero non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Unde recte quoque Dominus ad Moysen dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt (Num. XI, 16). In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi qui senes esse sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur: Quos tu nosti quod senes populi sunt, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. Sanctam ergo Ecclesiam vident nunc juvenes, et absconduntur, senes vero ei assurgentes assistunt, quia vigorem ejus atque rectitudinem immaturi formidant, grandaevi glorificant. Leves quique sunt, fugiunt; graves vero atque perfecti hanc vitae suae meritis assurgendo venerantur. Disciplinam quippe illius perfecti diligunt, imperfecti reprehendunt. Vident ergo hanc juvenes et absconduntur, quia deprehendi in suis occultis actionibus metuunt. Senes vero assurgentes stant, quia perfecti quique ex humilitate indicant, quantum in bona operatione profecerunt. Sed quia haec de suis loquitur, narret quoque qualiter ab exteris timeatur: CAPUT XVIII

146

VERS. 9, 10.---Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. 27. Haeretici silere coacti S. Gregorii temporibus. Haeretici in culpa concordant, in sententiis discrepant. In Ecclesiae adversis, haeretici libere praedicant.---Qui hoc loco alii duces intelligi vel principes possunt nisi haereticae pravitatis auctores? De quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Ipsi etenim dum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius quippe tres personas in divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia autem in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra Jovinianus quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis, vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. At contra sancta Ecclesia per medias utrarumque partium lites ordinata pace graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari, quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. Nunc ergo haereticarum plebium principes, auctoritatem sanctae Ecclesiae perpendentes, cessant loqui, et quasi ori suo digitum superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant. Vocem suam duces cohibent, quia nimirum hi qui post se errantes

147

populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere, et virtute rationis. Quorum lingua suo gutturi adhaeret, quia etsi perversa loqui libera voce non audeant, intus tamen apud se contegunt cuncta quae contra veram fidem proponere falsa moliuntur. Horum ergo temporum, sequenti tribulatione deprehensa, reminiscens Ecclesia deplorat, dicens: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam duces cohibebant, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Ac si aperte dicat: Cum praedicare mihi voce publica licuit, omnis me qui veritati non fuit subjectus expavit. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate premitur, pravis quibusque praedicatoribus licentia locutionis datur. Quod longe ante Jeremias intuens, ait: Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos (Thren. IV, 3). Quid namque lamias, nisi haereticos appellat, humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestantes? Qui tunc mammam nudant, cum errorem suum libere praedicant. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. Sequitur: CAPUT XIX VERS. 11.---Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. 28. Ecclesiae testimonium reddere debemus bene vivendo.---Dum beatificari se ab audientibus, sibique testimonium reddi a videntibus fatetur beatus Job, qualis in sermone, qualis in opere fuerit, ostenditur. Neque enim aut in opere jam perfectus est, cui adhuc linguae pravitas contradicit; aut in sermone laudabilis, qui hoc quod loquitur opere non ostendit. Ut igitur beatus Job

148

amicorum suorum increpationibus exactus utraque se habuisse perhibeat, sese et audientibus et videntibus venerationi fuisse manifestat. Quod si ad vocem sanctae Ecclesiae referamus, ille ejus verba beatificat, quia ea quae audierit opere consummat. Ille ei testimonium reddit, qui exemplis vitae illi bene vivendo respondet. Sanctam etenim Ecclesiam ille veraciter videt, cujus testatur vita quia videt. Ad hoc namque bonorum intra eam rectitudo cernitur, ut quique hanc viderint, a suis pravitatibus corrigantur. Necdum ergo intra sanctam Ecclesiam videt bonos, qui non est emendatus a malis. Sed unde ei testimonium reddatur, ostenditur cum subjungit: CAPUT XX VERS. 12, 13.---Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. 29. Ecclesia filios suos et pascit et protegit.---Magnae misericordiae ista sunt opera, liberare vociferantem pauperem, pupillo adjutorium ministrare, periturum eripere, cor viduae consolari. Superius enim dictum est quid exhibuit per doctrinam. Ait namque: Auris audiens beatificabat me. Nunc autem narrat quae per misericordiam impendit, dicens: Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Vox quippe cum opere sibi necessario concordat. Haec beatus Job et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. Quae utrumque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, quatenus et per verba bonos satiet, et per patrocinia tueatur a malis. Bene autem scriptum est: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum fructiferum faciens fructum juxta genus suum (Genes. I, 11). Quod sic est veraciter factum, ut significaret aliquid veraciter faciendum. Per

149

terram quippe figuratur Ecclesia, quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit; quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed et cum fructu operis arborem protectionis. 30. In Ecclesiae rectoribus nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.---Perpendendum quoque video his qui plebium gubernationibus praesunt, quod superius dicens: Videbant me juvenes, et abscondebantur; nunc astruit: Cor viduae consolatus sum. Quanta disciplina regminis, ut ante eum juvenes abscondantur; quanta mansuetudo pietatis, ut per eum viduarum corda consolentur! Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant, et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti jura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt; nec disciplinae vigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta. 31. Pietatis opera corporaliter et spiritaliter exhibentur ab Ecclesia.---Haec autem quae supra diximus pietatis opera sancta Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Et talium pauperum clamor est Psalmistae voce dicentium: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8). Pupillum vero cui non est adjutor

150

liberat, dum unusquisque, mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctae Ecclesiae sinum currens, in ea exhortationis adjutorium invenit, qui jam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni patris intelligi, cujus ad tempus visione destitutus est, quamvis solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Unde scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Si enim magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram? Cor autem viduae consolatur, dum fideli cuique animae qui aeternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima juncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctae Ecclesiae vocibus ex ejus resurrectione refovetur. Magnam ergo consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius aliquid, cui spiritaliter est conjuncta, cognoscit. Sequitur: CAPUT XXI VERS. 14.---Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento. 32. Nulla bona opera sunt, si pravis quibusdam maculentur.---Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo justitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus; quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec jam bona sunt opera, quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicumque

151

totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis (Ibid., 11). 33. Hinc adhibenda undique custodia et vigilantia. Frustra munita sunt caetera, cum vel unus hosti panditur aditus.---Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Dicturus enim custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat, et quamdiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat, ne hinc hosti fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur; inde procul dubio hostis ingreditur, qui undique exclusus videbatur. Pharisaeus namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Jejuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 12). Qui praemisit: Gratias ago tibi, magna certe munimina adhibuit. Sed videamus ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit: Quia non sum sicut publicanus iste (Ibid., 11). Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per jejunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt caetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratias recte egit, sed perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. Victa est per abstinentiam gula, destructa ventris ingluvies,

152

superata est largitate tenacia, avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt, quanta bona unius culpae gladio sunt perempta! Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevant, bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi. 34. Maxime cavendum a superbia.---De qua re non inordinate agimus, si ex libris, licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (I Mach. VI, 46). Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subigunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Pensandum ergo magnopere est quia bona prodesse nequeunt, si mala quae subrepunt non caventur. Perit omne quod agitur, si non sollicite in humilitate custoditur. Unde bene quoque de ipso primo parente dicitur: Posuit eum Dominus in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret (Genes. II, 15). Operatur quippe qui agit bonum quod praecipitur, sed quod operatus fuerit non custodit, cui hoc subrepit quod prohibetur. Beatus igitur Job, quia ex omni parte bono se opere texerat, dicat: Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento. Ubi protinus subditur: CAPUT XXII IBID.---Et diademate, judicio meo. 35. Justi sollicite attendunt, quid Deo, quid proximo debeant.---Justorum judicia recte diademati comparantur, quia per magni operis gloriam ad retributionis ducunt coronam. Quae nimirum judicia secum quotidie introrsus agunt, quid Deo, quid proximo debeant, solerter

153

aspiciunt, atque ad agenda bona se vehementer accendunt, et de perpetratis malis districte redarguunt. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5). Intus quippe ab omni strepitu saeculari ad corda sua redeunt, ibique ascendunt tribunal mentis, atque ante oculos se et proximum statuunt, deducunt ad medium regulam testamenti, qua dicitur: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Transferunt in se personam proximi, et sollicite attendunt quid sibi si ita essent fieri vel non fieri juste voluissent, sicque districto jure atque judicio causam suam et proximi juxta tabulas divinae legis in foro cordis examinant. Bene ergo dicitur: Cogitationes justorum judicia, quia ipse eorum intimus motus cordis, quasi quaedam libra est judiciariae potestatis. Quibus peractis, quia retributionem inferius non requirunt, recte eorum judicia diademati comparantur. Diadema quippe in superiori parte corporis ponitur. Justorum ergo judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et infimis, sed sursum remunerari concupiscunt. Sequitur CAPUT XXIII VERS. 15, 16.---Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. 36. Bona opera etsi humilitate occultanda, necessitate tamen aliquando publicanda.---Inter haec lectoris animus forsitan quaerat cur beatus Job suas tam subtiliter virtutes enumeret. Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Hinc est etiam quod duos caecos juxta viam sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat (Matth. IX, 30). De

154

quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse Omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti, et facta quidem sua occultando seipsos custodiant, sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 15). Aliquando sancti viri et coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare; sed ad eum finem omnia referentes, ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, ipsi praedicatio eorum fortasse despicitur, quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare. Et facta sua referunt, ut venerationi sint; venerari appetunt, ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra, elevabantur pariter et rotae (Ezech. I, 19), quia videlicet cum auditorum mentes praedicantium vitam suspiciunt, necessario utique etiam vim praedicationis admirantur. 37. Quod sanctus Paulus exemplo suo comprobavit. Qui eum imitantur non elationi serviunt, sed humilitati.--- Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum

155

esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est (I Thess. II, 5), secutus adjunxit: Neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri vobis esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (Ibid., 6, 7). Rursus Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego (II Cor. XI, 21-23). Quibus etiam subjungit quod ei quoque tertii coeli secreta patuerint, quod raptus etiam paradisi arcana penetrarit. Ecce honorem fugiens servum se discipulorum praedicat. Ecce honorem pro utilitate audientium quaerens falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium, ejus comparatione vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo et humilitatis exhibet gratiam, et utilitatis quaerit incrementa, ut et servum se discipulorum praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid habent ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in cogitatione, innotescit adversariis qualis foris appareat in operatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi serviunt, sed utilitati. Unde beatus Job amicis suis se injuste increpantibus, atque idcirco nescientibus bona sua, loquendo aperit, ut nimirum discerent non contra ejus vitam increpantes

156

erigi, sed hanc tacentes imitari, quamvis, ut supra jam diximus, hunc ad memoriam facta sua reducere, invecta ab increpantibus desperatio compellebat. Nam inter tot dolores vulneris et verba desperationis, cum bona quae fecit narrat, quasi collapsum verbis et verberibus ad spem animum reformat. Dicat ergo bona quae fecit, ut non cogatur inter tot mala de se desperare quae audit. Oculus fui caeco, et pes claudo. 38. Justitiae opera praemitti debent operibus misericordiae. Qui eleemosynas largitur, nec abstinet a peccato, rem suam Deo tribuit, et seipsum peccato.---Cum sancti operis exempla pensamus, intuendum nobis prius est, quam rectus narrandi ordo servetur, ut ante justitiae, et post misericordiae opera describantur. Ille quippe bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae justa, ut collatus in proximos rivus misericordiae de justitiae fonte ducatur. Nam multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed injustitiae facta non deserunt. Qui si veraciter proximis misericordiam facere student, sibi ipsis prius debuerant juste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc injuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde per quemdam sapientem dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit (Eccli. XIV, 5)? Ad exhibendam quippe misericordiam ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Qui itaque indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod majus est servavit iniquitati. Bene itaque per beatum Job prius dicitur: Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento; et

157

sicut diademate, judicio meo. Ac deinde subjungitur: Oculus fui caeco, et pes claudo. Quia tunc est apud Deum oblatio verae rectitudinis, cum de radice justitiae prodeunt rami pietatis. Sed quia in ipso misericordiae opere plus solet apud internum judicem animus pensari quam factum, notandum quod caeco oculum fuisse se asserit, pedem claudo. Haec etenim dicens, profecto indicat quia et illi per semetipsum manum praebuerat, et hunc portando sustinebat. Ex qua re colligitur, super egenos ac debiles quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Unde et subditur: Pater eram pauperum. 39. Ecclesia caecos illuminat, claudos sustentat.--- Quae videlicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae typica interpretatione referamus, ipsa est oculus caeco, quia per verbum lucet, ipsa pes claudo, quia per adjutorium continet. Caecos enim praedicando illuminat, claudos vero opitulando sustentat. Caecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt; claudus autem est, qui non potest ire quo videt. Crebro namque peccatum aut ignorantia aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit. Quo contra recte per Psalmistam dicitur: Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1). Quia enim Dominus et scientiam et virtutem praebet, et contra ignorantiam illuminatio, et contra infirmitatem salus vocatur. Hinc etiam de iniquis dicitur: Fiant viae illorum tenebrae, et lubricum (Psal. XXXIV, 6), ut scilicet per tenebras quo ire debent non videant, qui etsi recta viderent, in eis tamen per lubricum stare non possent. Isti itaque per lubricum inter bona claudicant, illi per tenebras quae bona sequantur ignorant. Sancta itaque Ecclesia extremis tribulationibus deprehensa, antiquorum reminiscitur temporum, quando et docendo illuminare consueverat, et adjuvando firmare, et praecedentis membri sui ore loquitur, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo.

158

40. Caeci sunt gentiles, claudi vero Judaei.---Quae quia duos in se populos collegit, Judaicum scilicet atque gentilem, recte etiam potest caeco gentilis, claudo autem Judaicus populus designari. Gentilis quippe quasi oculos non habuit, quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset. At contra Judaicus habens oculos, claudus fuit, quia legem quidem sciendo tenuit, sed in ea gressum recti operis non tetendit. Si enim gentilis populus caecus minime fuisset, propheta non diceret: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. IX, 2). Rursum si Israeliticus populus a bono opere minime claudicasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46). Qui nimirum populus claudus idcirco nominatur, qui sanum gressum in operatione non habuit, quippe qui utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei jam Vetus tenenti, etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius, quasi alterum pedem jungit. Qui fidelis sanctae Ecclesiae populus adhuc recte subjungit: Pater eram pauperum, quia videlicet humiles, qui pauperes spiritu dicti sunt, ex ejus praedicatione generantur. Sed oportet ut in his omnibus ipsa historiae subtiliter verba pensemus. Ait enim: CAPUT XXIV VERS. 16.---Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 41. Praestat bonum opus ex affectu facere, quam ex praecepto.---Plerumque enim multa homines pauperibus largiuntur, non quia eosdem pauperes diligunt, sed quia si minime tribuant, iram judicis superni formidant; qui si Deum non metuerent, quae habent dare noluissent. Et quidem in bono opere primus incipientium gradus est ut qui adhuc proximum sicut se nescit diligere, jam tamen

159

incipiat judicia superna formidare. Quia igitur aliud est bonum opus ex praecepto, aliud vero etiam ex affectu facere, sanctus vir ut mentem nobis suae operationis insinuel, dicat: Pater eram pauperum. Non enim patronum se, vel proximum, vel adjutorem pauperum, sed patrem fuisse testatur, quia nimirum magno charitatis officio studium misericordiae vertit in affectum naturae, ut eos quasi filios cerneret per amorem, quibus quasi pater praeerat per protectionem. Quia igitur vis misericordiae illius naturam fuerat imitata, patrem se pauperum fuisse commemorat. Ubi etiam subdit. CAPUT XXV IBID.---Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 42. Etsi nulla bona opera negligenda, minora tamen potioribus postponi debent.---In quibus videlicet verbis pensanda sunt omnia quam distincte narrentur, quod nulla ab eo merces praetermittitur. Justus quippe est in actionibus suis, pius in infirmitatibus proximorum, strenuus in negotiis pauperum. Qui enim aeternae retributionis bona cogitat, necesse est ut ad omnem se causam secuturae mercedis extendat. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Hinc etiam Paulus ait: Ad omne opus bonum parati (II Tim. II, 21). Sed inter haec sciendum est quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. Per prophetam quoque primatibus

160

synagogae dicitur: Quaerite judicium, subvenite oppresso (Isai. I, 17). Et tamen Paulus apostolus dicit: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 4). Auditores etenim suos ad virtutem sapientiae, ad linguarum genera, ad prophetiae quoque indaganda mysteria succendebat, dicens: Aemulamini spiritalia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1). Sed quia spiritalia dona non caperent, si terrena eos negotia depressissent, longe ante praemisit, dicens: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 4). Ac si aperte dicat, qui minoris meriti sunt in Ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur. Quos et contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Sic non est sapiens inter vos quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum (Ibid., 5)? Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? Qui autem spiritalibus donis ditati sunt, profecto terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitati valeant bonis superioribus deservire. 43. Qui per se non possunt, per alios officia charitatis exercere tenentur.---Sed curandum magnopere est ut hi qui donis spiritalibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed haec aliis quibus dignum est tractanda committant. Unde S. Moyses quoque ac populum viros pro se septuaginta constituit, ut quanto se ab exterioribus causis absconderet, tanto ardentius interna penetraret. Sicque fit ut summi viri magis ad spiritalia dona proficiant, dum eorum mentes res infimae non conculcant; et rursum viri in Ecclesia ultimi sine bono opere non vivant, dum in rebus exterioribus inveniunt recta quae agant. Sancta quippe Ecclesia sic consistit unitate fidelium, sicut corpus nostrum unitum est compage membrorum. Alia namque

161

sunt membra in corpore quae intuendae luci deserviunt, alia quae a terrae tactu minime disjunguntur. Oculus quippe luci intenditur, et ne caecari valeat, a pulvere custoditur. Pes vero tunc suum officium recte peragit, cum suscipiendum terrae pulverem non refugit. Quae tamen corporis membra vicissim sibi sua officia impartiendo copulantur, ut pes oculis currat, et oculus pedi prospiciat. 44. Membra Ecclesiae, etsi officio distincta, sunt charitate conjuncta.---Sic itaque sic sanctae Ecclesiae membra debent et officio esse distincta, et charitate conjuncta, ut summi viri eorum viam provideant, qui in terrenis negotiis vacant, quatenus velut ad lumen oculorum pes ambulet, et rursum quidquid terrenis negotiis implicati agunt, hoc ad majorum utilitatem referant, ut pes cujus via prospicitur, non sibi tantummodo, sed etiam oculis gradiatur. Dum itaque sibi invicem alterna administratione conveniunt, miro modo agitur, ut quia electi quique vicissim sibimet impendendo quod valent faciunt, eorum fiant opera etiam quae facere ipsi non possunt. 45. Necessitate suadente, contemplatio intermittenda, ut proximi utilitati serviatur.---Sed inter haec sciendum est quia cum proximorum causis exterioribus qui apte deserviant desunt, debent hi quoque qui spiritalibus donis pleni sunt eorum infirmitati condescendere terrenisque illorum necessitatibus, in quantum decenter valeant, charitatis condescensione servire. Nec taedere animum debet, si sensus ejus contemplationi spiritalium semper intentus aliquando dispensandis rebus minimis quasi minoratus inflectitur, quando illud Verbum per quod constant omnia creata, ut prodesset hominibus, assumpta humanitate, voluit paulominus ab angelis minorari. Quid ergo mirum si homo se propter hominem attrahit, dum creator hominum et angelorum formam hominis propter hominem suscepit? Nec tamen minoratur sensus cum sic attrahitur, quia tanto

162

subtilius superiora penetrat, quanto humilius pro amore conditoris nec inferiora contemnit. Quid indignum nobis vel difficile est, si supra infraque animum ducimus, qui eadem manu corporis lavamus faciem, qua etiam calceamus pedem? Beatus igitur Job quia cum magna ageret minima non despexit, dicat: Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 46. In judiciis non simus praecipites. Majora crimina tardius credenda; sed cum agnoscuntur, citius punienda.-- -Qua in re notandum video ne ad proferendam sententiam umquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensamus. Ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Genes. XVIII, 20). Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18), ille de quo scriptum est rursum: Dominus patiens est redditor (Eccli. V, 4); tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii, ante judicii diem praevenit. Ecce malum quasi cum difficultate credidit cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit, ut nobis videlicet daret exemplum, quod majora crimina et tarde credenda sunt

163

cum audiuntur, et citius punienda sunt cum veraciter agnoscuntur. Hujus ergo diligentiae beatus Job sollicitudinem gerens, ait: Et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Quae scilicet verba etiam per vocem Ecclesiae ad interpretationem typicam possumus non inconvenienter referre. Ipsa quippe per electos suos cum mala carnalium judicat, hoc quod nescit investigat, quia mala quae nescit operando investigat per judicium corrigendo. Sancta itaque Ecclesia cum injustorum fuerit ad tempus improbitate compressa, reminiscitur dicens: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ac si aperte dicat: Mala quae in electis meis agendo non noveram, in iniquis hominibus districte judicando plectebam. Et quia nunc virtute praedicationis suae diabolum conterit, atque ex ejus ore uniuscujusque quem suscipit animam rapit, sequitur dicens: CAPUT XXVI VERS. 17.---Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. 47. Ecclesia diabolo praedam eripit, cum aliquem ab errore aut peccato revocat.---O qualem de ore diaboli praedam tulit, quando ipsum raptorem Saulum convertendo rapuit quando adhuc spirans minarum, acceptis epistolis, pergebat Damascum, et dum persequendo fideles congregaret praedam diabolo, cognoscendo fidem ipse aggregatus est Christo (Act. IX, 2)! Toties ex iniqui dentibus Ecclesia praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando diripuit. Quis namque iniquus verius dici potest, quam diabolus? Cujus molas conterimus, quoties disserendo contra ejus insidias occulta illius machinamenta monstramus; ac si de ejus dentibus praedam tollimus, quia mentem quam jam ad peccatum frangendo momorderat, ad salutem vitae convertendo revocamus. Per molas quippe occultae ejus

164

insidiae, per dentes vero aperta jam culpae perpetratio demonstratur. De quibus nimirum molis ac dentibus per Psalmistam scriptum est: Deus vero conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus (Psal. LVII, 7). Sed sanctus vir ante se asserit molas conterere, ut post de dentibus illius praedam potuisset auferre, quia tunc veraciter praedam de ejus dentibus tollimus, cum prius molas illius conterere scimus. Prius enim necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam valeamus postmodum ab aperto lapsu revocare. Hujus iniqui molas ipse summus pastor Ecclesiae praedicando conterebat, cum diceret: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8). Contra hunc leonem sancta Ecclesia, quia ejus insidias conspicit, fidei caulas munit. Cujus toties molas frangit, quoties haereticorum argumenta destruit; totiesque ab ejus dentibus praedam diripit, quoties ab errore quempiam praedicando convertit. Et quia plerique justorum tunc erunt qui se ecclesiasticae pacis tempore ab hoc mundo exituros esse crediderunt, beatus Job dum sua narrat, voces quoque justorum sequentium indicat, dicens: CAPUT XXVII VERS. 18.---Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. 48. Ejus filii, si pace frui desiderant, in ejus nido et sinu remaneant.---Quid hoc loco per nidi nomen exprimitur, nisi tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur? Multitudo quippe illa bonorum, quae persecutionum temporibus fuerit deprehensa, nutrimentorum suorum dies quasi in nido, sic in loco quietis, explere se credidit. Nam nisi sancta Ecclesia infirmos quosque filios nunc in nido pacis enutriret, Psalmista non diceret: Etenim passer invenit sibi domum,

165

et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Jam quippe domum invenit sibi passer, quia aeternum coeli habitaculum noster Redemptor intravit. Et turtur invenit nidum, quia sancta Ecclesia amore conditoris affecta, crebris gemitibus utitur, et velut nidum sibi, id est pacatissimam fidei quietem construit, in qua crescentes filios quasi plumescentes pullos, quousque ad superiora evolent, charitatis gremio calefactos fovet. Igitur quia tunc erunt qui pacis tempore se ad superna migrare, id est a nido evolare crediderunt, eorum vox beati Job voce praevenitur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar. Quia vero hoc ipsum sibi pacis otium ex multorum dierum longitudine promittebant, recto subjungit, dicens: Et sicut palma multiplicabo dies. Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate subsistit. Cum multis autem difficultatibus sancta Ecclesia ad fidei statum venit, et pro collectione plurimorum in ejusdem fidei gloria diutius stare concupiscit. Sicut palma ergo multiplicare se dies credidit, quae, emergente subitae tentationis articulo, pacis suae gratiam et tarde a fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus interceptam dolet. 49. Cur justi palmae comparantur.---Nec immerito justorum vita palmae comparatur, quia scilicet palma inferius tactu aspera est, et quasi aridis corticibus obvoluta; superius vero et visu fructibus pulchra; inferius corticum suarum involutionibus angustatur, sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur. Sic quippe est electorum vita, despecta inferius, superius pulchra; in imo ista quasi multis corticibus obvolvitur, dum innumeris tribulationibus angustatur, in summo vero illa quasi pulchrae viriditatis foliis amplitudine retributionis expanditur. Habet quidem aliud palma quo a cunctis arborum generibus differt. Omnis namque arbor in suo robore juxta terram vasta subsistit, sed crescendo superius angustatur, et quando paulisper sublimior, tanto in altum subtilior redditur. Palma vero minoris amplitudinis ab imis inchoat, et juxta ramos ac fructus

166

ampliori robore exsurgit; et quae tenuis ab imis proficit, vastior ad summa succrescit. Quibus itaque alia arbusta nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia, inferius vasta, superius angusta? quia nimirum omnes hujus saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in coelestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt. Pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant; terreno judici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione vero coram Domino vel unius horae momento lassantur. Saepe nuditatem, dejectionem, famem, pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, et earum rerum se abstinentia cruciant ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam sunt in terrenis studiis fortes, et in coelestibus debiles; sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent quam saeculo fuisse meminerunt. Nam cum quibusdam per praedicatorem nostrum dicitur: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19); eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas charitatis, quos in carne validos habuit usus terrenae voluptatis. 50. Non vero palmae comparantur qui cum bene coeperint, minime perseverant.---Sunt vero nonnulli qui

167

cum coelestia appetunt, atque hujus mundi noxia facta derelinquunt, ab inchoatione sua quotidie inconstantiae pusillanimitate deficiunt. Quibus hos nisi arbustis reliquis similes dixerim qui nequaquam tales superius surgunt quales inferius oriuntur? Hi quippe ad conversionem venientes non tales quales coeperunt perseverant, et quasi more arborum inchoatione vasti sunt, sed tenues crescunt, quia paulisper per augmenta temporum patiuntur detrimenta virtutum. Sensim quippe in eis desideria superna languescunt; et qui robusta ac fortia proposuerant, debilia atque infirma consummant; dumque aetatis augmento proficiunt, quasi flexibiles crescunt. Palma vero, sicut dictum est, vastioris in summitate est quam esse coeperit quantitatis ex radice, quia saepe electorum conversio plus finiendo peragit quam proponit inchoando; et si tepidius prima inchoat, ferventius extrema consummat, videlicet semper inchoare se aestimat, et idcirco infatigabilis in novitate perdurat. Hanc scilicet justorum constantiam propheta intuens, ait: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem suam, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient (Isai. XL, 31). Mutant quippe fortitudinem, quia fortes student esse in spiritali opere, qui dudum fuerant fortes in carne. Assumunt autem pennas ut aquilae, quia contemplando volant. Currunt et non laborant, quia velocibus magna celeritate praedicant. Ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant. In cunctis vero bona quae accipiunt quanto aliis libenter accommodant, tanto ipsi incommutabiles in novitate perdurant; et qui tenues a radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt. Dicat itaque beatus Job ex persona sua, dicat ex voce sanctae Ecclesiae pro his quos pacis tempore ad se conversos habuerat, atque in bonis moribus perseveraturos credebat: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Quasi enim palma multiplicare se dies credidit, quae mentes fidelium ad extremum

168

usque robustiores exsurgere putabat. Cum enim multorum corda persecutionibus coeperint lassata mollescere, dolet jam in se quasi ad debilitatem tendere, quos mirabatur fortia proposuisse. Et quia mente semper spiritali scientiae intendit, recte subjungitur CAPUT XXVIII VERS. 19.---Radix mea aperta est secus aquas. 51. Spiritali scientiae semper intendit Ecclesia.--- Juxta aquas enim radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis expanditur. Ut enim in superiori libro jam diximus (Lib. VIII, n. 81), solet in sacro eloquio radicis nomine occulta cogitatio designari. Radicem igitur nostram secus aquas aperimus, cum infusioni intimae cogitationem taciti cordis intendimus. Quae scilicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae ducimus, radix illius ipsa debet incarnatio Redemptoris intelligi. Quae juxta aquas aperta est, dum Deus invisibilis per assumptionem humanitatis suae patuit aspectibus visionis nostrae. Creator quippe qui in divinitate videri non poterat, assumpsit a nobis unde videretur a nobis. Radix ergo secus aquas aperitur, quia auctor humani generis per humanitatem suam hominibus demonstratur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Decursus quippe aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipsa Veritas dicit: Si in ligno viridi haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 51)? Lignum ergo secus decursus aquarum est, quia fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit creator in carne, ut humanum genus per resurrectionem figeret, quod per defectum quotidie ibat in mortem. Sequitur: CAPUT XXIX

169

IBID.---Et vos morabitur in messione mea. 52. Ejus messio rori gratiae tribuenda.---Subaudis, dicebam. Messio enim sanctae Ecclesiae non inconvenienter accipitur, cum perfectae animae a corporibus abstractae, velut maturae segetes a terra decisae, ad coelestia horrea demigrant; quod quia non nostra virtute, sed coelesti gratia largiente agitur, bene ait: Et ros morabitur in messione mea. Ros namque desuper cadit, messis deorsum colligitur. Ergo ros moratur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur. Ipsa quippe nos desuper infundente, fructum bonorum operum ferimus. Unde recte quoque per Paulum dicitur: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10). Si enim quaeratur quid sit ros desuper veniens, ait: Gratia Dei sum id quod sum. Si intueamur messem sub rore crescentem, ait: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sequitur: CAPUT XXX VERS. 20.---Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. 53. Ecclesia deflet filios quos ad veterem vitam redire cognoscit.---Subaudis dicebam. Superiori quippe sententiae conjungitur quod locutione continua subinfertur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Ac deinde subjungitur: Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Cunctis vera scientibus liquet quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc enim Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Coloss. III, 9). Hinc rursus ait: Vetus homo noster simul crucifixus

170

est (Rom. VI, 6). Hinc Psalmista ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). A fervore etenim mentis vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate quotidie si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur. Beatus igitur Job sic sua narrat, ut nostra significet, quia sancta Ecclesia cum fideles suos conspicit ad vitae veteris culpas redire, eos quos novitatem mentis intuetur perdere, cogitur plorare. Praedicator quippe egregius discipulis suis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum (I Thess. II, 19)? Sancta ergo Ecclesia quasi amissam gloriam deplorat, cum fideles suos ad vitam veterem redire considerat. Ait enim: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, quia eos quos in se novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. 54. Quot significentur in sacris Scripturis, arcus nomine.---Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiae, aliquando dies judicii, aliquando vero ipsa eadem sacra eloquia designantur. Per arcum quippe insidiae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Intenderunt arcum suum, rem amaram (Psal. LXIII, 4). Per arcum quoque dies extremi judicii designatur, sicut per eumdem rursum Psalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis; dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 5). In arcu enim quanto longe trahitur chorda, tanto de eo districtior exit sagitta. Sic nimirum sic extremi judicii dies quanto longe differtur ut veniat, tanto cum venerit de illo districtior sententia procedit. Idcirco autem diversis nunc cladibus percutimur, ut his correcti paratiores tunc

171

inveniri valeamus. Unde illic praemissum est: Ostendisti populo tuo dura, flagella videlicet saeculi, quae secuturum gravius judicii diem praecurrunt. Potasti nos vino compunctionis, ut terrena gaudia in lacrymas verterentur. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ac si aperte diceret: Hoc tempus misericordiae est, illud tempus judicii erit. Per ista ergo hujus temporis flagella significas quomodo tunc percussurus es quando non parcens judicas, qui sic districte modo percutis quando parcis. 55. Ipsa Script. sacra arcus est Ecclesiae.---Aliquando autem per arcum etiam sacra Scriptura signatur. Ipsa quippe arcus est Ecclesiae, ipsa arcus est Domini, de qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 13). Arcum namque suum Dominus tetendit; quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparat, quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentibus effecit, quia in eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit. De hoc praedicatorum arcu per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu ingrediuntur illuc (Isai. VII, 24), quia nimirum sancti apostoli ad feriendam gentilis vitae duritiam cum districtis verborum spiculis venerunt. Quid igitur hoc in loco arcus nomine nisi sacrum eloquium debet intelligi? In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur; sic in hoc eodem sacro eloquio dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad ejus namque spiritalia et blanda praecepta illius litterae se rigor inclinat, quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri

172

severitatis jura flectuntur. Nec indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi ergo chorda trahitur, et cornua curvantur, quia dum in Testamento Novo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur. Ait igitur sanctus vir: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. 56. Hoc arcu recte utitur, qui divina eloquia intelligens, opere perficit.---Arcus in manu est Scriptura sacra in operatione. In manu etenim arcum tenet qui divina eloquia quae intellectu cognoscit operatione perficit. Instauratur ergo arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio studendo cognoscitur, vivendo completur. Hinc etiam Salomon dum fortes spiritalis pugnae describeret bellatores, ait: Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III, 8). Quid namque in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Salomon autem non ait: Omnes habentes gladios, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritalem quem habet gladium minime exercet. Nam resistere tentationibus omnino non sufficit, qui hunc verbi Dei tenere gladium male vivendo postponit. Sancta itaque Ecclesia, quae subsequenti persecutione deprimitur, malorum abundantiam et bonorum inopiam pensans, beati Job vocibus damna sua praenuntiet, dicens: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Quae videlicet cuncta considerans, nequaquam spe cassa fallebatur. Nam perfecti quique

173

multos nunc ejus conspiciunt adjutores, sed pensant procul dubio quod emergente persecutionis articulo, ex his plerique hostes illius fiunt, qui esse pacis tempore ejus cives videntur. Non autem de omnibus ita desperant, sed tamen plerumque contingit ut hi de quibus majorem fidei fiduciam habuerant, ipsi ejusdem fidei hostes atrociores fiant, ut eos tunc videant contra sacra eloquia agere, ex quorum se operatione crediderant haec eadem sacra eloquia ad praedicationis gratiam restaurare. Quae tamen tempora jam nunc inchoasse ingemiscimus, cum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate etenim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur, dum omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philip. II, 21). Scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed haec cognoscere homines dedignantur. Pene nullus quaerit scire quod credidit. Multitudo ergo bonorum praecedentium arcum suum destrui doleat, quae sacrum eloquium restaurari semper per studium subsequentium credebat. LIBER VIGESIMUS Explicantur fusius quinque ultimi versus cap. XXIX lib. Job, cum integro cap. XXX, maxime de haereticis et carnalibus Ecclesiam vexantibus. CAPUT PRIMUM 1. Scriptura sacra caeteris libris anteponenda.--- Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad coelestem patriam vocat; quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; quod dictis obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur, quod nec sic clausa

174

est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adjuvat, sublimibus sensibus levat, quod aliquo modo cum legentibus crescit, quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur; ut ergo de rerum pondere taceam, scientias tamen omnes atque doctrinas ipso etiam locutionis suae more transcendit, quia uno eodemque sermone dum narrat textum, prodit mysterium, et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare, et non immutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et anteacta describere, et agenda nuntiare, sicut haec eadem beati Job verba sunt, qui dum sua dicit, nostra praedicit; dumque lamenta propria per sermonem indicat, sanctae Ecclesiae causas per intellectum sonat. Ait enim: CAPUT II CAP. XXIX, VERS. 21-23.---Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant, quasi ad imbrem serotinum. 2. Fideles Ecclesiam docentem audiunt, ejus verba secuturi, non judicaturi.---Hanc etenim apud beatum Job fuisse subjectorum reverentiam indubitanter credimus. Sed, sicut jam saepe diximus, sancta Ecclesia, haereticorum vel carnalium tribulationibus pressa, praeteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur, et adversariorum suorum proterviam deplorans, dicit: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Ac si aperte dicat: Non ut hi protervi ac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis meae sententias quasi docendo

175

praecurrunt. Cujus nunc discipuli intenti ad ejus consilium tacent, quia verba ejus non audent impugnare, sed credere. Ut enim proficere ex ipsis possint, ea procul dubio non judicaturi, sed secuturi audiunt. 3. Ejus doctrinae nihil addunt. Secus haeretici.---De quibus recte subjungitur: Verbis meis addere nihil audebant, quia nimirum tunc haeretici cum contra hanc libertate pessima fuerint effrenati, dictis ejus addere aliquid praesumunt, cum praedicamentorum ejus rectitudinem quasi emendare moliuntur, quae adhuc de bonis auditoribus subdit: Et super illos stillabat eloquium meum. 4. Praedicatores ad auditorum captum debent se contrahere.---In hac stillatione eloquii quid aliud quam mensura sanctae praedicationis accipitur? quia oportet ut exhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur. Per hoc ergo quod dicitur: Verbis meis addere nihil audebant, reverentia laudatur audientium. Per hoc vero quod subditur: Et super illos stillabat eloquium meum, indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim subtiliter is qui docet perspicere, ne plus studeat quam ab audiente capitur praedicare. Debet enim ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Jubente autem Domino, non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur (Exod. XXXVII, 16). Quid enim per phialas nisi larga praedicatio, quid vero per cyathos nisi minima et tenuis de Deo locutio designatur? In mensa igitur Domini et phialae praeparantur et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et subtilia quae quasi per gustum notitiam praestant. Hujus ergo discretissimae dispensationis suae sancta Ecclesia

176

extremis pressa temporibus reminiscatur, et dicat: Super illos stillabat eloquium meum. 5. Eorum doctrinae tanquam pluviae serotinae excipiendae humiles os aperiunt.---Ubi apte quoque subjungitur: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Verba quippe sanctae praedicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Unde Deo recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). His doctrinae fluentis infundi propheta nos admonet, dicens: Sitientes, venite ad aquas (Isai. LV, 1). Qui dum in extrema parte jam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Os igitur cordis quia verbis intendimus ultimae praedicationis, hoc velut serotinis aperimus fluentis. Quae nimirum praedicatio ex ejus ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Quia enim Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. De hoc imbre serotino alias scriptum est: Dabo vobis pluviam temporivam et serotinam (Jerem. V, 24). Temporivam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus ultimis incarnationis suae mysterium fecit. Quod quia sancta Ecclesia quotidie annuntiare non desinit, ora cordis audientium velut ex imbre serotino infundit. Sequitur: CAPUT III VERS. 24.---Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

177

6. Praelatus sic se gravem exhibeat, ut non sit odiosus; sic hilarem, ut vilis non sit.---Hoc si juxta historiae verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditis, ut etiam ridens timeri potuisset. Sed cum superius patrem se pauperum, viduarum vero consolatorem fuisse perhibet, magna valde discretione res indiget, quomodo in tanto terrore regiminis, tanta quoque affuerit lenitas, et mansuetudo pietatis. Sine magna enim benignitatis lenitate non fuit hoc, quod se patrem pauperum et viduarum consolatorem dicit. Sed rursum sine magna severitate non potuit etiam ridens timeri. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis debet esse dispensatio regiminis, ut is qui praeest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari? ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum. Saepe enim subjectos frangimus, dum plus justo vigorem justitiae tenemus. Qui profecto vigor jam justitiae non erit, si se sub justo moderamine non custodit. Et saepe a disciplinae metu resolvimus subditos, si nostro regimini hilaritatis frena laxamus, quia dum nos quasi licenter laetos aspiciunt, audacter ipsi ad illicita resolvuntur. Sed ut rectoris vultus etiam laetus debeat timeri, necesse est ut ipse vultum sui conditoris sine cessatione timeat. Illi etenim menti difficile de laetitia creditur, quae quod se pro amore Domini continue affligat a subditis scitur. Qui enim incessanti aestu spiritalis desiderii superna appetit, valde de eo in dubium venit hoc, quod aliquando ante homines hilarescit. Unde et isdem beatus Job non longe post dicturus: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum (Job. XXXI, 23). Sic quippe metuebat judicem suum, quasi subimminentes impetus fluctuum, jamjamque moriturus. Cujus ergo in mentem moeror divini timoris infuderat, recte hilaritati illius subditi non credebant, quia cogebantur ridenti non credere, cujus cor intimore conditoris noverant quam continua moestitia tenebat.

178

7. Lux nostra in terram cadit, cum terrena concupiscimus.---Hoc quoque juxta historiam non inconvenienter accipitur, quod protinus subinfertur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. [Rec. IV.] Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 24). Rursumque per eumdem Salomonem dicitur: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14). Paulus quoque ait: Caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Oculi ergo sapientis in capite ejus sunt, dum Redemptoris sui semper opera quae imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus ejus in terram non cecidit, quia ea quae terrena sunt per concupiscentiam non aspexit. 8. Sancti numquam securi sunt. Grave periculum est incauta securitas.---Sed quia superficiem historiae sub brevitate discussimus, quid in his de intellectu mystico lateat perpendamus. Unam esse personam Christum et Ecclesiam plerumque jam diximus, et saepe vox capitis ad vocem corporis, saepe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una, nil obstat ut conveniant etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere etenim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in hoc saeculo felicitatis blandimenta comitantur: Arrisit illis tempus. Unde e contrario, ira appellatur Domini, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est: Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam justitiae homines perdunt, recte arridere Dominus dicitur, cum bona nostra opera favor gratiae supernae comitatur. Sed electi quique quamdiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulti hostis insidias metuunt, qui etiam tentatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam saepe multis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed jam prostrati cognoscerent.

179

Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita numquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis jacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Semper vero est ad certamen adversarii erigendus animus; semper contra occultas insidias cautela providenda. Hinc etenim Habacuc propheta ait: Super custodiam meam stabo (Hab. II, 1). Hinc rursum scriptum est: Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines, qui evangelizas Sion (Jerem. XXXI, 21). Hinc per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Hinc iterum dicit: Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8). Nocturni quippe timores sunt insidiae tentationis occultae. Ensis autem super femur est custodia vigilans, carnis illecebras premens. Ne ergo nocturnus timor, id est occulta et repentina tentatio subrepat, semper necesse est ut femur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11), ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum Psalmista dicit: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11). [c 1Kb] Qua in re notandum quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed, Laetetur ut timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua per eumdem Job dicitur: Tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1). Meminerunt rursum quod scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Meminerunt et metuunt, et certitudinem sibi in se promittere non praesumunt; sed positi inter gaudium spei, et tentationis metum, confidunt, et timent; confortantur, et titubant; certiorantur, et suspecti sunt. Bene ergo per vocem electi membri sub figura nostri capitis dicitur: Si quando ridebam ad eos,

180

non credebant, quia Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis jam ejus donis testantibus, et gratiam favoris ejus accipimus, et tamen adhuc sub ejus judicio de nostra infirmitate titubamus.

9. S. Paulus jam ad tertium coelum raptus a timore

liber non fuit.---Videamus qualiter Paulo et arridetur jam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Jam e coelo illi Dominus loquens, ejusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae majestatis ostenderat (Act. IX, 4); jam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis mihi est (Ibid. IX, 15), jam ad tertium coelum super se raptus fuerat (II Cor. XII, 2); jam in paradisum ductus arcana verba quae dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Ecce arridenti sibi divinae gratiae et jam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene haec verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subjuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19)? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis ejus claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10). Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo judicio veniens, claritatem majestatis suae peccatoribus aperiret. 10. Infirmis fortia non praedicanda.---Quod si haec verba ex sanctae Ecclesiae voce suscipimus, non incongrue intelligere poterimus lucem vultus ejus in terram non cadere, quia occupatis in terrenis actionibus vetat summa contemplationis suae mysteria praedicare. Dici enim infirmis fortia prohibet, ne dum incapabilia audiunt, praedicationis verbis quibus sublevari debuerant opprimantur. Lux quippe ipsa corporea, quae oculos

181

sanos irradiat, infirmos obscurat; et dum lippientibus oculis claritati solis intenditur, plerumque eis caecitas ex luce generatur. Sancta itaque Ecclesia oppressa persecutionis tempore, memor autem praeteritae discretionis suae, dicat: Lux vultus mei non cadebat in terram. Sed quia ex ejus capite haec verba intelligere coepimus, in ipso adhuc quod sequitur exsequamur. Nam subditur: CAPUT IV VERS. 25.---Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. 11. In carnalium corde Christus ultimus sedet, in corde justorum primus.---Quia in corde reproborum priori loco actiones carnis sunt, et posteriori actiones animae, in eorum procul dubio cogitationibus Christus non primus, sed ultimus sedet. Sed electi quique quia ea prae omnibus quae aeterna sunt cogitant, et posteriori cura, ac minima, si qua sunt temporalia disponunt, quibus et magistra voce Veritatis dicitur: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33), in eorum corde Dominus primus sedet. Ubi apte praemittitur: Si voluissem ire ad eos. Quia enim, sicut scriptum est (Ephes. I, 5), omnia operatur secundum consilium voluntatis suae; non secundum nostrum meritum, sed quia ipse ita vult, visitatione sua nos Dominus illustrat. Itaque et cum vult venit; et cum venerit, primus sedet, quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii, in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est. Sequitur: CAPUT V IBID.---Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.

182

12. Christus in nobis sedens quasi rex moerentes consolatur. Idem praestat Ecclesia.---Quasi rex Dominus sedet in corde, quia circumstrepentes regit animorum motus in nostra cogitatione. In mente quippe quam inhabitat, dum torpentia excitat, inquieta frenat, frigida accendit, accensa moderatur, emollit rigida, fluxa restringit; ex ipsa hac diversitate cogitationum quasi quidam illum exercitus circumstat. Sive certe quasi rex sedet circumstante exercitu, quia praesidentem illum mentibus electorum circumstat turba virtutum. Qui etiam moerentium consolator est, ex ea promissione qua dicit, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et rursus, Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Ea vero quae de sanctae Ecclesiae capite diximus, nil obstat, si ad vocem quoque ejusdem Ecclesiae referamus. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quem fidelium suorum turba circumstat. Quae scilicet multitudo fidelium recte quoque exercitus dicitur, quia in procinctu bonorum operum indesinenter quotidie contra tentationum bella praeparatur. Corda quoque moerentium sancta Ecclesia consolatur, dum praesentis peregrinationis aerumna afflictas mentes electorum pensat, et has aeternae patriae promissione laetificat. Considerat etiam quod cogitationes fidelium divino sint timore percussae; et quos de Deo conspicit districta audisse ut timeant, agit quoque quatenus et mansuetudinem pietatis ejus audiant ut praesumant. 13. Spem miscet et metum, ne incaute de misericordia confidamus, aut desperate justitiam timeamus.---Sic namque sancta Ecclesia fidelibus suis de pietate et justitia Redemptoris in praedicationis serie spem miscet et metum, quatenus nec incaute de misericordia confidant, nec desperate justitiam timeant. Nam verbis sui capitis formidantes refovet, dicens: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Atque iterum praesumentes

183

terret cum dicit: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Rursum formidantes refovet, dicens: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Sed in semetipsis praesumentes deterret, cum ait: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Ibid., X, 18). Formidantes refovet, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 27). Sed in semetipsis praesumentes deterret, dicens: Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Formidantes refovet, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., 13). Praesumentes deterret, dicens: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Metuentes refovet, cum latroni dicit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Sed terret praesumentes, dum Judas ex apostolatus gloria in tartarum labitur. De quo per sententiae definitionem dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 70). Formidantem refovet, cum dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non contaminata, et polluta erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus tuis multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Sed praesumentem deterret, cum dicit: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus (Jerem. XXX, 12). Formidantem refovet, dicens: Ergo saltem amodo voca me: pater meus, dux virginitatis meae tu es (Jerem. III, 4). Sed praesumentem deterret, dicens, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chetea (Ezech. XVI, 3). Formidantem refovet, cum ait: Revertere, adversatrix Israel, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum (Jerem. III, 12). Sed praesumentem deterret, cum prophetam suum ab intercessione prohibet, dicens: Non assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam

184

in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis, quia si steterint coram me Moyses et Samuel, non est anima mea ad populum istum (Jerem. VII, 16). Sancta itaque Ecclesia auditorum suorum mentem et de misericordiae benignitate sublevat, et de judicii districtione perturbat, quatenus in praedicatione sua dum bene utrumque permiscet electi ejus nec de exhibita justitia praesumant, nec de praeterita iniquitate desperent. 14. In bonis pastoribus sociantur benignitas et auctoritas, misericordia et disciplina.---Sed hoc quod ait: Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; sciendum nobis est quod valde lectorem aedificare etiam juxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus permista sit et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Ait enim: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, ecce auctoritas regiminis: Eram tamen moerentium consolator; ecce ministerium pietatis. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet et juste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc est quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum (Luc. X, 33, 34), ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur, quatenus unusquisque qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendumque quoddam, ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul, ac manna est (Hebr. IX, 4), quia cum Scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

185

(Psal. XXII, 4). Virga etenim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem pie, et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut ejus rector audiret: Descende, peccavit populus tuus (Exod. XXXII, 7); ac si ei divina mox diceret: Qui in tali peccato lapsus est, jam meus non est, atque subjungeret: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam; ille semel et iterum pro populo cui praeerat obicem se ad impetum Dei irascentis opponens, ait: Aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti (Ibid. XXXII, 32). Pensemus ergo quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cujus vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto ejus populi amore constringitur, contra ejus culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim ut petitione prima, ne delerentur, culpae veniam obtinuit, ad eumdem populum veniens, ait: Ponat vir gladium suum super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum (Ibid., XXXII, 27). Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus arsit igne amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos quos divinitus feriri timuerat, ipse judicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi

186

apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans, divinae irae supplicando obstitit; foris saeviens, culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus, ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque S. Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae. Unde hic quoque juxta utramque virtutem dicitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Sedere quippe circumstante exercitu, vigor est ac disciplina regiminis; moerentium vero corda consolari, ministerium pietatis. Sed quia inter haec necesse est ut expositionis sermo ad spiritalem intelligentiam recurrat, sancta Ecclesia, ab adversariis suis extremis temporibus pressa, reminiscitur transacti jura regiminis; reminiscitur et quanta afflictis exhibuerit beneficia pietatis. Cujus videlicet disciplina et misericordia tunc a levibus irridetur. Unde et subditur: CAPUT VI CAP. XXX, VERS. 1.---Nunc autem derident me juniores tempore. 15. Omnes haeretici Ecclesia sunt juniores.---Omnes haeretici aetati universalis Ecclesiae comparati, juniores tempore congrue vocantur, quia ipsi ab ea, non autem ipsa egressa est ab illis. Unde recte quoque per Joannem dicitur: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Juniores ergo tempore sanctam Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt doctrinae ejus verba despiciunt, de quibus adhuc subditur: IBID.---Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.

187

Quis est grex sanctae Ecclesiae, nisi multitudo fidelium? Vel qui alii hujus gregis canes vocantur, nisi doctores sancti, qui eorumdem fidelium custodes exstiterunt? Qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clamaverunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. De quibus eidem Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24). Nonnulli quippe ab idolorum cultibus revocati, facti sunt praedicatores Dei. Lingua ergo canum Ecclesiae ex inimicis prodit, quia conversos gentiles Dominus etiam praedicatores facit. Unde Judaeorum tarditas, qui pro Deo loqui noluerunt, increpante propheta, reprehenditur, qui ait: Canes muti, non valentes latrare (Isai. LVI, 10). 16. Eorum duces, etiam in his quae bene gesta videnter, reprobati.---Patres vero haereticorum dicimus, eos videlicet quos haeresiarchas vocamus; de quorum perversa praedicatione, id est locutionis semine, sequentes sunt populi in errore generati. Sancta ergo Ecclesia cum canibus gregis sui haereticorum patres ponere dedignatur, quia inventores errorum dijudicando respuit, eosque inter veros patres numerare contemnit. Qui etsi quosdam visi sunt a gentilitatis errore revocasse, quorumdam mores ad honesta agenda docuisse, pro eo tamen quod de Deo recta non senserunt, eos cum canibus gregis sui non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ascribit. Liquet enim quod Arius, Photinus, Macedonius, Nestorius, Eutyches, Dioscorus, Severus, multique his similes, docendo atque suadendo conati sunt patres videri; sed errores eorum sancta universalis Ecclesia districta severitate dijudicans, eos inter custodes gregis sui non numerat, quos ejusdem gregis unitatem dissipantes damnat. De quibus voce Pauli Ephesiis dicitur: Scio quia post discessum meum ingredientur ad vos lupi graves, non parcentes gregi (Act.

188

XX, 29). Et quia nonnumquam haeretici quanto magis in perfidiae errorem dilabuntur, tanto amplius in exteriori sese operatione custodiunt, ita ut agere prae caeteris magna videantur, sancta universalis Ecclesia cuncta eorum opera despicit, quae ex auctoritate fidei non prodire perpendit. Unde recte quoque beati Job voce subjungitur: CAPUT VII VERS. 2.---Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo: et vita ipsa putabantur indigni. 17. Quia charitatem Dei et proximi deseruerunt. Quidam haeretici miracula fecerunt. Haeretici vita indigni, quod sub nomine Christi contra Christum militent.- --Virtus quippe in manu est magnitudo, in operatione. Sed virtus manuum haereticorum sanctae Ecclesiae pro nihilo ducitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita, quidquid operantur. Charitatem quippe Dei et proximi deserunt, qui et de Deo falsa sentiunt, et a proximis jurgando dividuntur. Sed virtutem manuum sine charitate testatur praedicator egregius nil valere, qui ait: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Nonnumquam vero haeretici signa quoque ac miracula faciunt, sed ut hic praemia afflictionis suae abstinentiaeque recipiant, videlicet laudes, quas quaerunt. Unde et Redemptoris voce dicitur: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia numquam novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem. Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut hominibus charitatis humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Unde nunc sancta Ecclesia, etiam si qua fiant haereticorum miracula, despicit, quia

189

haec sanctitatis specimen non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Qui enim non ait: In hoc cognoscetur quia mei discipuli estis, si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem, aperte indicat quia veros Dei famulos non miracula, sed sola charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum fraternae dilectionis. Quam videlicet dilectionem, quia omnes haeretici habere refugiunt, dum ab universalis Ecclesiae unitate dividuntur, jure de eis dicitur: Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo. Et quia ad eadem signa quae exhibent nulla humilitate concordant, recte subditur: Et vita ipsa putabantur indigni. Vel certe omnes haereticos sancta Ecclesia vita ipsa fatetur indignos, quia nimirum sub nomine Christi militant contra nomen Christi. De quibus adhuc subditur: CAPUT VIII VERS. 3.---Egestate et fame steriles. 18. Curiose divina scrutantes, egestate et sterilitate laborant.---Omnes haeretici, dum in sacro eloquio plus secreta Dei student perscrutari quam capiunt, fame sua steriles fiunt. Neque enim ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant; sed ea solummodo quae eos doctos atque loquaces demonstrent, illa scire appetunt ex quibus singulariter eruditi videantur. Plerumque enim audacter de natura divinitatis tractant, cum semetipsos miseri nesciant. Egestate ergo ac fame sua steriles fiunt, quia ea perscrutari desiderant, ex quibus bonae vitae

190

germina non producant. Ultra se quippe sunt quae perscrutantur, dumque ad hoc tendunt quod comprehendere nequeunt, ea cognoscere negligunt ex quibus erudiri potuerant. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc Salomon ait: Prudentiae tuae pone modum (Prov. XXIII, 4). Hinc rursum dicit: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte saturatus evomas illud (Prov. XXV, 16). Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit, quia dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quae bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Ibid., 27). Gloria quippe invisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Itaque haeretici, quia de sublimi intelligentia quanto amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt, bene de eis dicitur: Egestate et fame steriles. Immoderatis namque ausibus cognitionis supernae scientiam quo plus appetunt, plus amittunt. 19. Humiles coelestia intelligunt, aut non intellecta venerantur.---At contra, hi qui in sancta Ecclesia veraciter sunt humiles, et veraciter docti, norunt de secretis coelestibus et quaedam considerata intelligere, et quaedam non intellecta venerari, ut et quae intelligunt veneranter teneant, et quae necdum intelligunt humiliter exspectent. Unde nobis per Moysen dicitur: Ut comedentes agnum, quidquid de eo reliquum fuerit igni comburamus (Exod. XII, 10). Agnum quippe comedimus, cum multa dominicae humanitatis intelligendo recondimus in ventrem mentis. Ex quo quaedam nobis remanent, quae comedi nequeunt, quia multa adhuc de illo restant, quae intelligi nequaquam possunt. Quae tamen igne comburenda sunt, quia ea quae capere de illo non possumus, humiliter sancto Spiritui reservamus. Quae

191

plerumque humilitas ea etiam electorum sensibus aperit, quae ad intelligendum impossibilia esse videbantur. Nam perversae haereticorum mentes dum sibi superbe intellectum tribuunt, quasi certas dare sententias etiam de incognitis praesumunt. Unde fit ut ipsa eos elatio, quae intus apud semetipsos elevat, a veritate foras repellat, vixque in dictis Dei exteriora capiant, qui se secreta spiritalia penetrasse singulariter putabant. Unde hic quoque subditur: CAPUT IX VERS. 3, 4.---Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria; et mandebant herbas, et arborum cortices. 20. Haeretici non medullam Scripturae sacrae comedunt, sed corticem rodunt.---Rodi solet quod comedi non potest. Haeretici autem quia Scripturam sacram intelligere sua virtute moliuntur, eam procul dubio apprehendere nequaquam possunt; quam dum non intelligunt, quasi non edunt. Et quia per supernam gratiam non adjuti hanc comedere nequeunt, quasi quibusdam illam nisibus rodunt. Exterius quippe illam contrectant, cum quidem conantur, sed non ad ejus interiora perveniunt. Qui quia ab universalis Ecclesiae societate disjuncti sunt, non quolibet rodere, sed in solitudine memorantur. Ad quam nimirum solitudinem, quia praedicatores falsi sequaces suos traherent, longe ante Veritas praemonuit, dicens: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire (Matth. XXIV, 26). Qui recte perhibentur calamitate et miseria squalidi, quia et morum sunt pernicie, et sensuum pravitate despecti. Qui herbas quoque et arborum cortices mandunt, quia elationis suae obice repulsi, in sacro eloquio magna et intima percipere nequeunt, sed vix in illo quaedam tenera et exteriora cognoscunt. Per herbas quippe dicta planiora, per arborum cortices Patrum eloquia exteriora signantur. Qui

192

ergo ea scire appetunt ex quibus docti nequaquam sint, sed esse videantur, dum in sacris voluminibus vim charitatis erga Deum ac proximum medullitus non exquirunt, quasi ex herba et cortice pascuntur, quia vel ima, vel exteriora sunt, quae mentes superbientium nutriunt. Vel certe herbas mandere est de Scriptura sacra minima praecepta servare, majora contemnere. Quos bene Veritas increpat, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentam, et anethum, et cuminum, et reliquistis quae graviora sunt legis (Matth. XXIII, 23). Qui arborum quoque cortices mandunt, quia sunt nonnulli qui in sacris voluminibus solam litterae superficiem venerantur, nec quidquam de spiritali intellectu custodiunt, cum nihil in verbis Dei amplius nisi hoc quod exterius audierint esse suspicantur. Quos tamen in cunctis erroribus suis inanis gloriae appetitus possidet, eosque honoris ambitus captivos tenet, et plerumque per ipsa quae loquuntur nihil aliud quam terrena lucra appetunt. De quibus per Paulum dicitur: Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Unde recte quoque subjungitur: CAPUT X VERS. 4.---Et radix juniperorum erat cibus eorum. 21. Sola temporalia lucra quaerunt.---Arbor namque juniperi pro foliis punctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Unde justi voce et poenitentis dicitur: Conversus sum in aerumna mea dum confringitur spina (Psal. XXXI, 4), quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. In translatione vero alia non confringi, sed configi spina perhibetur, quod videlicet ab eodem sensu non dissonat, quia poenitentis animus ad luctum ducitur, dum perpetrata culpa in memoria fixa

193

retinetur. Quid ergo per radicem juniperi nisi avaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur? De qua per Paulum dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere. Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes, statim praedicator egregius insinuat, cum subdit: Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (Ibid., 10). Qui enim multos dolores dixit, quasi nascentes innotuit ex hac radice punctiones. In juniperis ergo peccata, in radice vero juniperorum quid aliud quam avaritiam, id est, materiam intelligimus peccatorum? Quia igitur plerumque haeretici sola in verbis suis exteriora lucra sectantur, nec ignorant quia perversa astruunt, sed erroris praedicamenta non deserunt, dum sumptus percipere quasi doctorum volunt, bene de eis sancti viri nunc voce dicitur: Et radix juniperorum erat cibus eorum, quia dum totis mentis suae sensibus avaritiam cogitant, quasi eo alimento vescuntur, de quo nasci procul dubio peccatorum sequentium punctiones solent. Qui si quando in sacro eloquio quaedam quasi prudenter inveniunt, quae dum non intelligunt, pro suis esse assertionibus suspicantur, mox miseris auditoribus suis, quorum non animas, sed substantias appetunt, haec vociferantes apsergunt. Unde congrue subinfertur: CAPUT XI VERS. 5.---Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. 22. Obscuras Scripturae sacrae Patrumque sententias ad se detorquent et trahunt.---De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt. Quae dum pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet

194

omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur. Sequitur: CAPUT XII VERS. 6.---In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. 23. Haeretici latebris et instabilitate sunt insignes.--- Torrentes dicimus rivos qui aquis hiemalibus colliguntur, qui certis etiam temporibus arescunt. Jure itaque inventores perversorum dogmatum torrentes vocantur, quia a calore charitatis frigidi, quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt, quia non perpetua plenitudine profluunt, sed Catholicorum allegationibus quasi aestivis solibus exsiccantur. Et quidem inventores perversorum dogmatum contra sanctam Ecclesiam exorti, fervore jam veritatis exstincti sunt, sed tamen eorum discipuli ea quae illi docuerunt tenere ac defendere non desistunt. Hi ergo qui illorum sequuntur errores, in desertis torrentium habitant, id est in eorum praedicatione confidunt, quorum eloquia Catholicorum jam responsione et ratiocinatione siccata sunt. Quid vero aliud cavernas terrae quam occultas haereticorum praedicationes accipimus? Sic enim haeretici inter se clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam, quam ex ratione non valent, praebeant ex occultatione, et infirmis animabus pravitatis sermo tanto reverendus appareat, quanto secretus. Unde apud Salomonem mulier ex typo haereseos suadet dicens: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Quae occulta scilicet praedicamenta detestatur Veritas, dicens: Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Et rursum: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 23, 26). Hoc itaque illic in penetralibus, quod hic

195

dicitur in cavernis. In cavernis ergo haeretici habitant, quia plerumque errorem suum secretis praedicationibus occultant, ut quo se doctioribus prudentioribusque non indicant, eo ad se vehementius imperitos trahant. Unde bene etiam subinfertur: Vel super glaream. Glaream quippe illos minutissimos lapides dicimus quos aqua fluvialis trahit. Doctores igitur perversorum dogmatum super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla gravitatis stabilitate solidantur, quas velut de loco semper ad locum flumina errorum ducunt. Unde et praedicator egregius, cum auditores suos non temporaliter duci, sed forti cuperet gravitate solidari, admonuit dicens: Ut jam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Sancta itaque Ecclesia ab adversariis ad modicum depressa, cum sibi audaces errantium mentes insultare conspexerit; quae eorum conversatio fuerit, ad memoriam reducit, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim eorum perversa praedicatio, amisso igne charitatis, ex frigore mentis convaluit, profecto in torrentium desertis habitavit. Quia vero aperta et libera non fuit, in cavernis latuit. Quia autem plebem non fixam, sed mobilem tenuit, non super petram, sed super glaream mansit; de quibus adhuc subditur: CAPUT XIII VERS. 7.---Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. 24. In rebus pessimis exsultant et delectantur.---Quid nomine sentium nisi eas quas jam supra diximus punctiones peccatorum intelligimus? Quia autem perversae mentes gaudent in iniquitatibus, quas flere debuerunt, omnes haeretici tanto se inani laetitia extollunt, quanto magis ad pejora convalescunt; atque esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam

196

mentem ad gaudium sublevant, unde spinas peccatorum portant. Nam si quando ad errorem suum valuerint quempiam trahere, sese per laetitiam jactant; atque unde sibi peccata quotidie, etiam alios perdendo, congregant, inde se esse quasi duces ad justitiam exsultant. Bene ergo dicitur: Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Trahunt enim quos valent ad perditionem suam, et sub peccatis esse, vel culpis culpas addere credunt se virtutum opulentiam cumulare. CAPUT XIV VERS. 8.---Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. 25. Parentes haereticorum stulti et ignobiles.---Eorum videlicet filii, qui fuerunt errorum magistri. Filii igitur dicuntur, non de eorum semine, sed de imitatione generati, qui docendo perversa, stulti fuerunt per ignorantiam; vivendo nequiter, ignobiles per actionem. Qui Redemptori nostro nulla sapientiae, nulla vitae cognatione conjuncti sunt. De quo Salomonis voce in laude sanctae Ecclesiae dicitur: Nobilis in portis vir ejus (Prov. XXXI, 23). Hi itaque quia perversa errantium exempla secuti sunt, filii stultorum et ignobilium esse memorantur. Recte autem subjungitur: Et in terra penitus non parentes, quia dum hic videri aliquid appetunt, nimirum a terra viventium exsortes fiunt. 26. Eadem de carnalibus dici possunt quae de haereticis.---Sed hoc quod in haereticorum typo diximus, omnino nil obstat si etiam de perversis atque carnalibus, quamvis in recta fide positis, sentiamus. Neque enim sancta electorum Ecclesia solos sibi adversarios deputat qui ab ejus fide positi extra dissentiunt, sed eos quoque qui vitam illius male vivendo interius premunt. Contempletur igitur aerumna irruentis adversitatis

197

afflicta, quomodo prosperitatis suae tempore iniquorum et intra se viventium pravitate gravata sit. Contempletur quod exigentibus meritis quorumdam, non injuste in illa vita turbata sit omnium, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Sicut in prima hujus operis parte praefatus sum, per virtutem contemplationis nonnumquam solet intelligi solitudo mentis. Sed hoc in loco cum solitudo per objurgationem dicitur, quid aliud quam boni destitutio demonstratur? Unde et sub Judaeae typo Jeremias peccatoris animam deplorat, dicens: Quomodo sedet sola civitas plena populo (Thren. I, 1)? Sed cum per beatum Job de pravis dicitur: Rodebant in solitudine, libet intueri hoc etiam quod per Psalmistam dictum est: Inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9). 27. Alii adulatione, alii aperta vi avaritiae student.--- Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium: unum videlicet quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae; aliud vero quod aperta vi intendit rapinae. Nam rodimus, cum aliquid exterius forti adnisu atterimus. Lambitur enim quando hoc quod edi facile non potest, impressa linguae lenitate gustatur. Omnes igitur etiam sub specie fidei prave viventes, qui aliena appetunt, sed ea quae appetunt rapere nequaquam possunt, blandis autem sermonibus et quasi mollitie dulcedinis concupita abstrahere conantur, quid aliud quam terram lingunt? quia terrena quaeque quae virtute nequeunt auferre, mollitie linguae moliuntur. Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandiri quidem ex fraude despiciunt, quia etiam injusto robore possunt implere quod volunt, hi hoc quod appetunt non lambunt, sed rodunt, quoniam propinquorum vitam fortitudine virium velut adnisu dentium demoliuntur. Conspiciat itaque sancta Ecclesia veras divitias aeternae patriae; conspiciat frequentiam supernorum civium; conspiciat in electis suis cultum mentis, et innumerabilium bona

198

virtutum, atque ab eis ad pravorum vitam omni bono destitutam, mentis oculum revocet; et ex illorum comparatione videat qualiter ista cunctis virtutibus sit vacua, quia superna deseruit, et infima concupivit. Videat quomodo plerumque id quod appetit, si fortasse praevalet, etiam violenter rapit. Videat tales quasi intra se positos diu tolerasse, atque ex eorum culpis usque ad bonorum quoque pericula ac detrimenta pervenisse, et dicat: Qui rodebant in solitudine. Ac si aperte conqueratur, dicens: Aliena etiam violenter rapiendo non roderent, nisi prius ipsi in interioribus suis soli ac vacui a virtutum cultura remanerent. Bene autem eorum qualitatem explicat, dicens: Squalentes calamitate et miseria. Aegra namque caro si studiose curari negligitur, squalore desuper ducto in infirmitate deterius gravatur: et dum calamitati aegritudinis negligentiae miseria additur, gravior molestia oborto squalore toleratur. 28. Naturae necessitatibus plus aequo servientes, ejus infirmitates augemus.---Natura igitur humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa, in calamitatem cecidit, quia pressa innumeris necessitatibus, nihil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plus quam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates namque naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, ac quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Infirmitatem vero naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil est aliud quam calamitati miseriam addere, ac vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Unde sancti viri in omne quod agunt

199

studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas, quam debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Aliud enim ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent; et quasi quidam rectissimi arbitri inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consolando sublevant, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerent, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Quas videlicet necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me (Psal. XXIV, 17). Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere; et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli, quod nolens ex radice tolerabat. 29. Carnales, dum necessitati obsequi videntur, voluptati serviunt. Utinam pravis mors sua sola sufficeret.- --At contra pravi gaudent in eis corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum eas ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie distenduntur. Cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris, non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent; non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. Necessitatis igitur causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitati suae squalorem miseriae sociare? Pressa itaque tempore adversitatis Ecclesia, reminiscatur eorum ex quorum merito talia sustinet, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Calamitate scilicet non squalerent, si insitis necessitatibus voluptatum miseriam non superadderent. Quas videlicet necessitates ex parentis primi culpa

200

meruimus. Hi vero qui calamitati suae miseriam adjungunt, ex cruciatu poenae ad augmenta prorumpunt culpae. Sed utinam tales cum ad melius permutari despiciunt, ita perversa agerent, ut non ea etiam aliis propinarent. Utinam illis mors sua sola sufficeret, et non virulentis persuasionibus alienam etiam vitam necarent. Invident enim alios esse quod non sunt, dolent alios adipisci quod perdunt. Nam si qua forte in aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt. Unde et sequitur: Et mandebant herbas, et arborum cortices. 30. Incipientes et in bono proficientes pervertere conantur.---Quid enim per herbas nisi tenera ac terrae proxima bene inchoantium vita, et quid per arborum cortices nisi exteriora opera eorum qui jam sublimia appetunt designantur? Pravi namque cum recta incipientes aspiciunt, aut irridendo, aut quasi consulendo contradicunt. Cum vero jam quosdam pensant ad summa proficere, quia eorum profectus funditus dissipare nequeunt, a quibusdam illos suis operibus divertunt. Herbas itaque eis et arborum cortices mandere, est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam jam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitiae suae dentibus dissipare. Herbas mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. Arborum quoque cortices mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores exspoliant; illos vero velut herbas, quia despicientes trahunt, quasi quae calcant comedunt. Quorumdam jam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur; quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Dicat igitur: Mandebant herbas, et arborum cortices, quia pravis irrisionibus in nonnullis exteriora opera, in nonnullis autem per spem virentia corda dissipabant.

201

31. Aliqui sola virtutis specie, quasi cortice vescuntur.---Vel certe herbas mandere est, levia quaedam ac tenera de antiquis patribus imitari. Arborum vero cortices edere est eorum opera superficie tenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Sunt enim nonnulli, qui dum praesentis mundi gloriam ejusdem mundi actionibus adipisci non possunt, speciem sanctitatis appetunt, habitum venerationis sumunt, imitatores antiquorum patrum videri concupiscunt, et quaedam quidem parva ac levia peragunt, sed eorum fortia, et quae ex solius charitatis radice prodeunt, imitari contemnunt. Hi videlicet herbas edunt, quia magna negligunt, et vilibus satiantur. Plerumque tamen etiam quaedam quasi robustiora opera exercent, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenent. Quibus profecto arborum cortices mandere est exteriores electorum actus assumere, et intentionem bonam in bonis actibus non habere. Dum enim pro humana laude recta opera exquirunt, sed imitari cor recte operantium negligunt, ex solis arborum corticibus replentur. Toto namque desiderio praesentis vitae gloriam, vel abundantiam quaerunt. Unde et recte subjungitur: Et radix juniperorum erat cibus eorum. 32. Prava actio quae delectat in culpa, pungit in poena.---Intus enim quamvis per fidem positi, dum plerumque avaritiae cogitationibus serviunt, quasi illud comedunt, unde in extremo vitae suppliciorum aspera proferuntur. Qui dum frugem divini eloquii non concupiscunt, sed ad rerum temporalium ambitum serviunt, nequaquam pane tritici, sed radice juniperi satiantur. Ipsa quippe eos ab imis atque infimis oborta occupant, quae illos more juniperi postmodum ex duritia retributionum velut ex asperitate foliorum pungant. Contemnentes namque Deum hic, minime sentiunt quantum sit mali quod agunt. Adhuc enim juniperi radicem comedunt, sed hujus radicis quam sint rami asperi non attendunt, quia nimirum prava actio modo quasi ex radice delectat in culpa, sed postmodum quasi ex ramis pungit in poena. Ubi et bene subjungitur: Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. 33. In praesentis vitae convalle, magno clamore pro vili stipe saepe litigatur.---In comparatione videlicet supernorum, omnis praesens vita convallis est. Hi autem quia sublimia montium, id est fortia acta sanctorum contemplari nesciunt, semper in oblectatione infima quasi in convallibus conversantur et dum quodlibet lucrum vel parvi stipendii inveniunt, cum clamore currunt, quia hoc abstrahere etiam jurgando moliuntur. In convalle enim repertis singulis cum clamore currere, est subortis causarum occasionibus etiam pro parva stipe litigare. Plerumque autem quem sanctum bona actio ostentat, oborta terreni commodi occasio examinat. Videas namque nonnullos jam sublimia agere, jam in abstinentiae, jam in doctrinae opere patrum praecedentium exempla sectari; sed cum repente praesentis vitae lucrum quasi fructum convallis invenerint, ad hoc cum clamore currunt, quia dirupta ad illud superductae sanctitatis tranquillitate prosiliunt. 34. Multi virtutis praemium, non virtutem quaerunt.--- Possunt quoque per herbas atque arborum cortices non solum; ut praedictum est, bonorum opera, sed in hac vita consolationes ac prosperitates intelligi. Saepe enim omnipotens Deus electos suos cum donis interioribus ditat, exterioribus etiam honoribus sublevat. Cumque eos praeferendo caeteris honorabiles reddit, latius imitabiles ostendit; et nonnumuam pravi eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitoriae consolationis quaerunt, herbas comedunt, quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur, arborum cortices mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritiae tota intentione deserviunt, radice juniperi

203

replentur. Quae cuncta de convallibus rapiunt, quia ex amore hujus infimae et corruptibilis vitae immensis cupiditatibus inardescunt. Et cum singula reperiunt, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet sanctorum patrum, quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina apprehendere satagunt; et cum tranquille nequeunt haec plerumque assequi, etiam dirupta concordiae pace moliuntur. 35. Quae justi despiciunt, ea maxime concupiscunt.--- Qui pro eo quod longe a patrum praecedentium actione disjuncti sunt, recte subjungitur: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. In bona etenim parte recte torrentes, sanctos praedicatores accipimus, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine quasi in hieme colliguntur. Qui et aestivo sole adveniente se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Horum torrentium deserta sunt vitae temporalis commoda. Ea namque deserunt, et ad lucra se coelestia adipiscenda convertunt. Cuncta autem haec torrens ille reliquerat, qui dicebat: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora (Phil. III, 8). Sed quia pravorum mentes ea in hac vita adipisci appetunt, quae despicientes justi derelinquunt, in desertis torrentium habitare referuntur. Illa enim quae sanctis indigna sunt, ipsi percipere pro magno concupiscunt. Cavernae autem terrae sunt cogitationes pravae, in quibus se ab humanis oculis abscondunt. Pravi quippe ut sunt ab hominibus videri refugiunt, dumque aliud quam sunt simulant, sese in conscientiae suae latibulis quasi in terrae cavernis occultant. Qui cuncta haec non agerent, nisi de aeterna et solida vita desperarent, nisi in hoc incerto temporalitatis animum figerent. Unde bene subditur: Vel super glaream. 36. Fluxis inhaerentes, ad ima devolvuntur.---Glarea namque est vita praesens, quae indesinenter ad

204

terminum suum ipso defectu mutabilitatis, quasi impulsu fluminis ducitur. Super glaream itaque habitare, et fluxui vitae praesentis inhaerere, et ibi intentionem ponere, ubi gressum nequeat fixe stando solidare. Est aliud in glarea quod nequaquam debeat tacendo praeteriri, quia cum pes in ejus superficie ponitur, ipsa ejus volubilitate labitur, atque ad ima devolvitur. Cui videlicet rei in nullo discrepat vita pravorum, quia cum pro amore mundi aliqua student licita atque honesta agere, quasi planum in superficie pedem ponunt; sed repente pes ad ima labitur, quia eorum actio dum plura semper appetit, usque ad iniqua et illicita descendit. Cum ergo sancta Ecclesia hujus temporis contraria tolerat, ad vitam carnalium, quos adversarios sibi etiam in prosperis sustinuit, per memoriam recurrat, et quorum meritis haec patiatur agnoscat, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim patrum doctrina destituti sunt, in desertis torrentium, quia in occultis se cogitationibus tegunt, in cavernis terrae, quia vero in praesentis saeculi mobilitate intentionem suam figere appetunt, super glaream habitare referuntur. Sed utinam tales, quia peccata nolunt impugnare tentantia, flendo tergerent vel commissa utinam mala sua saltem perpetrata cognoscerent, atque sterili ficulneae cophinum stercoris, id est infructuosae menti pinguedinem lamentationis admoverent! 37. Malum quod agimus oculo mentis obicem ponit.--- Sed habet hoc plerumque humanus animus proprium, quod mox ut in culpam labitur, a sui adhuc longius cognitione separetur. Hoc ipsum namque malum quod agit menti se obicem ante oculum rationis interserit. Unde fit ut anima prius voluntariis tenebris obsessa postmodum bonum jam nec quod quaerat agnoscat. Quanto enim magis malis adhaeret, tanto minus intelligit bona quae perdit. Lux quippe veritatis quia subtiliter reproborum culpas examinat, quo habita negligitur, eo permittit

205

districtius judicans, ut nec amissa requiratur; et cum ab actu repellitur, fugit a sensu, ut cujus quasi facies in opere contemnitur, ejus per recordationem jam nec terga videantur. Hinc itaque est quod reprobi subjecti flendis sceleribus gaudent, de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Hinc est quod lacrymarum causas tripudiantes peragunt; hinc est quod mortis suae negotium ridentes exsequuntur. Unde hic quoque apte subjungitur: CAPUT XV VERS. 7.---Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. 38. In transitoriis laetantes, gravibus curis affliguntur.---Inter hujuscemodi laetantur, quia nimirum attendunt transitoria quae percipiunt, et intueri negligunt permanentia bona quae perdunt. Cumque amore temporalium flagrant, veram laetitiam volentes ignorant. Quam si studiose cognoscere quaererent, quam flenda sint gaudia quae appetunt viderent. Sed dum meliora scire contemnunt, sola sibi velut summa eligunt, quae visibiliter oculis fugaci seductione blandiuntur. Visibilia scilicet sequentes cor figunt; et tanto extrinsecus gaudent, quanto recordationem sui intrinsecus non habent. Miscentur tamen eorum gaudiis plerumque tribulationes, atque ex rebus ipsis ex quibus superbiunt flagellantur. Neque enim sine gravibus curarum molestiis possunt temporalia quae appetunt, vel non habita quaerere, vel quaesita servare, inter aequales praestantiorem gloriam appetere, a minoribus reverentiam plus quam oportet exigere, et minus quam debent eamdem majoribus exhibere; plerumque potentiam per impotentiam ostendere; semper prava agere, et tamen ne opinionem pravitatis habeant, formidolose custodire. Haec profecto omnia miseros

206

pungunt, sed easdem punctiones ipso rerum temporalium victi amore non sentiunt. Unde et recte nunc dicitur: Et esse sub sentibus delicias computabant, quia peccatorum delectationibus pressi, ex affectu vitae praesentis quam sint aspera quae patiuntur ignorant. 39. Delicias aestimant manere sub sentibus.--- Laetantur itaque, sed sub sentibus, quia rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare sine tribulatione eadem temporalia non valent, ea cura punguntur miseri qua premuntur. Manent sub sentibus, et hoc ipsum delicias aestimant, quia et dura quidem ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen affectu nimiae cupiditatis obligati, laborem ejusdem tolerantiae voluptatem putant. Unde recte Jeremias totius in se humanae conversationis speciem sumens, per lamentum queritur, dicens: Inebriavit me absynthio (Thren. III, 15). Ut enim in superiori jam parte praediximus (Lib. VII, n. 25), ebrius quisque quod patitur nescit. Qui vero absynthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum igitur genus recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absynthio est ebrium, quia et amara sunt quae pro hujus vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis quasi insensibilitate ebrietatis ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit. Sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, ejusdem amaritudinis malum discernere jam prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant enim perversi homines pro hujus mundi gloria etiam tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum jugo devotissime colla submittunt. Quod bene sub Ephraïm specie Osee prophetante describitur, qui ait: Ephraim vitula docta diligere trituram (Osee X, 11). Vitula enim triturae laboribus assueta, relaxata plerumque ad eumdem laboris usum etiam non compulsa revertitur. Ita

207

pravorum mens hujus mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi sibi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis laboribus festinat, et usum miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a jugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiam si liceat. Quod videlicet jugum Dominus a discipulorum cervice solvebat, cum dixit: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34), illico adjunxit: Et in curis hujus vitae; et superveniat in vos repentina dies illa. Et rursus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28). Quid est enim Domino mitem se in magisterio atque humilem dicere, nisi relictis exercendae elationis difficultatibus plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare? Sed quia pravorum mentes plus per aspera elationis quam per blanda humilitatis ac mansuetudinis delectantur, esse sub sentibus delicias deputant. Dura enim prae amore saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre parati sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur. 40. Asperitate laboris magis, quam quietis dulcedine, delectantur.---Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet; et tamen vaesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet, plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur. Quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit (Exod. XVI, 3), qui dum refectionem mannae desuper perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, cepasque concupivit. Quid enim signatur in manna, nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium, nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac cepas exprimitur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas

208

emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros cepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnalibus voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt; contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desideranter appetunt, ubi et carnaliter gemant. Horum itaque vecordiam veridica voce Job reprehendat, quia nimirum perverso judicio, perturbata tranquillis, dura lenibus, aspera mitibus, transitoria aeternis, suspecta securis anteponunt. Horum vecordiae sancta Ecclesia recordetur, cum saevis extrinsecus adversitatibus premitur, quos intra se velut fideles continuit, sed eorum vitam adversantem fidei diu toleravit, et dicat: Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant, quia nimirum mala quae agunt ex iniquorum praecedentium pravitate didicerunt. Unde et recte subjungitur: CAPUT XVI VERS. 8.---Filii stultorum et ignobilium. 41. Duplex est stultitia; alia summae nobilitati conjuncta.---Sciendum nobis est quod alii intra sanctam Ecclesiam vocantur stulti, sed tamen nobiles, alii vero sunt stulti et ignobiles. Stulti namque dicuntur, sed esse ignobiles nequeunt, qui carnis prudentiam contemnentes, profuturam sibi stultitiam appetunt, et ad novitatem internae prolis virtutis nobilitate sublevantur; qui stultam sapientiam mundi despiciunt, et sapientem Dei stultitiam concupiscunt. Scriptum quippe est: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., III, 18). Hanc stultitiam qui perfecte secuti

209

sunt, voce sapientiae audire meruerunt: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ecce relinquentes temporalia gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Horum scilicet judicum nobilitas Salomone attestante memoratur, cum hoc quod jam praefatus sum dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Valde quippe nobiles considerat, quos senatores vocat. Hanc in se nobilitatem Paulus aspexerat, cum cognationi conditoris per spiritum junctus dicebat: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argento aut lapidi sculpturae artis, et cogitationi hominis divinum esse simile (Act. XVII, 29). Genus videlicet Dei dicimur, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius, et voluntarie conditi, et adoptive recreati. Tanto ergo ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur. 42. Alia ignobilis, qua superna sapientia relinquitur.-- -At contra sunt stulti et ignobiles, qui dum supernam sapientiam, semetipsos sequentes, fugiunt, in sua ignorantia quasi in abjectae prolis vilitate sopiuntur. Quo enim id ad quod conditi sunt, non intelligunt, eo etiam cognationem acceptae per imaginem generositatis perdunt. Stulti sunt ergo et ignobiles, quos ab aeternae haereditatis consortio repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et voce egregii praedicatoris dicitur: Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Qui ergo dum terrena saperent ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles fuerunt. Quorum dum plerique actus imitantur, filii stultorum et ignobilium fiunt; dumque eos sensibus ac moribus sequuntur, et stulti sunt, quia veram sapientiam non

210

intelligunt, et ignobiles, quia nulla spiritus libertate renovantur. Sed hi quamvis iniquorum actus exerceant, plerumque tamen in hac vita occupant loca justorum, atque eorum se filios aestimant quorum per honoris concupiscentiam officia exterius administrant. Quos sancta correptio ad cognitionem sui revocat, ut, videlicet, in pravis desideriis positi, quorum sint filii attendant. Non enim eorum sunt filii quorum loca tenent, sed quorum opera exercent. Dicatur igitur recte: Filii stultorum et ignobilium. Ubi apte subjungitur: CAPUT XVII IBID.---Et in terra penitus non parentes. 43. Stulti sunt et ignobiles, quos Deus nescire profitetur. Multi veritatem cognoscendo premunt, non tangunt.---Sicut enim plerique in terra sunt, et a cognitione hominum abjectione vilitatis suae quasi quadam superductione velaminis absconduntur, ita sunt nonnulli in Ecclesia qui dum se abjectioni pravorum operum subdunt, divino conspectui noti non sunt. Quibus et quandoque dicendum est: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). Esse ergo in terra et apparere, est in fide recta per virtutem operis nobilitatem mentis ostendere. Esse vero in terra et penitus non apparere, et in Ecclesia quidem fide consistere, sed nil dignum fidei in opere demonstrare. Hi itaque intra sanctam Ecclesiam divinitatis oculis et videntur per judicium, et tamen per bonae vitae meritum non videntur, quia ea quae confitendo tenent, vivendo non exhibent. De quibus Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hi in sancta Ecclesia fidem quam tenere se asserunt premunt potius quam venerantur, dum sua magis illius nomine quam ejus adipisci lucra concupiscunt. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris sui notitiam etiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod bene in

211

Evangelio muliere sanguinis fluxu laborante signatum est, de qua cum Dominus diceret: Quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? Petrus ratiocinando respondit: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Sed audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem exisse de me. Ecce turbae premebant Dominum, sed tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit, quia nimirum multi etiam in sancta Ecclesia reprobi veritatem cognoscendo premunt, quam bene vivendo tangere negligunt. Premunt, et longe sunt, quia divinam notitiam professionibus sequuntur, moribus fugiunt. Premunt, inquam, sed longe sunt, quia eidem fidei, quam loquendo astruunt, agendo contradicunt. Sicut ergo hoc testimonio docemur quia nonnulli Dominum tangendo non tangunt, ita nonnulli non videntur a Domino etiam cum videntur, quia occultis ejus obtutibus et ad damnationis supplicium apparent, et ad electionis meritum non apparent. Dicatur igitur recte: Et in terra penitus non parentes, quia etsi illos specie tenus Ecclesia tenuit, eos tamen intra illam conditor quasi non vidit quos ignoravit. Qui tranquillitatis tempore idcirco fidem verbo tenus tenent, quia eamdem fidem florere generaliter vident. Sed cum repentina contra illam procella adversitatis oboritur, mox ab ea negatione publica disjunguntur, et quidquid prius quasi venerantes tenuerant, contra hoc postmodum deridentes pugnant. Unde apte subditur: CAPUT XVIII VERS. 9.---Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis proverbium. 44. Iniquis crescentibus, fides in opprobrium, et veritas in crimen erit.---Quibus videlicet verbis illud sanctae Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur, quando iniquis crescentibus, in opprobrium fides, et veritas erit in crimen. Tanto quippe

212

despectior unusquisque erit, quanto justior esse potuerit; tanto abominabilis, quanto laudabilis. Sancta itaque electorum Ecclesia afflictionis tempore proverbium pravis efficitur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt. Quo enim transitoriam mortem vident, sed permanentem vitam non vident; tanto magis deridendo mala praesentia fugiunt, quanto per intellectum intrisecus ad bona permanentia non pertingunt. Sed ea quae subjuncta sunt, quia obscurioribus sententiis implicata non sunt, debemus sub brevitate transcurrere, ut ad ea in quibus laborandum est valeamus citius pervenire. Sequitur: CAPUT XIX VERS. 10.---Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. 45. Iniquorum irrisionibus non dejicitur sed erigitur et crescit Ecclesia.---Longe a sancta Ecclesia fugiunt omnes iniqui non passibus gresuum, sed qualitatibus morum; longe fugiunt non loco, sed merito; dum, crescente superbia, aperta eam exprobratione contemnunt. Faciem namque ejus conspuere est non tantum in absentia bonis detrahere, sed unumquemque justum etiam in praesentia confutare. Quos tunc pravi dum aperte irridendo despiciunt, in eorum contumeliis fluxa verba quasi defluentes salivas emittunt. Sed scit sancta Ecclesia in passionibus crescere, atque inter opprobria honorabilem vitam tenere; scit nec de adversis dejici, nec de prosperis gloriari; novit contra prospera mentem suam in dejectione sternere, novit contra adversa animum ad spem superni culminis exaltare; scit bona sua misericordiae Redemptoris, scit mala sua justitiae tribuere judicis; quod et bona illo largiente habeat, et mala illo permittente patiatur. Unde et mox de Domino subjungit, dicens:

213

CAPUT XX VERS. 11.---Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. 46. Deo permittente, licet occulto judicio, mala se perpeti novit.---Quid per pharetram Dei, nisi occultum consilium designatur? Sagittam vero de pharetra Dominus jacit, quando de occulto consilio apertam sententiam emittit. Quia enim flagellatur quisque, cognoscimus; sed qua ex causa flagellum veniat, ignoramus. Cum vero post flagella vitae correctio sequitur, etiam ipsa consilii virtus aperitur. Pharetra igitur clausa est consilium occultum. Sed aperta pharetra affligimur, quando per id quod post flagellum sequitur quo consilio flagellamur videmus. Cum peccata Dominus videt, et tamen manum ad vindictam non commovet, quasi clausam pharetram tenet, sed feriendo indicat quantum ei in nobis displicuit hoc quod diu videndo toleravit. Sancta itaque electorum Ecclesia tribulationibus pressa dicat: Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. Quae adversariorum voces insolentes sustinens, dum cernit quod ejus praedicatio non admittitur, quorumdam duritiam deserens, praedicationis suae verba moderatur. Perpendens etenim persecutores suos ad exhortationis suae vocem deteriores existere, magis eligit tacere. Cumque indignos qui audiant conspicit, praedicationem suam obducto silentio astringit. Unde apte subjungit: CAPUT XXI IBID.---Et frenum posuit in os meum. 47. A praedicatione feriendum est, cum ii qui verbum Dei excipiunt, inde pejores fiunt.---Frenum sibi apud quosdam positum cognoverant, qui dicebant: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae,

214

ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Frenum silentii sibi superimpositum sancti viri apud dura reproborum corda conspiciunt, qui per Prophetam dicunt: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4)? Frenum poni etiam Paulus admonuit, qui discipulo praecepit, dicens: Haereticum post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III, 10). Sancti quippe doctores plerumque alta consideratione resistentium corda conspiciunt, et dum ea derelicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt. An non aliquando frenum Salomon doctoribus imponit, qui dicit: Noli arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX, 8). Sed si ab increpatione idcirco reticemus, quia contra nos insurgere derisoris odia formidamus, non jam lucra Dei, sed nostra quaerimus. Qua in re sciendum est quod nonnumquam cum redarguuntur pravi, deteriores existunt. Ipsis ergo et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Unde necesse est ut aliquando toleremus tacendo quod sunt, quatenus in nobis discant bene vivendo quod non sunt. Quia igitur sancta Ecclesia, quae verba sua semper per charitatem exerit, ea etiam nonnumquam ex charitate restringit, dicat: Frenum posuit in os meum. Ac si aperte fateatur, dicens: Quia in quibusdam provectum non vidi praedicationis, ab eis impetum temperavi, ut vitam meam saltem per patientiam discerent, cum verba mea admittere per oblatam praedicationem nollent. Sed plus nobis hoc plerumque in tribulationibus dolet, quod eas ab illis patimur, in quibus germano amore confidebamus. Unde et subditur: CAPUT XXII VERS. 12.---Ad dextram orientis calamitates meae illico surrexerunt.

215

48. Pro sinistra gentiles, pro dextera Judaei intelligendi.---Ad sinistram quippe calamitates surgerent, si a quibuslibet extra religionem positis, et aperte Christum negantibus, persecutionis adversa sustineret. Cum vero ab aliquibus quasi fidelibus tentationem cruciamentorum patitur, quasi ad dexteram illi calamitates oriuntur, quia hi qui sub Christi nomine militant Christi in ea nomen impugnant. Ipso enim locutionis usu pro dextro habere dicimus quod pro magno pensamus, pro sinistro vero id quod despicimus; quod Zacharias aperte insinuat, dicens: Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III, 1). Qui ut patentius hoc quod praemisit ostenderet, secutus adjunxit: Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, qui elegit Jerusalem. Numquid non est iste torris erutus de igne? Et Jesus indutus erat vestibus sordidis (Ibid., 2). Sordidis enim vestibus Jesus indutus erat, quia quamvis alienus ab omni peccato, tamen in similitudinem venit carnis peccati. Cui venienti Satan a dextris stetit. Pro magno namque Dominus Judaicum populum, et pro nihilo gentes habere videbatur. Sed postquam incarnatus apparuit, gentilitas quae pro sinistro habita fuerat credidit; Judaicus vero populus ad perfidiam declinavit. Satan ergo illi a dextris stetit, quia illum ei populum rapuit, qui dudum dilectus fuit. Sed quia ipse Judaicus populus, modo perditus, in fine est quandoque crediturus, propheta testante, qui ait: Reliquiae salvae fient (Isa. X, 21), Satan a dextris suis Dominus removet, dicens: Increpet Dominus in te, Satan (Zach. III, 1). Et ejusdem populi liberationem indicans, subdit: Quia eligit Jerusalem (Ibid., 2). Qui nimirum populus, quia ad gehennae incendia, perfidia duce, defluebat, sed dum ad fidem reducitur ab eodem aeterni ignis incendio liberatur, statim de eo illic subditur: Numquid non est iste torris erutus de igne?

216

49. Et Ecclesiae fidem sectantes, a quibus ipsa aliquando vim patitur.---Sicut ergo illic pro dextra plebs Judaica, ita hoc in loco dextrae vocabulo fidelis populus sanctae Ecclesiae designatur. Unde et venturus judex haedos ad sinistram, agnos ad dexteram ponet (Matth. XXV, 33). Sed cum sanctam Ecclesiam adversitatis tempore ipsi quoque lacessunt qui fideles esse videbantur, ei procul dubio calamitates ad dextram surgunt. Bene autem haec ipsa dextra Orientis vocatur. De ipso quippe ejusdem capite scriptum est: Oriens est nomen ejus (Zach. VI, 12). Nam quia ab Oriente lux surgit, recte Oriens dicitur cujus justitiae lumine nostrae injustitiae nox illustratur. Ad Orientis ergo dextram calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt, qui electa membra Redemptoris nostri esse credebantur. Quas videlicet calamitates recte illico asserit surgere, quia dum non erant extranei qui persequuntur, ab eis repente mala et illico fiunt. Si vero dextra hi qui veraciter fideles sunt appellantur, calamitates ad dextram Orientis surgunt, quia erumpente persecutionis articulo, crudeles pravorum impetus justi patiuntur. Sequitur: CAPUT XXIII IBID. Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. 50. Ejus extrema membra quasi pedes quandoque subvertuntur.---Quid per pedes Ecclesiae, nisi extrema illius membra signantur? Quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius ab adversariis falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Hos itaque pedes adversarii subvertunt, videlicet cum extrema membra illius ad sui dogmatis errorem trahunt. Subversi pedes viam tenere nequeunt, cum infirmi quique persecutorum suorum vel promissionibus persuasi, vel minis territi, vel

217

cruciatibus fracti, ab itinere recto deviant. Bene autem adversariorum semitae fluctibus comparantur, cum dicitur: Et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis, quia scilicet vita pravorum insolenti inquietudine molesta ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur. De qua videlicet tempestate per Salomonem dicitur: Quasi tempestas transiens non erit impius (Prov. X, 25). Cumque infirmus quisque perversos florere conspicit, hunc in perversitatis pelagus unda miserae imitationis mergit. Sequitur: CAPUT XXIV VERS. 13.---Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. 51. Occultis hostium insidiis ejus viae dissipantur, Deo ad tempus utiliter deserente.---Dicat haec beatus Job de malignis spiritibus, videlicet hostibus occultis; dicat universa Ecclesia de pravis persequentibus, scilicet adversariis apertis. Ipsi quippe ejus itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus, veritatis vias callida persuasione perturbant. Ipsi insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, bona simulando pervertunt. Sed mirum valde est quod subbjicit: Non fuit qui ferret auxilium, cum de divino adjutorio Psalmista clamet: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10); et: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinques quaerentes te, Domine. Et cum rursum scriptum sit: Quis speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Et quis invocavit illum, et despexit eum (Eccli. II, 11, 12)? Qua itaque ratione nunc dicitur: Non fuit qui ferret auxilium, nisi quia omnipotens Deus eos quos in aeternum diligit aliquando ad tempus relinquit? Unde scriptum est: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in

218

misericordia sempiterna misertus sum tui (Isai. LIV, 7). Hinc etiam Psalmista deprecabatur, dicens: Non me derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8). Derelinqui igitur sese ad modicum posse utiliter noverat, qui ne usquequaque relinqueretur petebat. Sanctos etenim suos Dominus veniendo adjuvat, relinquendo probat; donis firmat, tribulationibus tentat. Unde recte quoque per quemdam sapientem dicitur: In primis elegit eum, timorem et metum et probationem inducet super illum, et excruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet illum in cogitationibus illius (Eccli. IV, 18). Justi quippe animam gratia vocat, tentatio interrogat. Et omnipotens Deus electorum suorum adversarios temporaliter permittit excrescere, ut per malorum saevitiam purgetur vita bonorum. 52. Utilitati justorum militat etiam potestas pravorum.---Numquam quippe Dominus adversos bonis esse permitteret, nisi etiam quantum prodessent videret. Nam dum injusti saeviunt, justi purgantur, et utilitati innocentium militat vita pravorum, dum hanc et premendo humiliat, et humiliando semper ad melius format. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Qui stultus est, serviet sapienti (Prov. XI, 29). Et tamen saepe conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere; sapientes serviliter obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Stultus ergo sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Sic nonnumquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, feriunt, et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo

219

famulentur. Quia igitur mala reproborum bonos, dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum. Sed plerumque justi tribulatione deprehensi, tardam manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat. Et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed hoc quod ab ereptore citius agitur, dolenti tardum videtur. Cumque adesse postulationi auxilium quaeritur, si vocem non statim sequitur, quia desit aestimatur. Unde nunc dicitur: Et non fuit qui ferret auxilium. Qua videlicet in voce ipsa vis passionis exprimitur, quia supernum auxilium, etsi ad est quantum ad ordinatam providentiam protectoris, deesse tamen creditur quantum ad concita vota patientis. Sequitur: CAPUT XXV VERS 14.---Quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. 53. Lugendus animae status, quando in eam hostes irruunt, rupto fidei muro, vel destructa disciplinae materia.---Quid hoc loco muri nomine nisi Redemptor humani generis appellatur? De quo pro sanctae Ecclesiae aedificatione per prophetam dicitur: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI, 1). Ipse enim nobis murus est, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat. Qui nostrae quoque fidei etiam antemurale posuit, quia priusquam se per carnem ostenderet praedicatores sui mysterii prophetas misit. Recte quippe antemuralis nomine vocantur, quia dum subsequentem praedicaverunt Dominum, quasi ante murum steterunt. Sed quasi murus rumpitur cum pravorum persuasionibus fides quae in Redemptore nostro est in quorumdam corde dissipatur. Cumque perversis in hac vita potestas tribuitur, quid aliud quam janua erroris aperitur? Quasi rupto ergo muro, et aperta janua, super bonos irruunt mali, cum, accepta temporaliter potestate, perversi ipsa

220

quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur. De quibus apte dicitur: Et ad meas miserias devoluti sunt, quia videlicet prius, ad suas. Nisi enim perverse vivendo, ad suas ante miserias caderent, nequaquam ad eas postmodum et alios suaderent. Sed post suas reprobi et ad nostras miserias devolvuntur, quando ad ea mala in quibus jam ipsi implicati sunt etiam quosdam nobis unitos trahunt. 54. Potest quoque intelligi muri nomine munitio disciplinae; Salomone attestante, qui ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30). Per agrum enim hominis pigri atque per vineam viri stulti transire est cujuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare. Quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum, quippe quia scriptum est: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXVIII, 19, sec. LXX). Maceria lapidum destructa erat, id est, disciplina patrum ab ejus corde dissoluta. Nam quia destructa maceria lapidum, dissolutam esse disciplinam vidit, protinus illic secutus adjunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV, 32). Quasi rupto ergo muro hostis ingreditur, cum vel malignorum spirituum, vel pravorum hominum persuasione callida, disciplinae munimina in corde dissipantur. Sed cum ejusdem disciplinae vigor in corde reproborum solvitur, ante eorum oculos cuncta honorum opera despectui habentur, nihilque esse aestimant quidquid de virtutibus electorum vident. Unde et subditur: CAPUT XXVI VERS 15.---Redactus sum in nihilum.

221

55. Despectis veris bonis, carnales fluxis, cum quibus pereunt, innituntur.---Apud aestimationem quippe malorum in nihilum redigimur, quando ea quae ipsi quasi summa diligunt bona temporalia non tenemus. Despectis namque supernis promissionibus, terrena desiderant; et si quando in eorum mente aliquid de appetitu aeternitatis oritur, suborta citius transitoria delectatione dissipatur. Unde et statim subjungitur: IBID.--- Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis quippe populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit. Unde adhuc congrue subinfertur: IBID.---Et velut nubes pertransiit salus mea. Nubes quippe in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit. Sic nimirum, sic sunt temporalia iniquorum bona. Velut in alto quidem per honoris celsitudinem degere videntur; sed ad cursum vitae quotidie, quasi quibusdam mortalitatis suae flatibus impelluntur. Salus ergo ut nubes transit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Sed expletis desideriis actibusque infirmantium, ad electorum vocem sermo convertitur, cum protinus subinfertur: CAPUT XXVII VERS. 16.---Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. 56. Nunc in se marcescunt electi, sed in Deo virent.--- Electorum quippe anima nunc marcescit, quia in illa postmodum aeterna exsultatione viridescit. Modo eos dies afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est Timenti Deum bene erit in

222

extremis (Eccli. I, 13, 19). Et rursum de Ecclesia dicitur: Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). Nunc enim tempus afflictionis est bonis, ut sequatur eos exsultatio quandoque sine tempore. Hinc ab eis alias dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 20). Locus namque afflictionis est vita praesens. Justi ergo hic, id est in loco afflictionis, humiliati sunt, quia in aeterna vita, id est in loco gaudii sublimantur. Cum vero marcescere animam diceret, recte etiam praemisit, In memetipso, quia in nobismetipsis quidem afficitur, sed in Deo mens nostra refovetur; tantoque a viriditate gaudii longe fit, quanto adhuc ab auctoris repulsa lumine ad se recedit. Tunc vero ad verae laetitiae viriditatem pervenit, quando per aeternae contemplationis gratiam sublevata etiam semetipsam transit. Sed haec quae allegorica indagatione transcurrimus, oportet ut per omnia etiam juxta historiam teneamus. Quae tamen nunc idcirco praetereo, quia haec aperta esse legentibus non ignoro. Diebus autem persecutionis ultimae, quia multi sunt qui pereunt, et pauci qui salvantur; idcirco vir sanctus passionis suae tempore et pauca de bonis, et multa de perversis loquitur. Unde et mox ad eorum personam qui corruunt, verba convertit; sicque sua insinuat, ut cadentibus possint congruere quae narrat. Nam sequitur CAPUT XXVIII VERS. 17.---Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt non dormiunt. 57. Saeviente persecutione, fortes et qui in corpore Ecclesiae sunt velut ossa deficiunt.---Si ipsi historiae intendimus, patet causa, quoniam sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Si vero allegoriae mysterium perscrutamur, quid per ossa nisi fortes quique in sanctae Ecclesiae corpore designantur? Qui quasi suo robore membra continent, dum mores infirmantium stabiliter portant. Sed cum

223

tribulationis ultimae contra eam fervor excreverit, in nocte os illius perforatur doloribus, quia nonnumquam tormentis victi, etiam ipsi ad perfidiam defluunt, qui ad fidem alios tenere videbantur. Ait ergo: Nocte os meum perforatur doloribus. Ac si aperte dicat: Tribulationis tenebris pressi, ita afflictione terebrantur, ut et ipsi qui in me habebant vigorem fortitudinis, quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Bene autem dicitur: Et qui me comedunt non dormiunt, quia maligni spiritus, qui carnales quosque de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. Sed persecutores sanctae Ecclesiae quia valde perversi sunt, essent utinam pauci. Sequitur: CAPUT XXIX VERS. 18.---In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. 58. Qui Ecclesiae velut vestimentum adhaerent, nonnumquam ab ea, vi tormentorum, separantur.---Si historiae intendimus, quid aliud vestimentum beati Job quam ejus corpus accipimus? cujus videlicet vestimentum consumitur dum caro cruciatur. Juxta allegoriae vero mysterium, vestimentum est sanctae Ecclesiae fidelium vita. Nam sicut tota simul Ecclesia vestimentum Christi, ita fideles quique ejusdem Ecclesiae vestimenta deputantur. Si enim sancta Ecclesia vestimentum Christi non esset, Paulus profecto non diceret: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam (Ephes. V, 27); id est, nec per peccatum habentem maculam, nec per duplicitatem rugam, quia et per justitiam munda est, et per simplicem intentionem tensa. Quae igitur abluta est ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. Sicut ergo indumentum Christi tota generaliter Ecclesia dicitur, sic indumentum sunt Ecclesiae singulorum animae, quae ab errore

224

conversae eamdem Ecclesiam credendo eique fideliter inhaerendo circumdant. De quibus eidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18). Sed cum procella saevae persecutionis oboritur, plerique fidelium ab ejus amore separantur, qui ei sedulo inhaerere videbantur. Dicat ergo: In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, quia dum multi sunt qui cruciant, destruuntur plurimi qui ei connexione amoris inhaerebant. 59. Reprobi vitam fidei et praedicationis vocem, in Ecclesia exstinguere conantur.---Bene autem subditur: Et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Tunicae quippe capitium collum circumdat induentis. Collum vero si stringitur, vocis usus et vitalis flatus necatur. Sanctam ergo Ecclesiam reprobi quasi capitio tunicae constringunt, quia in ea persecutionibus suis vitam fidei, et praedicationis vocem exstinguere conantur. Hoc quippe conari persecutores ejus specialiter solent, ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant. Unde et hi qui sanctae fidei primordiis resistebant, caesis Apostolis denuntiabant, dicentes: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra (Act. V, 28). Corpus ergo sanctae Ecclesiae quasi capitio tunicae cinxerant, qui constrictis praedicatoribus, velut ejus collum prementes, in ea claudere iter vocis volebant. Sed electi quique persecutionis suae tempore paratiores sunt mori quam tacere. Qui dum in morte corporaliter corruunt, a stultis quibusque et carnalibus despecti ac viles aestimantur, quia cum videre reprobi nequeunt quae electi bona spiritaliter teneant, quos carnaliter exstingui conspiciunt, infelices arbitrantur. Unde et subditur: CAPUT XXX VERS. 19.---Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.

225

60. Hanc tamquam lutum, favillam et cinerem conculcant.---In reproborum quippe judicio, sancta electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur. Favillae assimilatur et cineri, quia dum bona ejus interiora non vident, ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident. Fidelis autem electorum populus, cum multos ex se cadere conspicit, optat, si obtinere valeat, adversitatis suae tempora mutari. Hujus quia oratio differtur, gemitus augetur, Unde adhuc subditur: CAPUT XXXI VERS. 20.--- Clamabo ad te, et non exaudies; sto, et non respicis me. 61. Ecclesiae liberari postulantis oratio non continuo exauditur. Qua ratione.---Sancta quippe Ecclesia persecutionis suae tempore fide stat, desideriis clamat. Sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri. Alto namque consilio omnipotens Deus, cum sancti ejus adversariorum persecutionibus comprimuntur, eumque assiduis ut liberentur interpellationibus clamant, differre solet voces petentium, ut merita patientium crescant, quatenus eo magis exaudiantur ad meritum, quo citius non exaudiuntur ad votum. Unde alias scriptum est: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies, et nocte (Psal. XXI, 3). Atque ipsa utilitas de exaudiendi mora mox subditur, cum illic protinus subinfertur: Et non ad insipientiam mihi (Ibid.). Ad multiplicandam quippe sanctorum sapientiam proficit quod postulata tarde percipiunt, ut ex dilatione crescat desiderium, ex desiderio intellectus augeatur. Intellectus vero cum intenditur, ejus in Deum ardentior affectus aperitur. Affectus autem ad promerenda coelestia tanto fit capax, quanto fuerit exspectando longanimis. Sed tamen inter haec sanctorum patientiam dolor urget ad vocem, et cum

226

dilati proficiunt, metuunt ne deficientibus viribus despecti reprobentur. Sequitur: CAPUT XXXII VERS. 21.---Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. 62. De Deo nihil dignum dicere aut cogitare possumus.---Longe ab hac sententia vetus translatio dissonat, quia quod in hac de Deo dicitur, hoc in illa de adversariis ac persecutoribus memoratur. Sed tamen quia haec nova translatio ex Hebraeo nobis Arabicoque eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur, et oportet ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur. Ait ergo: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. In Scriptura sancta cum de Deo aliquid indignum dicitur, movetur legentis animus, velut si aliquando de Deo aliquid dignum dicatur. Pene omne quippe quod de Deo dicitur, eo ipso jam indignum est, quo potuit dici. Nam cujus laudi non sufficit obstupescens conscientia, quando sufficiet loquens lingua? Sanctus autem Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa et divina, his etiam verbis nonnum quam de Deo utitur quae apud homines habentur in vitio, ut ex his quae indigna videntur hominibus, et tamen dicuntur de Deo, admoneantur scire homines quod nec illa jam Deo digna sint quae, dum digna habentur apud homines, digna putantur Deo. 63. Quo sensu dicatur zelari, irasci, poenitere, misereri, praescire. Deo nihil praeteritum est aut futurum. Res non ideo videntur a Deo quia sunt, sed ideo sunt quia videntur.---Dicitur enim Deus zelans, sicut scriptum est: Dominus zelotes nomen ejus (Exod. XXXIV, 14). Dicitur iratus, unde scriptum est: Iratus est Dominus contra Israel (Num. XXXII, 13). Dicitur Deus poenitens, sicut scriptum

227

est: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 7). Et rursus: Poenitet me quod constituerim Saul regem in Israel (I Reg. XV, 11). Dicitur misericors, sicut scriptum est: Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors (Psal. LXXXV, 15). Dicitur praescius, sicut de illo ait Apostolus: Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), dum nec zelus, nec ira, nec poenitentia, nec proprie misericordia, nec praescientia esse possit in Deo. Haec namque omnia ab humanis in illum qualitatibus tracta sunt, dum ad nostrae infirmitatis verba descenditur, ut, quasi quibusdam nobis gradibus factis, et juxta nos positis, per ea quae nobis vicina conspicimus ad summa ejus ascendere quandoque valeamus. Zelari enim dicitur qui cum cruciatu mentis castitatem custodit uxoris. Irasci dicitur qui fervore animi contra puniendum vitium accenditur. Poenitere dicitur cui id quod fecit displicet, et e contra mutando aliquid aliud facit. Misericors dicitur qui pietate ad proximum permovetur. Misericordia autem a misero corde vocata est, eo quod unusquisque intueatur quempiam miserum, atque ei compatiens, dum dolore animi tangitur, ipse cor miserum facit, ut eum a miseria liberet cui intendit. Praescire dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt, et id quod futurum est priusquam praesens fiat praevidet. Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit se fecisse nequaquam dolet? Quomodo habet misericordiam, qui cor numquam miserum habet? Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura sunt praesciantur? Et scimus quia Deo futurum nihil est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit, in ejus conspectu praesto est; et omne quod praesens est, scire potest potius quam praescire. Et tamen dicitur zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens,

228

dicitur misericors, dicitur praescius, ut quia castitatem animae uniuscujusque custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis mentis cruciatu non tangatur. Et quia culpas percutit, dicitur irasci, quamvis nulla animi perturbatione moveatur. Et quia ipse immutabilis id quod voluerit mutat, poenitere dicitur quamvis rem mutet, consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit, misericors vocatur, quamvis miseris subveniat, et cor miserum numquam habeat. Et quia ea quae nobis futura sunt videt, quae tamen ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt. Nam et quaeque sunt, non in aeternitate ejus ideo videntur quia sunt, sed ideo sunt, quia videntur. Dum ergo ad verba mutabilitatis nostrae descenditur, ex eis quibusdam gradibus factis ascendat qui potest ad incommutabilitatem Dei, ut videat sine zelo zelantem, sine ira irascentem, sine dolore et poenitentia poenitentem, sine misero corde misericordem, sine praevisionibus praescientem. In illo enim nec praeterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in seipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt, nihilque in illo praeterit quod transit, quia in aeternitate ejus modo quodam incomprehensibili, cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant. 64. Deus crudelis videtur, quando, etsi juste feriendo, non parcit.---Sicut ergo accipimus sine zelo zelantem, sine ira irascentem, ita a sancto viro etiam sine crudelitate dici potuit crudelis. Crudelis quippe dicitur qui districte feriendo non parcit, ut videlicet hoc loco crudelis districte feriens possit intelligi, et ulciscendae culpae non parcens. Unde Isaias quoque cum videret ultimi judicii diem non jam cum venia, sed cum districtione esse venturum, ait: Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque ejus, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores ejus conterendos de ea (Isai. XIII, 9). Sanctus igitur vir ut hanc eamdem crudelitatem sibi

229

potius assereret congruere posse, quam Deo, ait: Mutatus es mihi in crudelem. Ac si aperte dicat: Qui in teipso crudelitatis nihil habes, mihi quem respirare a percussione non sinis, crudelis videris. Ita enim Deus crudelis esse non potest, sicut nec mutari ullatenus potest. Sed quoniam in Deo nec crudelitas, nec mutabilitas umquam venit, dum mihi dicit, quod in semetipso Deum nec crudelem nec mutabilem sentiat ostendit. Nam dum circa nos quaedam prospera et adversa variantur, in eo quod nos mutamur quasi ejus circa nos mutatum animum suspicamur. Ipse vero in se incommutabilis permanens, aliter atque aliter in cogitatione sentitur hominum, pro qualitate meritorum. Nam et lux solis cum nequaquam est sibimetipsi dissimilis, infirmis aspera, sanis autem oculis lenis videtur, eorum videlicet immutatione, non sua. Unde, ut praediximus, dicens: Mutatus es, adjunxit, Mihi, ut ipsa haec crudelitas atque immutatio non sit in qualitate judicis, sed in mente patientis. Quod verbis quoque aliis retexit, dicens: Et in duritia manus tuae adversaris mihi. Manus etenim Dei dura creditur cum, voluntati nostrae contraria, hoc quod ei in nobis displicet feriendo persequitur et flagella ingeminat cum dolentis anima clementiam exspectat. Quae tamen juxta allegoriae mysterium bene sanctae Ecclesiae verbis congruunt ex vocibus infirmorum, qui plerumque se plus feriri aestimant quam mereri putant, et quasi crudelitatem arbitrantur judicis districtionem aequissimam sectionis, quia et cum vulnus aegri medicinali ferramento abscinditur, medicus crudelis vocatur, qui tamen per secantis manus duritiam adversatur vulneri, sed concordat saluti. Sequitur: CAPUT XXXIII VERS. 22.---Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti me valide.

230

65. Super ventum sedet, qui transitoriis successibus laetatur. Adversitas non dejicit, quem prosperitas non corrumpit.---Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, sed nulla stabilitate solidatur, velut elevatus super ventum ponitur, qui prosperitate transitoria laetatur, quoniam ad hoc solum hunc fugitivae felicitatis aura sublevat, ut repente deterius in infimis sternat. Quia enim sancta Ecclesia cunctis in honore est, infirmi quique in ea qui transitoriis successionibus laetantur, quo nisi super ventum positi videntur elevati? quia subsequente persecutionis tempore, dum prosperitatis aura pertransit, eorum protinus elevatio corruit, et repente cadentes discunt, quia elevati prius in ventum sederunt. Quae videlicet verba etiam sancti viri personae specialiter congruunt, non ad id quod erat, sed ad id quod esse videbatur. Neque enim mentem illius prosperitas fugitiva levaverat, quam inter tot rerum affluentias miro semper virtutis pondere premebat; sed juxta hoc quod videri exterius potuit, qui in suis humilis, in alienis oculis elevatus fuit, et quasi super ventum positus, elisus est valide, quia rebus exterioribus fultus, unde aestimabatur surgere, videbatur inde cecidisse. Quem videlicet casum sanctus vir in mente non pertulit, quia nulla adversitas dejicit, quem prosperitas nulla corrumpit. Qui enim veritati inhaeret, vanitati nullo modo succumbit, quia dum forti pede cogitationis intus intentionem fixerit, omne quod foras mutabiliter agitur, ad arcem mentis minime pertingit. Sequitur: CAPUT XXXIV VERS. 23.---Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. 66. Nemo mortem effugit; pauci voluptatum foveam et interitum. Elias mortem distulit, non evasit.---In superiori hujus operis parte (Supra, lib. XII, cap. 6) tractatum est quod ante adventum Domini ad inferni

231

receptacula etiam justi descenderent, quamvis non in suppliciis, sed in requie servarentur. Quod nunc testimoniis edocere negligimus, quia in ea jam sufficienter probatum putamus. Hoc ergo quod dicitur: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi, recte beato Job etiam juxta historiam congruit, dum nimirum constat quia ante Redemptoris gratiam ad inferni claustra etiam justi ducerentur. Ipsa quippe inferni receptio domus omnium viventium dicitur, quia nullus huc venit qui ante Mediatoris adventum non illuc ipsa corruptionis suae conditione pertransiit, nullus huc venit qui ad carnis mortem ejusdem corruptionis suae gressibus non tetendit. De qua videlicet morte per Psalmistam dicitur: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Nam etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. De ipso quippe ore veritatis dicitur: Elias quidem venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Veniet enim restituturus omnia, quia ad hoc nimirum huic mundo restituitur, ut et praedicationis munera impleat, et carnis debitum solvat. Quae tamen sancti viri sententia juxta allegoriae mysterium sanctae Ecclesiae vocibus ex persona congruit infirmorum, qui fidem verbo tenus tenent, sed contra praecepta fidei suis desideriis famulantur. Ait etenim: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi. Quia enim multos in se voluptatibus deditos conspicit, eorumque jam interitum praescit, pensat quod in via vitae praesentis suis quidem desideriis serviunt, sed tamen ad mortis domum perveniunt omnes qui in ea carnaliter vivunt. Sunt vero nonnulli qui in voluptatum suarum foveam corruunt, sed tamen per lamenta poenitentiae ab imis citius pedem reducunt, quos supernae percussionis verbera ad eruditionem potius quam ad exstinctionem secant. Ex quibus apte subjungitur: CAPUT XXXV

232

VERS. 24.---Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint, ipse salvabis. 67. Nonnulli a Deo percussi ad eruditionem non ad exstinctionem a peccato liberantur.---In quibus profecto verbis hoc solerter debet intelligi, quod beatus Job, dum sua narrat, in se alios transfigurat. Velut enim de se specialiter dicebat: Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide; scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi; et tamen non de se, sed de aliis adjugit: Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam. Dum enim de se loquens ratiocinando causas de aliis subdit, quam multorum personas in se significet ostendit. Manum itaque suam Dominus ad consumptionem peccantium non emittit, cum feriendo a peccatis corripit, et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salutem corporis vulnerat, ut prostrati exterius, interius surgant, quatenus jacentes corpore ad interiorem statum redeant, qui stantes exterius a statu mentis jacebant. Sequitur: CAPUT XXXVI VERS. 25.---Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. 68. Eleemosyna ex mentis affectu quo fit, potissimum aestimanda. Largitorem non faciat rerum abundantia, sed compassio.---Quamvis vera compassio est passioni proximi ex largitate concurrere, nonnumquam tamen, cum exteriora quaeque abunde ad largiendum suppetunt, celerius dantis manus dationem invenit quam animus dolorem. Unde scire necesse est quia ille perfecte tribuit, qui cum eo quod afflicto porrigit afflicti quoque in se animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. Nam saepe, ut praediximus, largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus

233

compassionis. Qui enim afflicto perfecte compatitur, plerumque et hoc indigenti tribuit, in quo ipse si dederit angustatur. Et tunc plena est cordis nostri compassio, cum malum inopiae pro proximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus. 69. Pietatis formam Christus nobis dedit, et docuit Paulus.---Quam videlicet pietatis formam Mediator nobis Dei et hominum dedit. Qui cum posset nobis etiam non moriendo concurrere, subvenire tamen moriendo hominibus voluit, quia nos videlicet minus amasset, nisi et vulnera nostra susciperet; nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolleret ad tempus ipse sustineret. Passibiles quippe mortalesque nos reperit, et qui nos existere fecit ex nihilo, revocare videlicet etiam sine sua morte potuit a passione. Sed ut quanta esset virtus compassionis ostenderet, fieri pro nobis dignatus est quod esse nos noluit, ut in semetipso temporaliter mortem susciperet, quam a nobis in perpetuum fugaret. An non in divinitatis suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos potuit virtutibus ditare? Sed ut ad internas divitias rediret homo, foras apparere dignatus est pauper Deus. Unde et praedicator egregius, ut ad largitatis gratiam viscera nostrae compassionis accenderet, dixit: Propter nos egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Qui sic etiam dicit: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio (Ibid., 13). Haec procul dubio condescendendo infirmis intulit, quoniam quibusdam inopiam ferre non valentibus tolerabilius est minus tribuere quam post largitatem suam ex inopiae angustia murmurare. Nam ut ad magna largiendi studia audientium mentes accenderet, paulo post intulit, dicens: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Plus autem nonnumquam esse dicimus compati ex corde, quam dare, quia quisquis perfecte indigenti compatitur, minus aestimat omne quod dat. Nisi enim dantis manum bona voluntas vinceret, idem praedicator egregius discipulis non dixisset: Qui non solum facere,

234

sed et velle coepistis ab anno priori (II Cor. VIII, 10). Facile quippe est in bono opere obedire etiam nolentem. Sed haec magna in discipulis virtus exstiterat, eos bonum quod illis praeceptum est et ante voluisse. 70. Exteriora largiens, aliquid de suo, compassionem impendens, aliquid dat de seipso.---Quia itaque vir sanctus apud omnipotentem Deum aliquando majus datum noverat mentis esse quam muneris, dicat: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Exteriora etenim largiens, rem extra semetipsum praebuit. Qui autem fletum et compassionem proximo tribuit, ei aliquid etiam de semetipso dedit. Idcirco autem plus compassionem quam datum dicimus, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur, numquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat. 71. Ecclesia filiis suis poenitentibus compatiens, lacrymas et orationes jungit.---Quae nimirum sententia bene quoque sanctae Ecclesiae vocibus congruit: quae dum afflictos quosque per lamenta poenitentiae conspicit, suos ei oratione continua fletus jungit, et toties egeno compatitur, quoties menti virtutibus nudatae interventionis suae precibus opitulatur. Super afflictum quippe compatientes plangimus, quando aliena damna nostra deputamus, et culpas delinquentium nostris mundare fletibus nitimur. Quod videlicet agentes, plus plerumque nobis quam his pro quibus agitur subvenimus, quia apud intimum arbitrum et gratiam charitatis aspirantem, commissa quaeque perfecte diluit propria, qui pure plangit aliena. Persecutionis igitur ultimae sancta Ecclesia tribulatione deprehensa, reducat ad memoriam pacis tempore bona quae gessit, dicens: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Quae internae lucis gaudia aeterna desiderans, sed tamen adhuc dilata, quia malis exterioribus premitur, sancti viri vocibus adjungat:

235

CAPUT XXXVII VERS. 26.---Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabor lucem, et eruperunt tenebrae. 72. Electorum, Ecclesiaeque dolor, etiam tempore pacis, a suis persecutionem tolerantium.---Fidelis enim populus exspectat bona, sed mala suscipit; praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia per remunerationis gratiam interesse jamjamque angelorum se gaudiis sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat; et qui se quantocius aestimat aeternae lucis retributione perfrui, hic adhuc compellitur persecutorum suorum tenebras pati. Quae videlicet mala persequentium minus dolerent, si ab infidelibus adversariisque consurgerent. Sed eo deterius mentem electorum cruciant, quo ab illis veniunt, de quibus bona praesumebant. Unde adhuc subditur: VERS. 27.---Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sanctae quippe Ecclesiae interiora effervescere est ipsos quoque quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat in persecutionis atrocitate tolerare. Qui secreta prius illius cognoscentes, quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius ab afflictione ejus minime quiescunt. Quos tamen et pacis suae tempore graviter tolerat, quia suis praedicationibus eorum mores contrarios pensat. Gemit enim, cum eorum vitam sibi dissimilem conspicit. De quibus et apte subjungitur: IBID.---Praevenerunt me dies afflictionis. Scit namque sancta electorum Ecclesia quod persecutione ultima, mala multa passura sit; sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam intra se graviter etiam tempore pacis portat. Nam

236

quamvis diebus ultimis aperta infidelium persecutio sequatur, hanc tamen et priusquam appareat, hi qui in ea verbo tenus fideles sunt, pravis moribus antecurrunt. Sequitur: CAPUT XXXVIII VERS. 28.---Moerens incedebam, sine furore consurgens in turba clamavi. 73. Sancti in honoris culmine humilitatem, in rebus laetis moerorem servant. Contra prosperitatem intus dimicant. Omne quod sine Dei visione abundat, inopia est.---Notandum sollicite juxta historiam video quod sanctus vir, qui paulo superius dixit: Elevasti me, inferius adjungit: Moerens incedebam. Miro enim ordine, uno eodemque tempore convenire in actibus bonorum solet et foris honor culminis, et intus afflictae moeror humilitatis. Unde sanctus quoque vir elevatus rebus et honoribus moerens incedebat, quia etsi hunc praelatum hominibus gloria potestatis ostenderat, interius tamen moerore suo secretum sacrificium Domino contriti cordis offerebat. Sacrificium quippe Deo est spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Sciunt autem electi quique consideratione intima contra exterioris excellentiae tentamenta pugnare. Qui si ad exteriorem felicitatem suam cor apponerent, justi profecto non essent. Sed quia cor humanum non potest de ipsis prosperitatibus rerum quantulacumque gloria nullo modo tentari, contra ipsam prosperitatem suam sancti viri intrinsecus dimicant, non dico ne in elatione, sed ne in ejus saltem amore succumbant. Cui valde succubuisse est, captivam mentem ejus desideriis subdidisse. Quis autem terrena sapiens, temporalia amplectens, beatum Job inter tot prospera laetum non crederet, cum ei suppeteret salus corporis, vita filiorum, incolumitas familiae, integritas gregum? Sed quia in his omnibus non gauderet, ipse sibi testis est, qui ait: Moerens incedebam. Sancto enim viro adhuc in hac peregrinatione posito

237

omne quod sine visione Dei abundat inopia est, quia cum sibi omnia electi adesse vident, gemunt quod omnium auctorem non vident; eisque totum hoc minus est, quia adhuc species unius deest; sicque eos foris exaltat gratia supernae dispensationis, ut tamen intus sub disciplina teneat moeror magistrae charitatis. Per quam videlicet discunt ut de his quae exterius accipiunt, apud semetipsos semper amplius humilientur, mentem sub jugo teneant disciplinae, numquam ex potestatis licentia ad impatientiam erumpant. Unde et apte subjungitur: Sine furore consurgens in turba clamavi. Saepe namque seditiosorum tumultus hominum, praepositorum suorum mentem lacessunt, suique ordinis limitem inordinatis motibus excedunt. 74. Amica potestati pene semper impatientia est, quam superant boni.---Et plerumque qui praesunt, nisi in ore cordis Spiritus sancti freno teneantur, in iratae retributionis atrocitatem prosiliunt, quantumque praevalent agere, tantum sibi in subditis aestimant licere. Amica etenim potestati pene semper impatientia est; eique etiam malae subjectae imperat, quia quod ipsa sentit, potestas exsequitur. Sed sancti viri plus se interius patientiae jugo subjiciunt, quam foris hominibus praesunt; et eo veriorem principatum foris exhibent, quo humiliorem Deo intrinsecus famulatum tenent; atque idcirco saepe plus quosdam tolerant, quo se de eis ulcisci amplius possunt; ac ne umquam ad illicita transeant, plerumque nolunt pro se exsequi etiam quod licet; subjectorum strepitus sufferunt, per amorem increpant quos per mansuetudinem portant. Unde nunc recte dicitur: Sine furore consurgens in turba clamavi, quia nimirum boni contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent, quoniam eos quos clementer tolerant docere non cessant. Sed haec quae juxta historiam de uno diximus, juxta allegoriam necesse est ut de diversis electis Ecclesiae sentiamus. Ipsa quippe in electis suis etiam per prospera incedit moerens, quia nil sibi vere

238

prosperum deputat, quousque bonum quod singulariter quaerit apprehendat. Fideles quippe illius temporali quidem pace perfruuntur, sed perpetuo suspirant; honorantur, et afflicti sunt; quia plerumque ibi videntur in culmine, ubi cives non sunt. Ipsa etiam in turba sine furore consurgit, et clamat, quia pravorum vitam studio rectae aemulationis, non autem vesania furoris insequitur. Irascitur et amat, saevit et tranquilla est, quatenus infirmos suos corrigat ex aemulatione, faveat ex pietate. Sequitur: CAPUT XXXIX VERS. 29.---Frater fui draconum, et socius struthionum. 75. Nulla vera sanctitas, nisi quae inter malos probata fuit.---Quid draconum nomine nisi malitiosorum hominum vita signatur? De quibus et per prophetam dicitur: Traxerunt ventum quasi dracones (Jerem. XIV, 6). Perversi etenim quique ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. Qui autem struthionum appellatione intelligi, nisi simulatores solent? Struthio etenim pennas habet, et volatum non habet; quia simulatores quique speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Visio quippe eos bonae actionis decorat, sed a terra minime penna virtutis levat. Electus itaque sanctae Ecclesiae populus, quia pacis suae tempore intra se quosdam malitiosos ac simulatores patitur, dicat: Frater fui draconum, et socius struthionum. Quod beati quoque Job vocibus specialiter congruit, qui ad culmen magnae fortitudinis bonus inter malos fuit. Nullus quippe perfectus est, qui inter proximorum mala patiens non est. Qui enim aequanimiter aliena mala non tolerat, ipse sibi per impatientiam testis est quia a boni plenitudine longe distat. Abel quippe esse renuit, quem Cain malitia non exercet (Genes. IV, 3 seq.).

239

76. Mali inter bonos hic permisti, cur?---Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur, sic flores inter spinas prodeunt, et rosa quae redolet crescit cum spina quae pungit. Duos namque filios habuit primus homo, sed unus electus alter reprobus fuit (Genes. IV, 1, 2). Tres quoque filios Noe arca continuit, sed duobus in humilitate persistentibus, unus ad patris irrisionem ruit (Ibid., IX, 18). Duos Abraham filios habuit, sed unus innocens, alius vero fratris persecutor fuit (Ibid., XVI, 15; XXI, 9). Duos quoque Isaac filios habuit, unus in humilitate servatus, alter vero et priusquam nasceretur reprobatus est (Ibid., XXV, 24 seq.). Duodecim Jacob filios genuit, sed ex his unus per innocentiam venditus, caeteri vero per malitiam venditores fratris fuerunt (Ibid., XXXVII, 27). Duodecim quoque apostoli in sancta Ecclesia sunt electi, sed ne improbati remanerent, unus eis admistus est, qui eos persequens probaret. Sic namque justo peccator cum malitia jungitur, sicut in fornace auro palea cum igne sociatur, ut quo ardet palea, purgetur aurum. Hi ergo veraciter boni sunt, qui in bonitate persistere etiam inter malos possunt. Hinc etiam sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Hinc ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). Hinc Petrus vitam beati Lot glorificat, dicens: Et justum Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eripuit (II Pet. II, 7). Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Hinc Paulus discipulorum vitam glorificat, et glorificando confirmat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15). Hinc per Joannem angelus Pergami Ecclesiae attestatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Beatus igitur Job ut ostendat cujus fortitudinis fuerit, insinuet cum quibus vixit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum. Quia minus

240

esset quod ipse bona ageret, nisi et ad bonitatis suae cumulum ab aliis mala toleraret. Sequitur: CAPUT XL VERS. 30.---Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. 77. Propter infirmorum casum, fortes zeli sui igne aduruntur.---Haec juxta historiam pensare negligimus, quia videlicet sermonis virtus patet ex poena passionis. Sed quia, ut saepe jam diximus, plerumque beatus Job sic narrat gesta, ut gerenda praenuntiet, bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit, quae dolorem persecutionis ultimae in infirmis graviter sentit. Cumque ab illa alii pereunt, valentiores quique moerore cruciantur. Exterior quippe causa ejus est terrena dispensatio, interior vero cura coelestis. Cutis ergo nomine infirmi signantur, qui nunc in ea exteriori utilitati deserviunt. Per ossa vero fortes ejus figurati sunt, in quibus corporis illius tota compago solidatur. Quia igitur aut provocati muneribus, aut persecutionibus afflicti, multi in ea ab statu fidei infirmi cadunt, eamque ipsi postquam ceciderunt persequuntur, quid aliud quam cutis suae nigredinem patitur, ut in ipsis postmodum foeda appareat, in quibus prius pulchra videbatur? Dum enim hi qui prius exteriora bene dispensare consueverant contra electos Dei postmodum saeviunt, quasi cutis Ecclesiae anteactae justitiae colorem perdidit, quae ad nigredinem iniquitatis venit. Quod Jeremias etiam sub praecipui metalli specie deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Perversi ergo dum ab ejus sacramentis exeunt, plerumque inter reprobos locum honoris sumunt, ut ipsi contra sanctam Ecclesiam ex auctoritate saeviant, qui hanc atrocius quasi sciendo contemnunt. Unde et cum diceret: Cutis mea denigrata est, addidit, super me, quia hos quos prius ad decorem justitiae quasi candidos habuit, post deterius

24

nigros portat. Sed cum cutis ad nigredinem vertitur, fortes qui in illa sunt zelo fidei contabescunt. Unde apte subjungit: Et ossa mea aruerunt prae caumate. Sic namque et priori tempore os fortissimum sanctae Ecclesiae quadam ariditate taedii Paulus aestuabat, cum quibusdam cadentibus diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Cutis ergo denigratur, et ossa prae caumate arescunt, quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, fortes quique zeli sui igne cruciantur, Sequitur: CAPUT XLI Vers. 31.---Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. 78. Verbi divini ministri, cum despiciuntur, sileant, et ad poenitentiae luctum confugiant. Abstinentiam discretio moderetur. Vitia carnis exstinguantur, non caro.- --Quia organum per fistulas, et cithara per chordas sonat, potest per citharam recta operatio, per organum vero sancta praedicatio designari. Per fistulas quippe organi ora praedicantium, per chordas vero citharae intentionem recte viventium non inconvenienter accipimus. Quae dum ad vitam aliam per afflictionem carnis tenditur, quasi extenuata chorda in cithara per intuentium admirationem sonat. Siccatur etenim chorda, ut congruum in cithara cantum reddat, quia et sancti viri castigant corpus suum, et servituti subjiciunt (I Cor. IX, 27), atque ab infimis ad superiora tenduntur. Pensandum quoque est quod chorda in cithara si minus tenditur, non sonat; si amplius, raucum sonat, quia nimirum virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plus quam valet. Per abstinentiam quippe carnis vitia sunt exstinguenda, non caro; et tanto quisque sibimet debet moderamine praeesse, ut et ad culpam caro non superbiat, et tamen ad effectum rectitudinis in operatione subsistat. Intueri

242

inter haec egregium praedicatorem libet, quanta arte magisterii fidelium animas velut in cithara chordas tensas, alias amplius tendendo extenuat, atque alias a tensione sua relaxando conservat. Aliis etenim dicit: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis (Rom. XIII, 13). Et rursus ait: Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Et tamen praedicatori charissimo scribit, dicens: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Illas ergo chordas extenuando tendit, ne non tensae omnimodo non sonent; hanc vero a tensione temperat, ne dum plus tenditur, minus sonet. 79. Duplex exhortationis modus, alius verbis, alius operibus.---Sive autem sancti praedicatores in Ecclesia, seu quilibet simplices et abstinentes, prout vires accipiunt, in ea proximis suis canticum bonae exhortationis reddunt. Nam et prudentes quique ad praedicationis fructum solerter invigilant, atque ut alios ad vitam pertrahant, sono magnae persuasionis elaborant; et qui in ea tardioris ingenii videntur, ex ipso suae vitae merito in quantum se posse conspiciunt, exhortationis erga alios auctoritatem sumunt, atque ad coelestem patriam quos valent trahere non desistunt. Sed sancta Ecclesia extremis persecutionibus pressa, cum verba sua a reprobis contemni considerat, amoris sui gratiam ad sola lamenta format, quia nimirum deflet quos exhortando trahere non valet. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Ac si aperte fateatur dicens: Pacis quidem meae tempore per alios parva more citharae, per alios vero more organi magna et sonora praedicabam, sed nunc in luctum cithara, et organum in vocem flentium versum est, quia dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis cantum non audiunt deploro. Haec per quosdam sancta Ecclesia in fine factura est. haec per quosdam in suis jam exordiis fecit. Primus quippe martyr Stephanus Judaeis persequentibus prodesse praedicando conatus est, quos tamen post verba praedicationis, dum videret ad jaciendos lapides convolasse, fixis genibus orabat, dicens: Domine Jesu, ne statuas illic hoc peccatum (Act. VII, 59). Quid ergo buic, qui diu et parva et magna narraverat, nisi jam suae citharae atque organi cantus silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos praedicando non traxerat, amando flebat? Quod nimirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, quae praedicationis verbum pene ubique conticuisse jam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum praedicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, quia electus quisque quo sanctae praedicationis vox siluit, eo damna Ecclesiae gravius plangit. Hucusque beatus Job descripsit mala quae pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte juxta solius historiae textum tenemus, ne si haec ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur. >persequentibus prodesse praedicando conatus est, quos tamen post verba praedicationis, dum videret ad jaciendos lapides convolasse, fixis genibus orabat, dicens: Domine Jesu, ne statuas illic hoc peccatum (Act. VII, 59). Quid ergo buic, qui diu et parva et magna narraverat, nisi jam suae citharae atque organi cantus silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos praedicando non traxerat, amando flebat? Quod nimirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, quae praedicationis verbum pene ubique conticuisse jam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum praedicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, quia electus quisque quo sanctae praedicationis vox siluit, eo damna Ecclesiae gravius plangit. Hucusque beatus Job descripsit mala quae pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte juxta solius historiae textum tenemus, ne si haec ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur. >persequentibus prodesse praedicando conatus est, quos tamen post verba praedicationis, dum videret ad jaciendos lapides convolasse, fixis genibus orabat, dicens: Domine Jesu, ne statuas illic hoc peccatum (Act. VII, 59). Quid ergo buic, qui diu et parva et magna narraverat, nisi jam suae citharae atque organi cantus silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos praedicando non traxerat, amando flebat? Quod nimirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, quae praedicationis verbum pene ubique conticuisse jam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum praedicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, quia electus quisque quo sanctae praedicationis vox siluit, eo damna Ecclesiae gravius plangit. Hucusque beatus Job descripsit mala quae pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte juxta solius historiae textum tenemus, ne si haec ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur. >